Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
8. Hae sunt sagittae, quibus confoderis: haec tela, quibus in tota Epistola vulneraris: excepto eo, quod tuis genibus advolutus, sanctamque canitiem seposito parumper Sacerdotis honore substernens, deprecatur salutem tuam, et his verbis loquitur: Praesta mihi et tibi ut salveris, sicut scriptum est, A generatione perversa: et recede ab haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime. Et infra: Propter defensionem haereseos adversum me odia suscitantes rumpitis charitatem, quam in vobis habui: intantum, ut faceretis nos etiam poenitere quare vobis communicaverimus, ita Origenis errores et dogmata defendentibus. Dic mihi, disputator egregie, de octo capitulis, ad quae responderis. Paulisper de caeteris taceo. Prima illa blasphemia, quod nec Filius Patrem, nec Filium possit videre Spiritus sanctus, quibus a te telis confossa est? «Sanctam, inquit, et adorandam Trinitatem, eiusdem substantiae, et coaeternam; eiusdem gloriae et divinitatis credimus: anathematizantes eos, qui grande aut parvum, aut inaequale, aut visibile in deitate Trinitatis quidquam loquuntur. Sed sicut incorporalem, invisibilem, et aeternum dicimus Patrem: sic incorporalem, invisibilem et aeternum dicimus Filium et Spiritum sanctum.» Nisi hoc diceres, Ecclesiam non teneres: et tamen non quaero, si ante non dixeris: non eventilabo, si amaveris eos qui talia praedicaverint; cum quibus fueris, quando ista dicentes exsilia sustinebant: quis sit ille, qui Theone presbytero Spiritum sanctum Deum in Ecclesia praedicante, clauserit aures, forasque cum suis concitus fugerit, ne tantum audiret piaculum. Statim sera conversione fidelem, inquit, volo. Miserabilis Praetextatus, qui designatus consul est mortuus. Homo sacrilegus, et idolorum cultor, solebat ludens beato Papae Damaso dicere: Facite me Romanae urbis episcopum, et ero protinus Christianus. Quid mihi longo sermone et laciniosis periodis Arianum te non esse demonstras? Aut nega hoc dixisse eum, qui arguitur: aut si locutus est talia, damna, quia dixerit. Vis scire quantus sit ardor bene credentium? audi Apostolum: Et si nos, aut Angelus de coelo aliter evangelizaverit vobis quam annuntiavimus, anathema sit 11Tu mihi ut crimen extenues, et dissimulato nomine criminosi, quasi secura sint omnia, et nullus in blasphemiis arguatur, otiosam fidem artifici sermone contexis. Dic statim, et Epistola tua hoc habeat exordium, anathema ei, qui talia ausus est scribere. Fides pura moram non patitur. Ut apparuerit scorpius, illico conterendus est. David inventus secundum cor Domini, Nonne, inquit, odientes te, Domine, oderam et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos 12Ego si patrem, si matrem, si germanum adversus Christum meum audivissem ista dicentes, quasi rabidi canis blasphemantia ora lacerassem, et fuisset in primis manus mea super eos. Qui patri et matri dixerunt: Non novimus vos, hi impleverunt voluntatem Domini. Qui diligit patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus 13
|
11 Gal. 1, 8 12 Ps. 138, 21 13 Mat. 10, 37 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |