Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
24. Rursum in alia parte Epistolae, hoc est, in fine suorum tractatuum, ut auribus illuderet nescientium, strepitum resurrectionis ac pompam hac verborum ambiguitate libravit: «Sed neque de secundo glorioso adventu Domini nostri Iesu Christi intermisimus, qui venturus est in gloria sua iudicare vivos et mortuos: ipse enim suscitabit omnes mortuos, et ante suum tribunal esse faciet: et unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum sive malum; scilicet aut coronandus in corpore, quod caste egit, et iuste; aut condemnandus, quod voluptatibus pariter iniquitatibusque servivit.» Hoc quod in Evangelio legimus: In consummatione mundi, si fieri potest 33seduci etiam electos, in hoc capitulo comprobamus. Audit vulgus indoctum mortuos et sepultos: audit resurrectionem mortuorum, veritate et non putative: audit primitias massae nostrorum corporum, in Domini corpore ad coelestia pervenisse: audit resurrecturos, non in peregrinis alienisque corporibus, quae assumuntur in phantasmate, sed sicut surrexit Dominus in corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum iacuit: ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur et sepelimur, in die iudicii resurrecturos. Et ne hoc parum quis existimaret, addit in extremo capitulo: «Et unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum, sive malum: scilicet aut coronandus in corpore quod caste egit et iuste: aut condemnandus, quod voluptatibus iniquitatibusque servivit.» Haec audiens, indoctum vulgus, in tanto mortuorum, sepulti corporis, resurrectionis sonitu, nullam stropham, nullas insidias suspicatur. Credit esse quod dicitur. Sanctiores enim sunt aures populi, quam sacerdotis animus.
|
33 Matth. 24 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |