Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
5. Sed dicis, epistolam meam probavit Alexandrinus episcopus. Quid probavit? contra Arium, contra Photinum, contra Manichaeum bene locutum. Quis enim te hoc tempore arguit Arianum? quis tibi nunc Photini, Manichaeique crimen impingit? Olim ista emendata sunt atque concussa. Non eras tam stultus, ut aperte defenderes haeresim, quam sciebas Ecclesiae displicere. Noveras te si hoc fecisses, statim loco movendum, et solii tui delicias suspirabas. Sic sententiam temperasti, ut nec simplicibus displiceres, nec tuos offenderes. Bene scripsisti, sed nihil ad causam pertinens. Unde noverat Alexandrinae Ecclesiae pontifex, in quibus arguereris? quorum a te confessio postularetur? Debueras tibi obiecta proponere, et sic ad singula respondere. Vetus narrat historia: Quidam cum diserte diceret, ferreturque impetu ac volubilitate verborum, causamque omnino non tangeret, prudens auditor et iudex: «Bene, inquit, bene, sed quo istud tam bene?» Imperiti medici ad omnes oculorum dolores uno utuntur collyrio. Qui arguitur in pluribus, et in dilutione criminum aliqua praetermittit, quidquid tacuerit, confitetur. An non respondisti ad epistolam Epiphanii, et proposuisti ipse quae dissolveres? Nimirum hac fiducia respondisti: Nullus fortiter a semetipso caeditur, Elige e duobus, quod vis. Optio tibi dabitur, aut respondisti ad epistolam Epiphanii, aut non. Si respondisti, cur maxima et plurima de his quae tibi obiecta sunt, reliquisti? Si non respondisti: ubi est illa Apologia tua, in qua gloriaris apud simplices: et quasi [Al. quam] ignorantibus causam, huc illucque disseminas?
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |