Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 17
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

17. Credis quod cunctas visibiles, et invisibiles creaturas unus Deus fecerit: hoc et Arius confiteretur, qui dicit cuncta creata per Filium. Si de Marcionis arguereris haeresi, quae alterum bonum, alterum iustum Deum inferens; illum invisibilium, hunc visibilium asserit Creatorem, recte mihi de huiusmodi satisfeceris quaestione. Credis quod universitatis Trinitas sit creatrix. Istud Ariani et Hemiariani negant, Spiritum sanctum non conditorem, sed conditum blasphemantes. Sed te quis hoc tempore insimulat Arianum? Dicis animas hominum non partem Dei esse naturae; quasi Manichaeus nunc ab Epiphanio sis vocatus. Detestaris eos, qui animas ex Angelis asserunt fieri, et illorum ruinam nostram dicunt esse substantiam. Noli dissimulare quod nosti, nec simplicitate quod non habes fingere: Nec Origenes umquam dixit ex Angelis animas fieri, cum ipsos Angelos nomen esse officii doceat, non naturae. In libris enim, et Angelos, et Thronos, et Dominationes, Potestates, et rectores mundi, et tenebrarum, et omne nomen quod nominatur 22non solum in praesenti saeculo, sed in futuro, dicit animas esse eorum corporum, quae vel desiderio, vel ministerio susceperint. Solem quoque ipsum et lunam, et omnium astrorum chorum, esse animas rationabilium quondam et incorporalium creaturarum: quae nunc vanitati subiectae, ignitis videlicet corporibus, quae nos imperiti et rudes luminaria mundi appellamus, liberabuntur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Unde et omnis creatura congemiscit et parturit. Et Apostolus deplorat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Non est istius temporis contra dogma gentilium, et ex parte Platonicum, scribere. Ante annos ferme decem in Commentariis Ecclesiaste, et in explanatione Epistolae ad Ephesios, arbitror sensum animi mei prudentibus explicatum.




22 Ephes. 1, 21





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License