Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
7. Et primum de libro ubi loquitur: sicut enim incongruum est dicere, quod possit Filius videre Patrem: ita inconveniens est opinari, quod Spiritus sanctus possit videre Filium. Secundum, quod in hoc corpore quasi in carcere sint animae religatae; et antequam homo fieret in paradiso, inter rationales creaturas in coelestibus commoratae sunt. Unde postea in consolationem suam anima loquitur in Psalmis: Priusquam humiliarer, ego deliqui 8Et: Revertere, anima mea, in requiem tuam 9Et: Educ de carcere animam meam 10et caetera his similia. Tertium, quod dicat, et diabolum et daemones acturos poenitentiam aliquando, et cum sanctis ultimo tempore regnaturos. Quartum, quod tunicas pelliceas humana corpora interpretetur, quibus post offensam et eiectionem de paradiso Adam et Eva induti sint, haud dubium quin ante in paradiso sine carne, nervis et ossibus fuerint. Quintum, quod carnis resurrectionem membrorumque compagem, et sexum quo viri dividimur a feminis, apertissime neget: tam in explanatione primi psalmi, quam in aliis multis tractatibus. Sextum, quod sic paradisum allegorizet, ut historiae auferat veritatem; pro arboribus Angelos, pro fluminibus virtutes coelestes intelligens: totamque paradisi continentiam tropologica interpretatione subvertat. Septimum; quod aquas, quae super coelos in Scripturis esse dicuntur, sanctas supernasque virtutes, quae super terram et infra terram contrarias et daemoniacas esse arbitretur. Octavum, quod extremum obiicit, imaginem et similitudinem Dei, ad quam homo conditus fuerat, dicit ab eo perditam; et in homine post paradisum non fuisse.
|
8 Ps. 118, 67 9 Ps. 114, 7 10 Ps. 141, 8 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |