Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
37. Praepostero ordine de animarum statu et carnis resurrectione respondimus: omissisque principiis Epistolae, tota nobis contra egregios tractatus eius fuit disputatio. Maluimus enim de Dei rebus, quam de nostris iniuriis dicere. Si peccaverit homo in hominem, rogabunt pro eo ad Dominum. Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo 100Nunc e diverso super omnia nostros adversarios immortali odio persequimur: blasphemantibus Deum, clementem porrigimus manum. Scribit ad Theophilum episcopum apologiam, cuius istud exordium est: Tu quidem ut homo Dei, et apostolica ornatus gratia, curam omnium Ecclesiarum, maxime eius quae in Ierosolymis est, sustines, cum ipse plurimis sollicitudinibus Ecclesiae Dei, quae sub te est, distringaris. Laudat faciem, ad personam principum trahit. Tu qui regulas quaeris Ecclesiasticas, et Nicaeni concilii canonibus uteris, et alienos clericos, et cum suis episcopis commorantes tibi niteris usurpare, responde mihi, ad Alexandrinum episcopum Palaestina quid pertinet? Ni fallor, hoc ibi decernitur, ut Palaestinae metropolis Caesaria sit, et totius Orientis Antiochia. Aut igitur ad Caesariensem episcopum referre debueras, cui, spreta communione tua, communicare nos noveras; aut si procul expetendum iudicium erat, Antiochiam potius litterae dirigendae. Sed novi cur Caesariam, cur Antiochiam nolueris mittere. Sciebas quid fugeres, quid vitares. Maluisti occupatis auribus molestiam facere, quam debitum Metropolitano tuo honorem reddere. Nec hoc dico, quod praeter amicitias, quae suspicionem generant, quidquam in legatione reprehendam; sed quia apud interrogantes magis et praesentes te purgare debueris. Misisti religiosissimum hominem Dei Isidorum presbyterum, virum potentem tam ex ipsa incessus et habitus dignitate, quam divinae intelligentiae, curare etiam eos, qui animo vehementer aegrotant; si tamen sensum sui languoris habeant. Homo Dei mittit hominem Dei. Nihil interest inter presbyterum et episcopum; eadem dignitas mittentis et missi: hoc satis imperite: in portu, ut dicitur, naufragium. Iste Isidorus qui in coelum tuis laudibus tollitur, idipsum infamatur Alexandriae, quod tu Ierosolymae; ex quo non legatus advenisse videtur, sed socius. Alioquin et litterae manu eius scriptae, quae ante tres menses legationis ad nos directae erant, portantes errorem, Vincentio presbytero redditae sunt, quae usque hodie ab eo tenentur, quibus cohortatur ducem exercitus sui, ut super petram fidei, stabili pesistat gradu, nec nostris naeniis terreatur. Pollicetur se antequam legationis esset ulla suspicio, venturum Ierosolymam, et ad adventum suum illico adversariorum cuncos proterendos. Et inter caetera his etiam verbis utitur: «Quomodo fumus in aere dissolvitur, et cera ad viciniam ignis liquescit: ita dissipabuntur qui semper Ecclesiasticae fidei resistentes, nunc per homines simplices eamdem fidem inquietare conantur.
|
100 I Reg. 2, 25 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |