L. De sententia lata contra Salernum medicum.
Itaque prolata in eum sententia, decrevere bonis omnibus spoliatum capitali
supplicio [subiacere, solum ei vivendi spem in misericordia curie relinquentes.
Qui detrusus in carcerem multis adactus est minis et promissionibus]
attemptatus [ut fateretur] cuius id prece vel consilio fecisset, sed hoc ei
persuaderi non potuit.
Dum hanc in Sicilie partibus fortuna conspirationis seriem ordiretur, aliam
interim in Apulia multorum roboratam confederatione texuerat. Cum enim multi
proceres indignarentur Richardum Molisii comitem tante subito dignitatis esse
culmine sublimatum, Henricum fratrem regine Montis Caveosi comitem adversus
illum stimulaverant, dicentes: inhertem eum a multis et timidum appellari, qui
dedecus et iniuriam sibi totique regno simul illatam vel nimis patienter
sustineat, vel consentiendo dissimulet. Nec enim ambigi parum honestam
intercessisse causam ut regina, quam primum regni balium adepta est, Richardum
de Mandra, nullius virum consilii, nobilissimo Molisii comitatu donatum, pre
ceteris omnibus sibi familiarem asciverit. Quod si ipse, quem res ad vindictam
specialiter exposcebat, a predicto Richardo tante vellet presumptionis penas
exigere, suum ei nequaquam defuturum auxilium. Ad hoc comes id hactenus se
nescisse respondit: ignorantie non timiditati quod vindictam distulerit
ascribendum; nunc iam ipsi quid actum iri velint confidenter edicant; prompte
se facturum quidquid decreverint neque sororis sue dedecus ultra passurum. At
illi Richardum [Molisii comitem] vel interfici, vel a curia saltem amoveri
censebant. Regni vero curam ad eum, qui regine frater et regis esset avunculus,
pertinere. Hiis ille ductus consiliis, multos milites hispanos, qui partim cum
eo venerant, partim ad eum nuper confluxerant, armis premuniens, quam mature
posset in Siciliam transire disposuit; plerosque etiam procerum, quorum hoc
agebat instinctu, secum ducturus. Nam Boamundus comes Monopoleos, vir prudens
et facundus, Willelmus de Gisoaldo, Ricardus Balbanensis aliique plures eum
sequi decreverant, sperantes siquidem propositum suum adimpleri contingeret,
facile se per eum quod a curia peterent adepturos. Necdum enim, cum huiusmodi
consilia pertractarent, cancellarii potestatem eo pervenisse cognoverant ut
omnibus in curia premineret. Quod ubi paulo post fide non dubia perceperunt,
primum ab incepto paulisper absterriti, deinde resumptis animis ad propositum
nichilo segnius peragendum accincti, tandem in Siciliam pervenerunt. Quorum
adventu comperto causaque simul adventus precognita, Richardus comes
cancellarium adit; Henrici comitis et Apulorum ei consilium aperit, rogatque
obsecrans, ne patiatur hominem insanum, et eos qui cum ipso venerint, sola
stimulatus invidia, temeritatis sue votum explere. Siquidem enim in curia eis
seditiones impune liceat excitare, et in eos qui curie serviunt
conspirationibus factis licite debachari, ipsi culpam oportere specialiter
imputari et in eum [iniuriam redun>dare
qui cum administrationem regni susceperit, improborum debeat contumaciam
cohercere. Cancellarius autem, licet illum sibi suspectum multorum fecisset
opinio, ne tamen ipse contempni videretur, aut ea regnum occasione perturbari
contingeret, seditiosos a curia tumultus arcere disposuit et improbis Apulorum
consiliis obviare. Missis itaque litteris regiis Henrico comiti, qui iam
Thermas usque pervenerat, iussum est ad urbem eum accedere; Boamundum vero comitem
aliosque qui cum eo erant Thermis interim mandatum curie prestolari. Venientem
ergo comitem, cancellarius benigno vultu et post multam collocutionem
blandioribus eum verbis aggressus, hortari cepit ac diligentius admonere, ne
rebellandi multis occasionem daturus, haud facile reparabilem regni quietem
quibuslibet seditionum motibus exturbaret, nec Apulorum fabulis traheretur,
quorum in eo semper hesisset consilium ut regnum aliquatenus perturbarent;
nichil esse quod eum exasperare debeat, cum et opes ei affluenter suppetant et
inter maximos regni proceres loco sit non impari constitutus; id ei maxime
cavendum, ne reginam offendere presumat, aut contra voluntatem eius quidpiam
agere, per quam hec adeptus fuerit et maiora putetur, nisi per eum steterit, adepturus.
Ita multis assertionibus ex animo conceptum in Apulia furorem [eliminans,
vixque tandem ad innate stoliditatis simplicitatem eum retrahens, indignationem
eius compescuit, et Richardum] comitem accersiens, [pacem inter eos et
con>cordiam renovavit.
Reg<ine quoque] nichilominus erga
eumdem comitem animum mitigavit, quam plurimum quidem offenderat, multis in
Apulia perperam ac temere contra mandatum curie perpetratis. Promisit autem se
deinceps consilium in omnibus habiturum cancellarii, nec ulterius regine
voluntatem in aliquo transgressurum. Tum demum cancellarius licteris suis
Boamundum comitem eiusque socios qui Thermis morabantur accersiit, eisque
benigne susceptis, cum adventus causam inquireret, dixerunt: id sibi principale
fuisse propositum ut visitarent eum, optantes ab eo cognosci et inter fideles
eius milites computari, simulque ut per eum quedam que petituri erant apud
maiestatem regiam optinerent. At ille sibi gratum esse quod venerint, opemque
suam illis non defuturam, respondit; suum tamen esse consilium ne quid ad
presens a curia peterent, alias eorum petitionem efficacius admictendam. Sic
ergo Panormi paucis diebus commorati videntesque rem secus ac providerant
accidisse, tandem in Apuliam redierunt. Boamundus tamen comes, ut erat vir non
negligende prudentie, multa cancellario familiarius colloquendo, favorem et
amicitiam eius optinuit, quam postmodum non ea qua solent Apuli levitate vel
inanibus verbis, sed fide non dubia certisque rerum argumentis excoluit.
Henricus autem comes [cancellarii penitus voluntatem et consilium sequebatur,
eique tanta se familiaritate coniunxerat, ut cum eo balneum frequenter
intraret,] cum eo singulis [diebus a>d
curiam ascenderet, indeque <reverte>ntes,
magnam diei partem secretius colloquendo transmicterent. Qui vero
conspiraverant adversus cancellarium, videntes, si concordiam illam inter eos
perseverare contingeret, machinationes suas sperato non posse fine concludi,
modis omnibus perquirebant quibus possent artibus eam amicitiam et
familiaritatem dissolvere; primoque mentem comitis quibusdam insinuationibus
pertemptantes, aiebant non oportere regine fratrem in curia quempiam superiorem
admictere, nec eius frequentare domum et inherere vestigiis a quo potius ipse
debuerat visitari; nam ad eum potestatis prerogativam et totius regni curam
merito pertinere. Quibus ille Francorum se linguam ignorare, que maxime
necessaria esset in curia, nec eius esse, respondebat, industrie ut oneri tanto
sufficeret; cancellario curam hanc rectissime debere committi, qui discretus
esset et prudens summeque nobilis, regi quoque nichilominus ac regine non dubia
propinquitate coniunctus. Hac illi repulsa non contenti, milites hispanos, quos
ei maxime familiares esse cognoverant, ceperunt secretius convenire, dicentes:
multe mansuetudinis et patientie comitem esse, qui [cancellarium, quem velut
hostem deberet persequi, potius diligat et honoret propensiorem ei reverentiam
exhibendo, et hoc eum forte videri prudenter agere, quod sororem nolens
offendere, docuerit animum patienter omnia sustinere, nisi patientiam hanc
gravis infamia sequeretur; nunc reliquum quidem esse, ut aut inhonestis regine
votis deservire credatur ipsiusque cancellarii libidini seu potius incestui
consentire, aut illicitam eorum familiaritatem se nescire fateatur. Patere
autem omnibus hanc esse, ut dici solet, nimis crassam ac supinam ignorantiam,
ut quod omnes predicant solus ignoret: hec igitur a multis frequenter audita,
milites ad aures comitis pertulerunt. Qui, cum primum mente dubia vacillaret,
dehinc ab ipsis rei principibus qui confinxerant ea cumulatius eadem audiens,
plenam hiis que sibi dicta fuerant fidem adhibuit, relictoque cancellario,
consiliis eorum adhesit, quod inde suaderent se facturum pollicitus. At illi rem quam multum
desideraverant adsequuti, non distulerunt eum, prestitis hinc inde sacramentis
quibus visum est pactionibus obligare. Hec ergo conspiratio iam eo usque
processerat ut amicis cancellarii plurimum terroris incuteret. Nam gaytus
Richardus, magister palacii, quem eisdem constabat esse sacramentis astrictum,
magnas conspiratoribus vires addiderat. Nec enim contentus militibus suis,
quibus ipse stipendia dabat, maximam partem militum regis et universos curie
sagittarios [ita sibi do>nis ac
beneficiis multis illexerat ut eius in omnibus voluntatem et imperia
sequerentur. At cancellarius, adversus eorum insidias sese premuniens, statuit
non iam omnes, ut consueverat, indifferenter admictere, sed certas horas
constituit, quibus ad eum omnibus pateret accessus, militesque suos eisdem
horis paratos adesse precepit. Sed et quinquaginta viros eligens qui post
primam ianuam in vestibulo domus cum armis parati semper assisterent, numerum
quoque militum studuit adaugere, plerosque etiam milites transmontanos, qui de
Francia nuper venerant Ierosolimam transituri, secum detinuit, inter quos erat
Iohannes de Lavardino, cuius acta cancellario non parum attulerunt incommodi, quemadmodum
sequentia manifestius declarabunt.
|