Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
3. Scimus omnes, quid tibi scripserit, quid in te arguerit, in quo, ut tu vis, calumniatus sit. Responde ad singula, per Epistolae huius gradere vestigia, ne punctum quidem et apicem calumniae transeas. Si enim egeris negligenter, et - ut ego tibi credo iuranti - casu aliqua transieris, statim ille clamabit et dicet: Hic hic te vinctum teneo: hic totius negotii cardo versatur. Non aeque inimici audiunt, et amici. Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit: amicus prava quoque recta iudicat. Scribunt saeculi litterae, amantium caeca esse iudicia; quas tu forsitan sacris Voluminibus occupatus omnino neglexeris. Numquam de amicorum iudicio glorieris. Illud verum est testimonium, quod ab inimica voce profertur. Alioqui si amicus pro te dixerit, non testis, aut iudex, sed fautor putabitur. Haec et huiusmodi loquentur inimici tui, qui tibi forte movere cupiant stomachum. Caeterum ego quem numquam volens laesisti, cuius semper in Epistolis tuis nomen cogeris ventilare, do consilium ut aperte aut fidem Ecclesiae praedices, aut loquaris, ut credis. Dispensatio etenim ac libratio ista prudens verborum, indoctos decipere potest. Cautus auditor et lector cito deprehendet insidias: et cuniculos quibus veritas subvertitur, aperte in luce demonstrabit. Et Ariani, quos optime nosti, multo tempore propter scandalum nominis consubstantialem se damnare simulabant, venenaque erroris circumlinebant melle verborum. Sed tamdem coluber se tortuosus aperuit, et noxium caput, quod spiris totius corporis tegebatur, spiritali mucrone confossum est. Recipit, ut scis, Ecclesia poenitentes; et numero superata peccantium dum deceptis gregibus consulit, pastorum vulneribus ignoscit. Eadem nunc in veteri et nova haeresi consuetudo servatur, ut aliud populi audiant, aliud praedicent sacerdotes.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |