Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
22. Esto, hoc non loquaris, et simplicitas tua nihil in se habeat quod callide taceas. Qui ergo de anima semel dicere coeperas, et de re tanta ab exordio conditionis humanae repetere: cur, disputatione pendente, ad Angelos et ad dispensationem Dominici corporis repente transcendis: et tam grandi in medio praetermissa salebra, dubios nos in luto haerere pateris? Si insufflatio Dei, quod non vis, et quod nunc relinquis ambiguum, humanae animae conditio est: Eva, in cuius faciem non insufflavit Deus, unde animam habuit? Taceo de Eva, quae in typo Ecclesiae de costa viri aedificata, non debet post tanta saecula nepotum calumnias sustinere. Cain et Abel, primi ex primis hominibus, unde habuere animas? Omne deinceps humanum genus, quibus animarum censetur exordiis? Utrum ex traduce, iuxta bruta animalia: ut quomodo corpus ex corpore, sic anima generetur ex anima? an rationabiles creaturae desiderio corporum paulatim ad terram delapsae, novissime etiam humanis illigatae corporibus sint? An certe (quod Ecclesiasticum est secundum eloquia Salvatoris) Pater meus usque modo operatur, et ego operor 24Et illud Isaiae: Qui format spiritum hominis in ipso. Et in Psalmis: Qui fingit per singulos corda eorum 25quotidie Deus fabricatur animas: cuius velle fecisse est, et conditor esse non cessat? Scio quae contra haec soleatis dicere, et adulteria nobis atque incesta proponere; quae longior pugna est, nec huius temporis patitur angustias. Eadem controversia et in vos retorqueri potest: et quodcumque in Conditorem praesentis temporis videtur indignum, hoc etiam eo donante non est indignum. Nasci de adulterio, non eius culpa est qui nascitur, sed illius qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra quae fovet, non semen quod in sulcos iacitur, non humor et calor, quibus temperata frumenta in germem pullulant, sed verbi gratia, fur et latro qui fraude et vi eripit semina, sic in generatione hominum [Al. genus humanum] recipit terra, id est, vulva quod suum est; et receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. Et inter illas secretas ventris angustias, Dei manus semper operatur: idemque est corporis et animae Creator. Noli despicere bonitatem figuli tui, qui te plasmavit, et fecit ut voluit. Ipse est Dei virtus et Dei sapientia qui [Al. quae] in utero Virginis aedificavit sibi domum 26Iephte inter viros sanctos Apostoli voce numeratus, meretricis est filius. Sed audi, ex Rebecca et Isaac, Esau genitus, hispidus, tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium avenasque degenerat: quia non in seminibus, sed in voluntate nascentis, causa est vitiorum atque virtutum. Si offensa est nasci corporibus humanis, quomodo Isaac 27Samson 28Ioannes Baptista 29de repromissione nascuntur? Intelligis quid sit fidem suam audacter ac libere profiteri? Pone errare me, aperte dico quod sentio. Et tu igitur aut libere nostra profitere, aut constanter tua loquere. Noli statuere te in acie mea, ut rusticitate simulata in tuto habeas, cum volueris, pugnanti terga confodere. Non est istius temporis contra Origenis dogmata conscribere: alteri istud, si Christus vitam dederit, operi dedicabimus. Nunc quaeritur, an qui arguitur, ad interrogata responderit, et simplex sit et aperta eius responsio.
|
24 Ioan. 5, 17 25 Ps. 32, 15 26 Heb. 11 27 Genes. 18 28 Iudic. 13 29 Luc. 1 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |