XXXXII. De sententia lata
contra Robertum.
Cumque multis testibus obiectorum veritas patuisset, de iure dictum est
Robertum Calataboianensem publice loris cesum in carcerem denuo detrudendum,
bonis eius fisco addictis. sed quoniam per urbem sub voce preconis sollempniter
circumduci non poterat, eo quod populus omnes viarum angustias observabat ut
lapidibus transeuntem obrueret, decretum est ut circum ambitum ductus ecclesie,
populum falleret expectantem. Licet autem illum ensibus accincti milites
sequerentur et preirent, et ex utroque vallarent latere, vix tamen potuerunt
accurrentis furorem populi declinare. Post paucas ergo dies, cum pecuniam quam
curie spoponderat se daturum reddere nollet aut, ut aliis videbatur, non
posset, ad castellum maris ductus est et carceri datus, in quem multos olim
ipse coniecerat, ubi diversis consumptus penis interiit. Hoc factum omnibus
Sicilie populis maximeque Lombardis, quos innumeris ille malis attriverat, adeo
placuit ut universi faterentur, si necesse foret, pro cancellario se mortis
periculum subituros.
|