Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 38
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

38. Rogo te, lector, qui hoc scribit antequam veniat, qui tibi videtur? adversarius, an legatus? Iste est quem nos piissimum vel religiosissimum, et, ut verbum exprimamus e verbo, deicolam possumus dicere. Iste est homo divinae intelligentiae; tam potens, et tanta incessus ac habitus dignitate, ut quasi spiritualis Hippocrates, languorem animarum nostrarum sua potuerit praesentia mitigare, si tamen nos voluerimus suae medicinae acquiescere. Curet se tali medicamine, qui etiam alios curare consuevit. Nobis divina illa intelligentia, pro Christo stultitia est. Libenter nostra rusticitate languemus, ne collyrio vestro impie videre discamus. «Tuae vero sanctimoniae, pro optima voluntate quasi ad finem usque perducta sit, deprecamur Dominum in sanctis locis nocte ac die, ut ei reddat perfectam mercedem, et coronam vitae largiatur.» Recte gratias agis; nisi enim venisset Isidorus, tu in tota Palaestina tam fidelem sodalem non invenisses. Nisi ille tibi promissum apportasset auxilium, haereres in turba rusticorum, quae sapientiam tuam intelligere non posset. Haec ipsa apologia, de qua nunc sermo est, Isidoro praesente et multum collaborante, dictata est, ut idem esset, et dictator et baiulus litterarum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License