Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 2
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

2. Facessat itaque Novatus errantibus non manus porrigens, Montanus cum insanis feminis prosternatur, iacentes in barathrum praecipitans, ne leventur. Quotidie peccamus omnes et in aliquo labimur. Qui ergo in nos clementes sumus, rigorem contra alios non tenemus: quin potius oramus, petimus, obsecramus, ut aut simpliciter nostra fateatur, aut aperte defendat aliena. Nolo verborum ambiguitates: nolo mihi dici, quod et aliter possit intelligi. Revelata facie gloriam Domini contemplemur 2Claudicabat quondam et Israeliticus populus in utroque pede. Sed Elias, qui interpretatur, fortis Domini: Usquequo, ait, claudicatis in utroque vestigio? Si Dominus est Deus, ambulate post eum: si autem Baal, sequimini eum 3Et ipse Dominus de Iudaeis: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis 4Certe si haereseos nulla suspicio est - ut cupio et credo - cur non verbis meis meum sensum loquitur? Quam ille simplicitatem vocat, ego malitiam interpretor. Persuadere mihi vult, quod pure credat; pure ergo et loquatur. Et si quidem unum verbum, vel unus sensus esset ambiguus, si duo, si tres, ignorantiae veniam tribuerem: nec ea quae aut obscura vel dubia sunt, de certis et perspicuis aestimarem. Nunc vero quae ista simplicitas est, quasi super ova et aristas inter theatrales praestigias pendenti gradu incedere: ubique dubium, ubique suspectum? Putes eum non expositionem fidei, sed figuratam controversiam scribere. Quod iste nunc appetit, olim in scholis didicimus. Nostra adversum nos dimicat armatura. Etiam si bene credit, et circumspecte et timide loquitur, suspicionem mihi facit nimia diligentia. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter 5Stultum est frustra infamiam sustinere. Obiicitur ei crimen, cuius non habet conscientiam. Ergo crimen quod totum pendet in verbo, neget confidenter, ac libere faciat invidiam adversario suo. Eadem audacia qua ille insimulat, hic defendat. Cumque omnia dixerit quae voluerit, quae proposuerit, quae suspicionibus carent: si perseverat calumnia, conserta manu in ius trahat. Nolo in suspicione haereseos quemquam esse patientem; ne apud eos qui ignorant innocentiam eius, dissimulatio conscientia iudicetur, si taceat: licet superfluum sit eius praesentiam quaerere, et extorquere silentium, cuius apud et litteras teneas.




2 II Cor. 3, 18


3 III Reg. 18, 21


4 Ps. 17, 46


5 Prov. 10, 9





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License