Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 25
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

25. Iterum atque iterum, te lector, commoneo, ut patientiam teneas, et discas quod ego quoque per patientiam didici; et tamen antequam vultum draconis evolvam, et dogma Origenis de resurrectione breviter exponam (non enim poteris vim scire antidoti, nisi venena perspexeris), illud diligenter observa et caute relegens numera: quod novies resurrectionem nominans corporis, ne semel quidem carnis inseruit: suspectumque tibi sit, quod de industria praetermisit. Dicit ergo Origenes in pluribus locis, et maxime in libro de Resurrectione quarto, et in Expositione primi psalmi, et in Stromatibus, duplicem errorem versari in Ecclesia; nostrorum, et haereticorum: «Nos simplices et philosarcas dicere, quod eadem ossa, et sanguis, et caro, id est, vultus et membra, totiusque compago corporis resurgat in novissima die: scilicet ut pedibus ambulemus, operemur manibus, videamus oculis, auribus audiamus, circumferamusque ventrem insatiabilem, et stomachum cibos concoquentem. Consequens autem esse, qui ista credamus, dicere nos quod et comedendum nobis sit, et bibendum, digerenda stercora, effundendus humor, ducendae uxores, liberi procreandi. Quo enim membra genitalia, si nuptiae non erunt? Quo dentes, si cibi non molendi sunt? Quo venter et cibi si iuxta Apostolum et hic et illi destruentur? ipso iterum clamante: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem 34Haec nos innocentes et rusticos asserit dicere. «Haereticos vero, in quorum parte sunt Marcion, Apelles, Valentinus, Manes, nomen insaniae, penitus et carnis et corporis resurrectionem negare: et salutem tantum tribuere animae, frustraque nos dicere ad exemplum Domini resurrecturos, cum ipse quoque Dominus in phantasmate resurrexerit: et non solum resurrectio eius, sed et ipsa nativitas, id est, putative visa magis sit, quam fuerit. Sibi autem utramque displicere sententiam, fugere se et Nostrorum carnes, et Haereticorum phantasmata: quia utraque pars in contrarium nimia sit; aliis idem volentibus se esse quod fuerint [Al. non erunt]; aliis resurrectionem corporum omnino denegantibus. Quatuor, inquit, elementa sunt, philosophis quoque nota et medicis, de quibus omnes res et corpora humana compacta sunt, terra, aqua, aer, et ignis. Terram in carnibus, aerem in halitu, aquam in humore, ignem in calore intelligi. Cum ergo anima caducum hoc frigidumque corpusculum Dei iussione dimiserit, paulatim omnia redire ad matrices suas substantias: carnes in terram relabi, halitum in aera misceri, humorem reverti ad abyssos, calorem ad aethera subvolare. Et quomodo si sextarium lactis et vini mittas in pelagus, velisque rursum separare quod mixtum est: vinum quidem et lac quod miseras non perire, non tamen posse quod fusum est separari: sic substantiam carnis et sanguinis non perire quidem in originalibus materiis, non tamen in antiquam redire compaginem, nec posse ex toto eadem esse quae fuerint.» Cum autem ista dicantur, soliditas carnium, sanguinis liquor, crassitudo nervorum, venarumque perplexio, et ossium durities denegatur.




34 I. Cor. 1, 15





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License