Praefatio
Rem in presenti me
scripturum propono que sui ipsius atrocitate satis habundeque sufficeret vel
omnino fidem excludere vel suspectam reddere veritatem, nisi quod in Sicilia
nichil miraculi est ea monstra scelerum perpetrari, que potius tragedorum sint
deflenda boatibus quam historice veritatis ordine contexenda. Non enim alibi
rotam fortuna torquet celerius aut maiori mortalium ludit discrimine. Itaque
loci ipsius inhumanitas eorum que dicturus sum fidem faciet, eritque opere
pretium tam atroces quam repentinas rerum alterationes memorie tradere
posterorum, ut qui fortune funibus alligati suam ex rerum affluentia gloriam
metiuntur, aliorum casu moniti, beatos se desinant predicare, ne totiens
miseros rursus se clamitent quotiens aut a dignitatis gradu deciderint aut
opimi acervi quomodolibet fuerint imminuti. Ad id quoque nichilominus operam
sum daturus ut pauci, quorum inter tot ac tanta pessimorum flagitia memorabilis
fides enituit, meritis nunquam possint laudibus defraudari perpetuisque in evum
successibus virtutis gloria propagetur. Que sicut preclaris ab initio factis
virens, ut ita dixerim, enitescit, sic in p<osteru>m
taciturnitate consenescens elabitur. Ita fit ut gloria quam ingenti quisque
labore, summa industria multisque periculis sibi ipse peperit, in brevi
favillatim decidens evanescat. Interest
ergo multorum si qua fortiter acta sunt, ea posterorum cognitioni transmictere.
Hinc enim accidit non solum viros fortes meritum laboris fructum percipere,
verum totius quoque posteritatis commodo provideri, presertim cum ad virtutem
plerumque liberi patrum provocentur exemplo patrieque probitatis, velut quedam
in filios transfusa scintilla, licet in quibusdam sopita sit et quasi
premortua, facile tamen hereditarie virtutis memoria convalescat. Si qui vero
suopte ingenio ac natura perpetuandi nominis amorem conceperint ipsa tamen
patrum recordatio eorum foveat desiderium ac proposito robur adiiciat ad
maturandum id quod speraverint, eos utique faciens promptiores. Hinc nimirum
antiquitus Romani patrum domi conservabant ymagines ut antecessorum eis acta
semper occurrerent puderetque degenerem sequi lasciviam ac turpi languere
desidia et amplectende virtutis quasi quamdam necessitatem haberent pre oculis.
Nec igitur inerti situ patiar eorum obliterari memoriam que non sine multorum
periclitatione nuper in regno gesta Sicilie, partim ipse vidi, partim eorum
[qui in>terfuerant veraci relatione
cognovi. non tamen id ago ut omnia bellorum discrimina militumque congressus
aut quid in singulis urbibus oppidisque gestum fuerit sigillatim expediam;
satis fecisse videbor proposito, si qui laude digni fuerint, eos non taceam, si
maiora rerum momenta breviter ac succinte transcurram, in hiis maxime que circa
curiam gesta sunt occupandus.
Primum igitur satis constat quod cum Rogerius comes Sicilie, frater Roberti
Guiscardi ducis Apulie, rebus excessisset humanis, Rogerius eius filius totam
primum Siciliam ac partem Calabrie iure successionis optinuit; postmodum vero
consanguinei sui Wilelmi ducis Apulie morte cognita, transiens in Apuliam
postquam, universis civitatibus ac principibus qui ei resistendum putaverant
expugnatis, ad suum cuncta redegit imperium, tandem ducatum suscepit Apulie
minusque ratus ydoneum tantam ac tam late diffusam potentiam in dignitate
nominis coartari, regem se maluit appellari quam ducem, exindeque Siciliam
regnum esse constituit. Placet ante, nec a proposito quidem dissidet, de
moribus eius pauca summatim perstringere, cum satis incivile sit tanti viri
mentione habita, virtutem eius silentio preterire.
Inter alias ergo nature dotes, quibus ingentis spiritus virum ipsa ditaverat,
promtissimus erat ingenio nec nunquam adeo sibi diffidens ut de qualibet re
consultus vel modicam responsioni moram innecteret; quotiens tamen ad maiorum
rerum examinationem ventum erat, contracta curia non pudebat eum singulorum
prius opiniones audire ut ex eis potiorem eligeret. Si quid autem ei super
eodem negotio subtilius aut examinatius occurrebat, suam ultimus proferebat
sententiam, ratione statim subiuncta cur hoc ei potissimum videretur. Cumque
vigilantissimus viri animus altiora semper appetens, nullum inertie segnive
otio locum relinqueret, nichil tamen inconsulte aut ex precipiti agere
instituerat, ingentisque animi motus discretio temperabat adhibita, ut in
consultissimi regis operibus nulla prorsus levitas appareret, nec erat facile
cognitu utrumne consultius loqueretur an ageret. Ingens illi studium erat et
presentia caute disponere et ex presentibus futura sollicite premetiri; idque
curabat ut non magis viribus quam prudentia et hostes contereret et regnum suum
productis finibus ampliaret. Tripolim namque Barbarie, Affricam, Faxum, Capsiam
aliasque plurimas barbarorum civitates multis sibi laboribus ac periculis
subiugavit. Aliorum quoque regum ac gentium consuetudines diligentissime fecit
inquiri, ut quod in eis pulcherrimum aut utile videbatur sibi transumeret.
Quoscumque viros aut consiliis utiles aut bello claros compererat, cumulatis
eos ad virtutem beneficiis invitabat. Transalpinos maxime, cum ab Normannis
originem duceret sciretque Francorum gentem belli gloria ceteris omnibus
anteferri, plurimum diligendos elegerat et propensius honorandos. Postremo sic
iustitie rigorem ut novo regno pernecessarium studuit exercere, sic pacis ac
belli vicissitudines alternare, ut nichil quod virtutem deceret omittens,
neminem regum aut principum temporibus suis parem habuerit. Porro quod quidam
pleraque eius opera tyrannidi dant eumque vocant inhumanum eo quod multis penas
graviores et legibus incognitas irrogaverit, ego sic existimo virum utique
prudentem et in omnibus circumspectum in novitate regni ex industria sic
egisse, ut neque flagitiosi quilibet de scelerum sibi possent impunitate
blandiri, neque benemeritos nimia severitas absterreret, quibus ita mitem se
prebuit, ne tamen ex nimia mansuetudine locus superesset contemptui. Ac si
forte in quosdam durius animadvertisse visus est, quadam ad id necessitate
compulsum intelligo. Nec enim aliter rebellis populi ferocitas conteri aut
proditorum poterat audacia coerceri. Is, ubi post multos labores ac pericula pacem
regno quoad viveret peperit inconcussam, ingentes etiam thesauros ad regni
tuitionem posteritati consulens preparavit ac Panormi reposuit. Exinde iam otio
quietique deditus, faustaque se prole felicem existimans, filiis suis Rogerio
duci Apulie Amphulsoque Capue principi, in quibus verissima paterne virtutis
reddebatur effigies, regni sollicitudinem participandam crediderat. Qui postea, non sine dolore patris incredibili
totiusque regni luctu maximo, fati debitum agnovere, superstite Willelmo
Tarenti principe, quem vix pater eodem dignum principatu censuerat. Huic
igitur, quando iam alius nullus supererat, regium diadema pater imposuit
regnique fecit participem. Nec multo post ipse tum immensis attritus laboribus,
tum ultra quam bona corporis exigeret valetudo rebus assuetus veneriis,
immatura senectute consumptus, cessit in fata. Cui succedens Willelmus eius
filius, quem adhuc vivens regem fecerat, palatium ac thesauros optinuit
regnique curam suscepit. Eo tempore regnum Sicilie strenuis et preclaris viris
habundans, cum terra marique plurimum posset, vicinis circumquaque gentibus
terrorem incusserat summaque pace ac tranquillitate maxima fruebatur.
Verum, brevi temporis interiecto spatio, sic tranquillitas omnis elapsa repente
disparuit, ut facile quidem ex hoc intelligas regnorum fortunam ac statum
virtuti parere regnantium, tantumque regni cuiuslibet gloriam ampliari posse
non dubites, quantum in principe virtutis esse cognoveris. Willelmus enim rex,
cum patrie solum potestatis, non etiam virtutis heres existerit, in tantam est
primum efferatus amentiam ut optimi patris acta contempneret, suaque industria
curie statum in melius reformatum, pessum iri permitteret, unde et quos
familiares pater habuerat, eos partim condempnavit exilio, partim carcerum deputavit
angustiis. Maionem quoque barensem, humili ortum genere, qui cum primum in
curia notarius extitisset, gradatim ad cancellariatus pervenerat dignitatem,
magnum admiratum instituit. Monstrum utique quo nulla pestis immanior, nulla ad
regni perniciem ac subversionem poterat efficacior inveniri. Nam ingenium illi
promptum erat ad omnia; facundia non dispar ingenio; simulandi ac dissimulandi
que vellet summa facilitas; preceps in libidinem animus, nobilium maxime
matronarum ac virginum concubitus expetebat, et quas honestius viventes
audierat, earum vehementius pudicitiam attemptabat; dominandi quoque semel
accensus desiderio, multa volvebat in animo, multis mentem fatigabat consiliis
et continuis scelerum stimulis agebatur, sed estuantis animi tempestatem vultus
serenitate celabat.
Huic igitur maxima collata dignitate totiusque regni cura et administratione
commissa, in brevi sic actum est ut rex plenam verbis eius fidem adhibens,
nichil alii cuipiam credere, nichil prorsus ab alio vellet audire. Ceteros
omnes excludens, cum rege singulis diebus solus habebat colloquium, solus regni
tractabat negotia, regisque animum quocumque libuerat inclinabat, tum falsa pro
veris ingerens, tum adulationibus illius temeritatem demulcens. Subit inde spes
animum effectui mancipandi quod preconceperat, visaque temporis adesse
oportunitas ut maturet consilium et, quem regnandi libido precipitem agit,
moram omnem dampnosam existimat. Nulla interim animo pax datur, nulla
tranquillitas; omnia circuit, omnia premetitur, omnia diligenter explorat, quo
consilio, quibus artibus regnum optineat. Multaque diu precogitans, intelligit
viros nobilissimos, quibus adhuc regnum florebat Sicilie, suum impedire
propositum; pre ceteris autem ei metum incutiunt Robertus comes Lorotelli regis
consobrinus, Symon comes Policastrensis, Ebrardus comes Squillacensis, quorum
illi virtus haud dubia erat, sciebatque fidem eorum nulla fraude, nullis unquam
premiis corrumpendam; nec, si superessent incolumes, sperabat rem posse
procedere. Visum ergo primum aliquid ad eorum machinari pernitiem, in eoque
sceleris sui primitias prelibare, placuit etiam, et ad id totis viribus
nitebatur, ut Hugonem archiepiscopum, qui tunc Panormitane preerat ecclesie,
socium ac participem eius haberet consilii, cuius fretus auxilio, ad id quod
speraverat maturius perveniret. Sciebat enim illum prudentem, providum summeque
virum esse industrie et ad quaslibet machinationes aptissimum; ceterum, elati
quidem erat animi, glorie cupidus, libidinique deserviens. Huius primum admiratus
pedetemptim pertemptat animum, dehinc confidentius mentem aperit, propositi
partem exponit, regnandi tamen dissimulat voluntatem, nec difficile persuadet
ut amoto rege inutili, ipsi tutele munus subeant, regnum pueris conservantes
incolume dum pubertatis annos impleverint. In hoc ambo consentiunt ut regem
deponant; cetera Maio reticet, ne facti socium atrocitate deterreat, sperans,
si tutor possit fieri puerorum, nullius se de cetero ad optinendum regnum
indigere consilio. Dictum est preterea quod hii, iuxta consuetudinem Siculorum,
fraterne fedus societatis contraxerint seseque invicem iureiurando astrinxerint
ut alter alterum modis omnibus promoveret, et tam in prosperis quam in adversis
unius essent animi, unius voluntatis atque consilii; quisquis alterum lederet,
amborum incurreret offensam. Hac inita societate, prefatus archiepiscopus,
instinctu et consilio Maionis, in familiaritatem regis admictitur, ut quicquid
admiratus regi suggereret, socii testimonio confirmaret.
|