Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 21
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

21. Dicis animam non esse de Dei substantia. Pulchre. Damnas enim impiissimum Manichaeum, quem nominare pollutio est. Dicis ex Angelis animas non fieri. Acquiesco paulisper, licet noverim quo sensu dixeris. Quia ergo didicimus quid neges, volumus scire quid credas. «Accepto, inquis, de terra limo, plasmavit Deus hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem; et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae, iuxta quosdam, qui hoc impie praedicant, sed propriam conditionem.» Videte quanto circumitu, quod non quaerimus, eloquatur. Scimus quod de terra Deus plasmavit hominem, novimus quod insufflavit in faciem eius, et factus est in animam viventem: non ignoramus quod anima rationalis sit, et proprii arbitrii, et scimus quod Dei illa conditio sit. Nemo dubitat errare Manichaeum, qui dicit eam esse Dei substantiam. Hoc nunc interrogo: Anima ista Dei conditio, liberi arbitrii, rationalis, neque de substantia Creatoris, quando facta sit: utrum eo tempore quo de limo factus est homo, et insufflatum est spiraculum vitae in faciem eius: an quae prius fuerat [Al. antea facta fuerat], et inter rationabiles creaturas et incorporeas erat atque vivebat, Dei postea insufflatione donata sit? Hic taces, hic simplicem ac rusticum te simulas; et sub verbis Scripturae, ea quae Scriptura non sentit, abscondis. In eo loco ubi dicis, quod nullus quaerit, non illam partem aliquam esse suae [Al. divinae] naturae, iuxta quosdam qui hoc impie praedicant, illud magis debueras dicere, quod omnes quaerimus, non eam, quae prius fuerat, non eam quam ante condiderat, quae inter rationabiles atque incorporeas et invisibiles creaturas multo iam tempore versabatur. Nihil horum loqueris, producis nobis Manichaeum, et abscondis Origenem, et sicut parvulis cibum poscentibus, ludicra quaedam offerunt gerulae, ut avocent mentes eorum, sic tu nos rusticos avocas ad alia, ut dum alterius personae novitate tenemur, quod volumus non quaeramus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License