|
Cum
in omni specie entis sit aliquod summum bonum possibile, et homo quaedam est
species entis, oportet quod aliquod summum bonum sit homim possibile. Non dico
summum bonum absolute, sed summum sibi, bona enim possibila homini finem habent
nec procedunt in infinitum. Quid autem sit hoc summum bonum, quod est homini
possibile, per rationem investigemus. Summum bonum quod est homini possibile
debetur sibi secundum optimam suam virtutem. Non enim secundum animam
vegetativam, quae plantarum est, nec secundum animam sensitivam quae bestiarum
est, unde et delectationes sensibiles bestiarum sunt. Optima autem virtus
hominis ratio et intellectus est; est enim summum regimen vitae humanae tam in
speculando quam in operando. Ergo summum
bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum intellectum. Et idea
dolere debent homines qui tantum delectationibus sensibilibus detinentur quod
bona intellectualia omittunt, quia suum summum bonum numquam attingunt; tantum
enim sunt dediti sensibus quod non quaerunt quod est bonum ipsius intellectus.
Contra quos exclamat Philosophus dicens: “Vae vobis homines qui computati estis
in numero bestiarum ei quod in vobis divinum est non intendentes!” Divinum
autem in homine vocat intellectum; si enim in homine aliquid divinum est,
dignum est quod hoc sit intellectus. Sicut enim quod in tota universitate
entium optimum est hoc divinum est, ita et quod in homine optimum est hoc
divinum vocamus.
Praeterea, cum intellectus humani una sit potentia
speculativa et alia practica, quod apparet ex hoc quod homo quorundam est
speculativus quorum non est activus, ut aeternorum, et quorundam etiam est
activus secundum regimen intellectus per quod operatur medium eligibile in
omnibus actionibus humanis, ex hoc scimus has duas potentias intellectuales in
genere esse in homine. Summum autem bonum quod est homini possibile secundum
potentiam intellectus speculativam est cognitio veri et delectatio in eodem.
Nam cognitio veri delectabilis est. Intellectum enim delectat intellegentem, et
quanto intellectum magis fuerit mirabile et magis nobile, et quanto intellectus
comprehendens fuerit maioris virtutis in comprehendendo perfecte, tanto
delectatio intellectualis est maior. Et qui gustavit talem delectationem spernit omnem
minorem ut sensibilem, quae in veritate minor est et vilior. Et homo qui eam
eligit propter eam vilior est, quam qui eligit primam. Unde ex hoc quod
intellectum delectat intellegentem vult Philosophus in XI. Metaphysicae quod
intellectus primus vitam habet voluptuosissimam. Cum enim intellectus primus
sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit
nobilissimum quia sui ipsius essentia -- quid enim nobilus potest intellectus
divinus intellegere quam sit essentia divina? -- ideo habet vitam
voluptuosissimam. Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum
speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et
per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc
sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini
possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et
delectatio in eadem.
Item, summum bonum quod
est homini possibile secundum intellectum practicum est operatio boni et
delectatio in eadem. Quid enim maius bonum potest homini contingere secundum
intellectum practicum quam operari medium eligibile in omnibus actionibus
humanis et in illa delectari? Non enim est iustus nisi qui in operibus
iustitiae delectatur. Et eadem modo intellegendum est de operibus aliarum
virtutum moralium.
Ex his quae dicta sunt
manifeste concludi potest quod summum bonum quod est homini possibile est
cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque.
Et quia summum bonum quod
est homini possibile est eius beatitudo, || sequitur quod cognitio veri et
operatio boni et delectatio in utroque sit beatitudo humana. Propter hoc enim
ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut expulsis hostibus
cives possint vacare virtutibus intellectualibus contemplantes verum et virtutibus
moralibus operantes bonum et vivant vitam beatam; in his enim duobus consistit
vita beata. Hoc enim est maius bonum quod homo a deo recipere potest et quod
deus homini dare potest in hac vita. Et ille homo rationabiliter longam vitam
desiderat, qui eam propter hoc desiderat, ut perfectiorem se reddat in hoc
bono. Qui enim perfectior est in beatitudine, quam in hac vita homini possibile
esse per rationem scirnus, ipso propinquior est beatitudini quam in vita futura
per fidem expectamus. Et cum tantum bonum sit homini possibile, sicut jam
dictum est, dignum est ut omnes actiones humanae in ipsum dirigantur, ut ipsum
concludant. Sicut enim omnes actiones in loge aliqua rectae sunt et ut oportet,
cum tendunt in finem legis, et meliores secundum quod fini legis propinquiores,
actiones autem, quae adversantur fini legis, vel quae deminutae sunt -- non
perfectae secundum praecepta legis -- vel etiam indifferentes -- scilicet nec
oppositae fini legis nec secundum praecepta legis -- omnes tales actiones
peccatum sunt in lege illa, secundum tamen magis et minus, ut patere potest ex
dictis, sic est in homine, quia omnes intentiones et consilia, actiones et
desideria hominis quae tendunt in hoc summum bonum, quod est homini possibile,
quod iam dictum est, recta sunt et secundum quod oportet. Et cum homo sic
operatur, naturaliter operatur, quia operatur propter summum bonum ad quod
innatus est. Et cum operatur sic bene ordinatus est, quia tunc ordinatur ad
optimum et ultimum suum finem. Omnes autem actiones hominis quae non ordinantur
ad hoc bonum vel quae non sunt tales, per quas homo redditur fortior et magis
diapositus ad operationes, quae ordinantur ad hoc bonum, peccatum sunt in
homme. Unde homo felix nihil operatur
nisi opera felicitatis vel opera per quae redditur fortior vel magis habilis ad
opera felicitatis. Ideo felix sive dormiat sive vigilet sive comedat, felicitor
vivit, dummodo illa facit, ut reddatur fortior ad opera felicitatis.
Unde omnes actiones hominis, quae non diriguntur in
hoc summum bonum hominis, quod iam dictum est, sive opponantur sibi, sive sint
indifferentes, peccatum sunt in homine, secundum tamen magis et minus, ut patet
ex se. Et omnium illarum actionum causa est inordinata concupiscentia, quae
etiam est causa omnis mali in moribus. Inordinata etiam concupiscentia hominis
ipsa est causa maxime impediens hominem a suo desiderate naturaliter. Cum enim
omnes homines naturaliter scire desiderant, paucissimi tamen hominum, de quo
dolor est, studio sapientiae vacant inordinata concupiscentia eos a tanto bono
impediente. Videmus enim quondam pigritiam vitae sequi, quosdam autem
voluptates sensibiles detestabiles et quondam desiderium bonorum fortunae. Et
ita omnes hominen hodie impedit inordinata concupiscentia a suo summo bono exceptis
paucissimis honorandis viris; quos voco honorandos, quia contemnunt desiderium
sensus et sequuntur delectationem et desiderium intellectus insudantes
cognitioni veritatis rerum; quos etiam voce honorandem, quia vivunt secundum
ordinem naturalem. Nam sicut omnes virtutes inferiores, quae sunt in homine,
naturaliter sunt propter virtutem supremam -- nutritiva enim est propter
sensitivam, eo quod sensitiva perfectio est corporis cuiusdam animati, corpus
autem animatum non potent esse sine nutrimento, nutritiva autem virtus est quae
nutrimentum alterat et convertit, propter quod contingit quod nutritiva in
homine sit propter sensitivam. Sensitiva autem est propter intellectivam, eo
quod intellecta in nobis sunt ex imaginatis, ideo difficilius illa intellegimus,
quae secundum se esse imaginatum habere non possunt in nobis. Imaginatio autem non
comprehendit nisi post sensum, cuius probatio est, quia omnis imaginans
sensibiliter afficitur. Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est
motus factus ex sensu secundum actum -- sic operationes omnium virtutum
inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae
est intellectus. Et inter operationes virtutis intellectivae, si aliqua est
optima et perfectissima, omnes naturaliter sunt || propter illam. Et cum homo
est in illa operatione, est in optimo statu qui est homini possibilis. Et isti
sunt philosophi, qui ponunt vitam suam in studio sapientiae. Unde omnes virtutes
quae sunt in philosopho operantur secundum ordinem naturalem: prior propter
posteriorem et inferior propter superiorem et perfectiorem. Omnes autem alii homines
qui vivunt secundum virtutes inferiores eligentes operationes enim et
delectationes, quae sunt in illis operibus, innaturaliter ordinati sunt et
peccant contra ordinem naturalem. Declinatio enim hominis ab ordine naturali
peccatum est in homine, et quia philosophus ab hoc ordine non declinat, propter
hoc contra ordinem naturalem non peccat.
Est etiam philosophus
virtuosus moraliter loquendo propter tria. Unum est quod ipse cognoscit
turpitudinem actionis, in qua consistit vitium, et nobilitatem actionis, in qua
consistit virtus, ideo facilius potest eligere unum istorum et vitare reliquum
et semper agere secundum rectam rationem, qui cum sic agit numquam peccat. Hoc
autem non contingit ignoranti, nam ignorantem grave est recte agere. Secundum
est quia qui gustavit delectationem maiorem spernit omnem delectationem
minorem; philosophus autem gustavit delectationem intellectualem in speculando
veritates entium, quae est maior quam delectatio sensus; ideo spernit
delectationes sensibiles. Et plura peccata et vitia sunt in excessu
delectationis sensibilis. Tertium est quia in intellegendo et speculando non
est peccatum, in simpliciter enim bonis non est possibilis excessus et
peccatum; actio autem philosophi est speculatio veritatis; ideo philosophus est
facilius virtuosus quam alius.
Ideo philosophus vivit
sicut homo innatus est vivere et secundum ordinem naturalem, cum onmes virtutes
in eo inferiores et actiones earum sint propter virtutes superiores et actiones
earum, et omnes universaliter propter virtutem supremam et actionem ultimam,
quae est speculatio veritatis et delectatio in illa, et praecipue veritatis
primae; numquam enim satiatur appetitus sciendi, donec sciatur ens increatum.
Quaestio enim de intellectu divino est naturaliter sciri desiderata ab omnibus
hominibus, ut dicit Commentator. Desiderium enim cuiuslibet scibilis est
aliquod desiderium primi scibilis, cuius probatio est quod quanto entia magis
appropinquant primo scibili, tanto magis illa scire desideramus, et tanto magis
in speculatione eorum debectamur. Ideo philosophus speculando entia causata,
quae sunt in mundo, et naturas eorum et ordinem eorum ad invicem inducitur in
speculationem altissimarum causarum rerum, quia cognitio effectuum est quaedam
manuductio in cognitionem suae causae; et cognoscens causas superiores et
naturas earum esse tales, quod necesse est eas habere aliam causam, inducitur
in cognitionem primae causae. Et in speculando consistit delectatio et maior,
cum intellegibilia sint nobiliora. Ideo philosophus ducit vitam valde
voluptuosam. Philosophus etiam cognoscens et considerans quod necesse est hanc
causam esse sibi ipsi causam essendi, hoc est aliam causam non habere; si enim
in mundo nihil esset quod aliam causam non haberet, universaliter nihil esset.
Considerans etiam quod necesse est hanc causam esse
aeternam et incommutabilem, semper uno modo se habentem, si enim ipsa non esset
aeterna, universaliter nihil esset aeternum. Et iterum cum quaedam in mundo
sint entia nova, et unum novum non potest esse causa sufficiens alterius novi,
ut ex se patet, sequitur manifeste quod omnia nova quae sunt in mundo
universaliter sunt ex causa aeterna. Et causa etiam est incommutabilis semper
uno modo se habens, quia transmutatio non est possibilis nisi in rebus
imperfectis, et si aliquod est ens perfectissimum in mundo, dignum est quod hoc
sit prima causa.
Considerans etiam quod necesse est totum ens mundi,
quod est citra hanc primam causam, esse ex ipsa, et quod sicut haec prima causa
est causa productionis entium, sic et ordinationis eorum ad in || vicem et
conservationis eorum in esse, quorundam secundum suum numerum et sine omni transmutatione,
sicut substantiarum separatarum, et quorundam secundum numerum suum, tamen cum
transmutatione, sicut corporum caeli, et quorundam secundum suam speciem
tantum, sicut sunt illa quae sub orbe sunt, sicut sunt infimus gradus entium.
Considerans etiam quod sicut omnia sunt ex hac prima
causa, sic omnia ad ipsam ordinantur; nam ens illud in quo principium, a quo
omnia, coniungitur fini, ad quem omnia, hoc est ens primum secundum philosophos
et secundum sanctos deus benedictus. In hoc tamen ordine latitudo est, et
entia, quae in hoc ordine primo principio magis sunt propinqua, sunt entia
nobiliora et imagis perfecta. Quae autem sunt in hoc ordine magis remota a
primo principio, me sunt entia magis deminuta et minus perfecta. Est enim hoc primum
principium in hoc mundo sicut paterfamilias in domo et dux in exercitu et bonum
commune in civitate. Et sicut exercitus est unus ab unitate ducis, et bonum
exercitus per se est in duce, in aliis autem est secundum ordinem quem habent
ad ducem, sic ex unitate humus primi principii est unitas huius mundi, et bonum
huius mundi per se est in hoc primo principio, in aliis autem entibus mundi
secundum participationem ab hoc primo principio et ordinem ad ipsum, ut nullum
sit bonum in aliquo ente mundi, nisi sit ab hoc primo principio participatum.
Philosophus haec omnia considerans inducitur in admirationem huius primi
principii et in amorem eius, quia nos amamus illud a quo nobis bona proveniunt,
et maxime id amamus a quo nobis maxima bona proveniunt. Ideo philosophus
cognoscens omnia sua bona sibi provenire ex hoc primo principio et sibi
conservari, quantum conservantur, per hoc primum principium inducitur in
maximum amorem huius primi principii et secundum rectam rationem naturae et
secundum rationem rectam intellectualem. Et quia quilibet delectatur in illo
quod amat et maxime delectatur in illo quod maxime amat, et philosophus maximum
amorem habet primi principii, sicut declaratum est, sequitur quod philosophus
in primo principio maxime delectatur et in contemplatione bonitatis suae. Et
haec sola est recta delectatio. Haec est vita philosophi, quam quicumque non
habuerit non habet rectam vitam. Philosophum autem voco omnem hominem viventem
secundum rectum ordinem naturae, et qui acquisivit optimum et ultimum finem
vitae humanae. Primum autem principium, de quo sermo factus est, est deus
gloriosus et sublimis, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
|