Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
41. Quando autem coeptum est de ordinatione Pauliniani, et aliorum qui cum eo sunt, ventilari, videntes se reprehendi, cum propter charitatem atque concordiam concederentur eis omnia; hoc autem solum expeteretur, ut licet ab aliis contra regulas ordinati essent, tamen subiicerentur Ecclesiae Dei; ut non scinderent eam, atque proprium sibi facerent principatum: in hoc non acquiescentes, coeperunt proponere de fide, et omnibus notum facere, quod si non arguerentur hi qui cum Hieronymo presbytero erant, nihil culparent in nobis. Sin autem arguerentur erroris, et culpae, cum penitus non queant de istiusmodi quaestionibus disputare, satisfactionem errati proprii non invenientes, ad ista confugerent: non quo sperarent nos posse convinci, sed famam nostram laedere niterentur. Quod perplexa oratio est, nemo vitium interpretationis putet. Talis enim et Graeca est. Interim ego gaudeo, quod qui me decollatum putabam, subito mihi presbyterii caput video repositum. Dicit nos omnino convinci non posse, et venire ad praelium perhorrescit. Si causa discordiae, non ex dissensione fidei est, sed ex Pauliniani ut dicis, ordinatione descendit, quae tanta stultitia est volentibus occasionem dare, nolle respondere? Confitere fidem; sed tamen responde quod quaereris, ut omnibus luceat, non de fide, sed de ordinatione esse certamen. Quamdiu enim interrogatus de fide, tacueris, potest tibi adversarius dicere: Non est ordinationis causa, sed fidei. Si ordinationis causa est, stulte facis de fide interrogatus, tacere. Si fidei, stulte praetendis ordinationem. Porro quod dicis te petisse, ut subiicerentur Ecclesiae Dei, et non scinderent eam, neque proprium sibi facerent principatum, de quibus dicas, non satis intelligo. Si de me et de presbytero Vincentio, satis multo dormisti tempore, qui post annos tredecim, nunc excitatus haec loqueris. Ob id enim et ego Antiochiam, et ille Constantinopolim, urbes celeberrimas deseruimus, non ut te in populis praedicantem laudaremus: sed ut in agris et in solitudine adolescentiae peccata deflentes, Christi in nos misericordiam deflecteremus. Sin autem de Pauliniano tibi sermo est: vides eum Episcopo suo esse subiectum, versari Cypri, ad visitationem nostram interdum venire: non ut tuum, sed ut alienum; eius videlicet, a quo ordinatus est. Quod si hic etiam esse voluerit, et in exsilio nostro quietus in solitudine vivere, quid tibi debet, nisi honorem quem omnibus debemus episcopis? Fac a te ordinatum: idem ab eo audies, quod a me misello homine sanctae memoriae episcopus Paulinus audivit. «Num rogavi te, ut ordinarer? Si sic presbyterium tribuis, ut monachum nobis non auferas, tu videris de iudicio tuo. Sin autem sub nomine presbyteri tollis mihi, propter quod saeculum dereliqui: ego habeo quod semper habui: nullum dispendium in ordinatione passus es.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |