Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Eusebius Hieronymus Stridonensis Presbyter
Contra Ioannem Hierosolymitanum Episcopum ad Pammachium

IntraText CT - Text

  • 31
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

31. Ego libere dicam, et quamquam torqueatis ora, trahatis capillum, applaudatis pede, Iudaeorum lapides requiratis, fidem Ecclesiae apertissime confitebor. Resurrectionis veritas sine carne et ossibus, sine sanguine et membris, intelligi non potest. Ubi caro et ossa, et sanguis et membra sunt, ibi necesse est ut sexus diversitas sit. Ubi sexus diversitas est, ibi Ioannes Ioannes, Maria Maria. Noli timere eorum nuptias, qui etiam ante mortem in sexu suo sine sexus opere vixerunt. Quando dicitur: In illa die neque nubent, neque nubentur 58de his dicitur, qui possunt nubere, et tamen non nubent. Nemo enim dicit de Angelis: Non nubent, neque nubentur. Ego numquam audivi spiritualium Virtutum in coelo nuptias celebrari: sed ubi sexus est, ibi vir et femina. Unde et tu invitus licet, cogente veritate, confessus es, et dixisti: Aut coronandus in corpore, quod caste egit et iuste, aut condemnandus in corpore, quod voluptatibus iniquitatique servivit. Tolle corpus et pone carnem, et virum ac feminam non negasti. Quis enim vivit cum gloria pudicitiae qui non habet sexum, per quem committi potuit impudicitia? Quis enim umquam lapidem coronavit, quia virgo permanserit? Angelorum nobis similitudo promittitur, id est, beatitudo illa, in qua sine carne et sexu sunt Angeli, nobis in carne et sexu nostro donabitur. Mea rusticitas sic credit, et sic intelligit sexum confiteri sine sexuum operibus: homines resurgere, et sic eos Angelis adaequari. Nec statim superflua videbitur membrorum resurrectio, quae caritura sint officio suo; cum adhuc in hac vita positi, nitamur opera non implere membrorum. Similitudo autem ad Angelos, non hominum in Angelos demutatio, sed profectus immortalitatis et gloriae est.




58 Matth. 22, 30





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License