III. De credulitate mortis regis
His eo modo gestis, ita rex deinde suam omnibus absentavit presentiam ut per
multum temporis spatium, excepto Maione admirato et Hugone archiepiscopo, nulli
penitus appareret. Que res argumento fuit ut a plerisque mortuus putaretur.
Erant qui venenum ei ab admirato dicerent propinatum, nec erat difficile
creditu, cum id eum machinari dudum audissent. Multi quoque, cum ex diversis
Apulie partibus venissent ad curiam, videndique regem prout consueverant eis
copia negaretur, certissimos de morte eius rumores per totam Apuliam
detulerunt, nichil hesitandum super hoc quod fama predixerat asserentes. Tunc
Apulorum inconstantissima gens, libertatem adipisci frustra desiderans, quam
nec adeptam quidem retinere sufficeret, ut que nec bello multum valeat nec in
pace possit esse tranquilla, capescit arma, societates contrahit, castellis
muniendis operam dat. Alii, quia iam diuturne pacis pertesum erat, sola
raptantur inconstantia; alios prede spes trahit ad bellum; plerique ea ratione
concitantur ad arma, quod regis mortem censeant vindicandam. Multi tamen
admirati causam armis tuendam suscipiunt. Sic ubique re turbata tumultuque
exorto, dubiis eventibus hinc inde sepe confligitur. Comes Lorotelli plerasque
maritimas occupat civitates. Imperator etiam Grecorum a comite rogatus
auxilium, speque ductus recuperandi Apuliam, nobilissimos ac prepotentes viros
cum maxima pecunia mittit Brundusium. In Terra vero Laboris non minori turbine
cuncta cerneres agitari, aliosque ab rege deficere, alios stare cum rege.
Robertus Surrentinus a Capuanis suscipitur et hereditario sibi iure pertinentem
occupat Capue principatum.
|