Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 12
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

12. Rogo quae est ista confidentia, qui tantus animi tumor? Gorgiam Leontinum cuncti philosophi et oratores lacerant, quod ausus sit, publice sella posita, polliceri responsurum se, de qua quisque re interrogare voluisset. Nisi me honor sacerdotii, et veneratio nominis refrenaret, et scirem illud Apostoli: Nesciebam, fratres, quia Pontifex est: scriptum est enim: Principem populi tui non maledices 18qua vociferatione et indignatione verborum, de tua narratione conquererer! Licet ipse nominis tui extenues dignitatem, cum patrem pene omnium episcoporum, et antiquae reliquias sanctitatis et opere et sermone despicias. Dicis te quadam die, cum praesens lectio provocasset, audiente illo et universa Ecclesia, de fide et omnibus ecclesiasticis dogmatibus disputasse. Nunc est mirari Demosthenem, qui pulcherrimam orationem contra Aeschinem multo tempore dicitur exarasse. Frustra suspicimus Tullium; refert enim Cornelius Nepos, se praesente, iisdem pene verbis quibus edita est, eam pro Cornelio seditioso tribuno defensionem peroratam. En Lysias noster, en Gracchus, et ut aliquid de neotericis inferam, Quintus Aterius, qui ingenium in numerato habebat, ut sine monitore tacere non posset: de quo egregie Caesar Augustus, «Quintus, inquit, noster sufflaminandus est.»




18 Act. 23, 5; Exod. 22





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License