Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
10. Scribis in Epistola tua, quod antequam Paulinianus presbyter fieret, numquam te Papa Epiphanius super Origenis errore convenit. Primum dubium est, et de personis disputo. Ille obiecisse se dicit, tu negas: ille testes profert, tu non vis audire productos. Ille etiam commemorat alium esse conventum, tu pro utroque dissimulas: mittit tibi per Clericum suum epistolam, responsionem flagitat: taces, mutire non audes, et Paelestinae provocatus, Alexandriae loqueris. Inter illum et te, cui accommodanda sit fides, non est meum dicere. Puto quod nec ipse audeas adversum talem ac tantum virum, tibi veritatem, illi mendacium deputare. Sed fieri potest, ut unusquisque pro se loquatur. Teipsum contra te testem vocabo. Si enim nulla de dogmatibus quaestio versabatur: si stomachum senis non moveras: si ille tibi nihil responderat, quid necesse erat, ut in uno Ecclesiae tractatu, de cunctis dogmatibus, homo non satis eloquens, disputares: de Trinitate, de assumptione dominici corporis, de cruce, de inferis, de Angelorum natura, de animarum statu, de resurrectione Salvatoris, et nostra: et in terra, quae forsitan oblitus es scribere, praesentibus populis et tali ac tanto viro, intrepidus diceres, et omnia una saliva continuares? Ubi sunt veteres Ecclesiae tractatores, qui vix singulas quaestiones explicare multis voluminibus potuerunt? ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae, qui mysterium retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei magis miratur, quam loquitur 16Ubi Isaias Virginis demonstrator, qui in una quaestione succumbens ait: Generationem eius quis enarrabit 17Repertus est saeculis nostris haud grandis homunculus, qui de cunctis Ecclesiae quaestionibus, uno linguae rotatu sole clarius coruscaret. Si nemo a te postulabat, et tranquilla erant omnia, stulte tanta disputandi voluisti subire discrimina. Si iam tunc in satisfactione fidei loquebaris, ergo non est ordinatio presbyteri, causa discordiae: quem constat multo post tempore constitutum. Fefellisti absentes, et litterae tuae peregrinis auribus blandiuntur.
|
16 Rom. 2, 33; Col. 1, 26 17 Isai. 53, 8 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |