Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo Falcandus
Liber de regno Sicilie

IntraText CT - Text

  • XXXVIII. De avaritia Oddonis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIII. De avaritia Oddonis.

Quem cum neque litterarum exornaret scientia, neque prudentie secularis utilitas commendaret, tante nichilominus cupiditatis erat, ut nec in extorquenda pecunia modum attenderet, et in conci>liandis [amicitiis, virtutis fi>deique ratione posthabita, solam quantitatem munerum sequeretur. Cum autem villarum reddituum atque prediorum ad cancellariatus iura pertinentium multa Siracusanus diu tenuisset electus, a rege sibi dudum ad tempus concessa, eo quod circa curiam moraretur, cancellarius, volens beneficiis eius animum mitigare, quem alia quoque de causa satis commotum esse cognoverat, .IIas. ei villas optimas, que Siculi casalia vocant, eorum vice que tenuerat, dari fecit, eo tenore, ut illarum, altera quam diu moraretur in curia non careret, et alteram vero eius successores in perpetuum possiderent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License