Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo Falcandus
Liber de regno Sicilie

IntraText CT - Text

  • XXXXI. De accusatione Roberti Calataboianensis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXXI. De accusatione Roberti Calataboianensis.

Videntes ergo Panormitani <can>cellarium neque precibus neque premiis aut gratia cuiusquam ab equitate posse deflecti, multos apud eum accusaverunt apostatas de Christianis Sarracenos effectos, qui sub eunuchorum protectione diu latuerant. Quorum ille neminem quem tanti criminis reum esse constaret impunitum dimisit. His animati, magna pars civium ad accusandum Robertum Calataboianensem audacter prosiliunt; concursus fit ad cancellarium; omnes ingenti clamore deposcunt hominem sceleratissimum meritis deputari flagitiis; alii domos, alii vineas iniuste sibi conqueruntur ablatas, plerique fratres aut consanguineos in carcere diuturnis cruciatibus interfectos; quedam etiam mulier filiam suam virginem ab eo dicebat illata violentia constupratam, nec deerant qui assererent eum in castello maris antiquissimum Sarracenorum templum propriis sumptibus renovasse, quod minime testibus indigebat, cum hoc ipsa res patenter ostenderet; preter hec autem obiectum est illi plerosque vini venditores quamdam ab eo domum enormi pretio conduxisse, ut ibidem sub eius patrocinio Sarraceni et christianas feminas licite constuprarent et pueris abuterentur impune ceteraque flagitia perperarent, ex quibus inhonesta lucra cauponibus accedebant cum ipso domus domino dividenda. Tantorum ille criminum obiectione pulsatus, cepit primo rem parvipendens negligere, interminari accusatoribus suis, deterius eis postmodum se facturum sibique facilem huius accusationis exitum polliceri. Dehinc, ubi pecuniam oblatam respui datisque vadibus rem districtius agi videt, ad eunuchorum patrocinia se convertit. At illi regis regineque pedibus provoluti, cum lacrimis eos exorant ne patiantur virum regno pernecessarium, qui curie semper fidelissime servire studuerit, condempnari, nichil mirandum asserentes adversus eum tumultus eiusmodi suscitari, cum certum sit neminem populo placiturum qui fideliter curie iussis obtemperare voluerit. Harum regina precum assiduitate permota, cancellarium primo rogat, deinde renitenti precipit ut neminis adversus Robertum Calataboianensem accusationes admictat. Rapinas enim et homicidia que fecisse dicatur, non ei, sed gayto Petro, cuius ea ius<su fecerit, imputanda; qui cum preesset curie, manifestum quoniam idem] Robertus eius non potuerit iussionibus obviare. Inter has cancellarius angustias deprehensus, ignorabat quorsum animum inclinaret aut quid sibi potissimum faciendum eligeret. Hinc enim populus acclamabat non oportere sceleratissimum hominem impunitum dimicti, negligenter a cancellario tepideque rem geri, videri muneribus eum aut gratia corruptum a bono proposito decidisse; verum hac in re certissime cognitum iri utrumne iuris amorem, cuius hactenus formam pretenderit, perpetuo velud innatum debeat conservare, an ad tempus ex industria simulatum, ut nove potestatis auspicium oculis plebis obiecerit. hinc illum urgebat regina precipiens ut plebis loquacitate posthabita, porrectas accusationes dissimulando negligeret. Sed et curie familiares Roberti Calataboianensis partes quantum poterant tuebantur, tam ut eunuchis ipsique regine prestare viderentur obsequium, quam ut adversus cancellarium plebis odium excitarent. At ille mediam quamdam eligens viam, ut et regine satisfacere videretur, nec omnino populi spem et expectationem deluderet, regine pollicitus est omissurum se questiones ad curiam pertinen<tes, que penam capitis irrogabant; super hiis autem que ad Ecclesie iura] pertinere constaret, exactissime cogniturum: ipsumque Robertum, si convictus foret, quatenus ecclesiastice severitatis censura permicteret puniendum; quod si niteretur ipsa postmodum impedire, facilius se quidem utraque privatum iri dignitate quam ab hac posse sententia detorqueri. Convocatis ergo curie familiaribus et episcopis aliisque personis ecclesiasticis, Robertus sub multa frequentia plebis introducitur, omissisque furtis, rapinis, iniuriis civium homicidiis et illata constuprate virgini violentia, periurii, incestus, adulterii questio ventilatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License