Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium IntraText CT - Text |
|
|
27. Haec est omnis causa, cur in expositione fidei tuae, ad decipiendas aures ignorantium, novies corpus, et ne semel quidem carnem nominas: dum homines putant te carnes in corporibus confiteri, et idem carnem esse quod corpus. Si idem est, non diversum significat. Scio enim te hoc esse dicturum: Putavi idem corpus esse quod carnem: simpliciter sum locutus. Quare non carnem potius nominas, ut corpus significes, et indifferenter nunc carnem, nunc corpus, ut corpus in carne, et caro in corpore demonstretur? Sed mihi crede, non est simplex silentium tuum. Alia enim carnis, alia corporis definitio est: omnis caro est corpus, non omne corpus est caro. Caro est proprie, quae sanguine, venis, ossibus, nervisque constringitur. Corpus quamquam et caro dicatur, interdum tamen aethereum, vel aereum nominatur, quod tactui visuique non subiacet, et plerumque visibile est atque tangibile. Paries est corpus, sed non caro: lapis corpus est, sed non caro dicitur. Unde Apostolus corpora coelestia appellat, et corpora terrestria. Coeleste corpus solis, lunae, stellarum. Terrestre, ignis, aeris, aquae, terrae, et reliquorum, quae absque anima his censentur elementis. Vides nos intelligere subtilitates vestras, et arcana, quae in cubiculis et inter perfectos loquimini, et quae populus foris stans, nec meretur audire, proferre in medium? Hoc est illud quod reducta ad auriculam manu, et concrepantibus digitis, ridentes dicitis: Omnis gloria filiae regis intrinsecus 39Et introduxit me rex in cubiculum suum 40Patet quare corporis, et non carnis resurrectionem dixeris: scilicet ut nos rudes carnem te dicere putaremus in corpore, et hi qui perfecti sunt, intelligerent carnem in corpore denegari. Denique Apostolus in Epistola sua ad Colossenses, volens corpus Christi carneum, et non spirituale, aereum, tenue, demonstrare, significanter locutus est, dicens: Et vos cum essetis aliquando alienati a Christo, et inimici sensus eius in operibus malis, reconciliavit in corpore carnis suae per mortem 41Rursumque in eadem Epistola: In quo circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis 42Si corpus carnem solum significat, et non est nomen ambiguum, nec ad diversas intelligentias trahi potest: satis superflue corporeum et carneum dicit, quasi caro non intelligatur in corpore.
|
39 Ps. 44, 14 40 Cant. 1, 3 41 Coloss. 1 , 21, 22 42 Coloss. 2, 11 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |