Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 35
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

35. Et quomodo, inquies, non cognoscebant eum in itinere, si ipsum habebat corpus, quod ante habuit. Audi Scripturam dicentem: Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent 90Et rursum: Aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum 91Numquid alius fuit quando non agnoscebatur, et alius quando agnitus est? Certe unus atque idem erat. Cognoscere ergo, et non cognoscere, oculorum fuit, non eius qui videbatur, licet et ipsius fuerit. Oculos enim tenebat eorum, ne se agnoscerent. Denique ut scias errorem qui versabatur in medio, non corporis Domini, sed oculorum fuisse clausorum: Aperti sunt oculi eorum, inquit, et cognoverunt eum 92Unde et Maria Magdalene quamdiu non agnoscebat Iesum, et vivum quaerebat inter mortuos, hortulanum putabat. Agnoscit, et Dominum vocat. Post resurrectionem Iesus stabat in littore, discipuli in navi erant. Caeteris non cognoscentibus eum, dicit discipulus quem diligebat Iesus, Petro, Dominus est 93Prior enim virginitas virginale corpus agnoscit. Idem erat, et non idem omnibus videbatur. Statimque subiungitur: Et nemo audebat interrogare eum, Tu quis es? scientes quod Dominus est. Nemo audebat, quia Deum sciebant. Vescebantur cum prandente, quia hominem et carnem videbant, non quod alter Deus, alter homo esset, sed unus atque idem Filius Dei cognoscebatur ut homo, adorabatur ut Deus. Scilicet nunc mihi philosophandum est, incertos esse sensus nostros, et maxime visum. Carneades aliquis ab inferis excitandus, ut proferat verum. Remum in aqua fractum videri, porticus longius angustiores, rotundos procul turrium angulos, columbarum colla ad singulas conversiones colorem mutantia. Cum Rhode Petrum nuntiaret, et Apostolis diceret 94ob periculi magnitudinem evasisse: non credunt, phantasma suspicantur. Porro quod clausis ingressus est ostiis, eiusdem virtutis fuit, cuius et ex oculis evanescere. Lynceus (ut fabulae ferunt) videbat trans parietem: Dominus clausis ostiis, nisi phantasma fuerit, intrare non poterit? Aquilae et vultures transmarina cadavera sentiunt. Salvator Apostolos suos, nisi ostium aperuerit, non videbit? Dic mihi, acutissime disputator, quid est maius, tantam terrae magnitudinem appendere super nihilum, et super aquarum incerta librare: an Deum transire per clausam portam, et creaturam cedere Creatori? Quod maius est, tribuis: quod minus est, calumniaris. Petrus super aquas ambulat gravi et solido corpore 95 Mollis unda non cedit: paululum fides dubitat, et statim naturam suam corpus intelligit: ut sciamus, super aquas non corpus ambulasse, sed fidem.




90 Luc.24, 16


91 Ibid. 31


92 Ioan. 20


93 Ioan 21, 12


94 Act. 12


95 Ioan 20.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License