VI. De manifestatione Maionis.
Interea iam incipiente turbari Sicilia, Bartholomeus de Garsiliato cum
quibusdam aliis Buteriam occupat, locum utique munitissimum et adversus
quoslibet obsidentium impetus prerupti montis beneficio facile resistentem. Ad quem plures alii
confluentes, ceperunt ex agris finitimis predam agere, loca vicina populari,
cum plerisque potentibus viris societatem contrahere. Ea res Maionem ad ultimum
fere desperationis compulit, adeo quidem ut inceptum facinus necessario
crederet differendum, nec aliter invalescentis mali posse dispendium evitari,
nisi regi ipsi, tum adhuc ad debellandos hostes vires suppetunt, rem totam
aperiat, alioquin totam Siciliam in brevi defecturam ad hostes. Quod ubi regi cognitum est, primum negligendo rem
distulit, dicens non tanti viros esse momenti qui perseverare audeant ultro, ab
occupata munitione nuperrime discessuros. Id enim regi consuetudinis erat, ut
difficile palatio vellet exire, sed ubi necessitas eum compellebat egredi,
quanta prius torpuerat ignavia, tanto deinceps impetu, non tam audacter quam indiscrete
ac temere raptabatur, quantislibet se periculis obiecturus. Nec quid sibi, quid
adverse parti virium esset attendebat, par an impar hostes adoriretur parum
sollicitus. Mox ubi comperit eos qui erant Buterie ab incepto nolle desistere,
sed acrius urgere propositum, comitem Ebrardum ad eos legatum mittit ut
sciscitetur ab eis quo consilio, qua mente castellum suum occupaverint; quid se
deinceps acturos existiment. At illi non aliter id se dicturos respondent, quam
si comes eis iureiurando se obliget, ut quicquid ei dixerint, ipse regi
seriatim exponat. Prestito deinde quod petierant a comite sacramento, dicunt se
contra regem nichil agere aut egisse, sed eo duci consilio ut Maionis admirati
et Hugonis archiepiscopi proditionem detegant, impediantque propositum quos
adversus regem certissime noverant conspirasse, ipsumque Maionem ad regnum
totis viribus anelare. Ultro se Panormum
ad regios pedes venturos, si de proditoribus supplicium sumptum audierint. Cum
igitur hec omnia comes Ebrardus, ut erat incorrupte vir fidei, non tam
efficaciter quam audacter ad regis pertulisset notitiam, rex primum novitate
rei attonitus mirari cepit; dehinc inhumanum ratus ut crederet eum sibi mortem
moliri quem tanta sublimaverat dignitate, quicquid ei comes dixerat retulit admirato,
subiungens numquam se de illo tale quippiam crediturum. Admiratus exinde
comitem Ebrardum suspectum habens, atrox in eum odium exercebat, sed id
prudenti dissimulabat consilio donec ultioni tempus congruum inveniret. Interim
comes Gaufridus Buteriam transfugit, per aliquot castella sua militum relicto
presidio. Tunc vero Panonni tumultus ingens exoritur, ubique civitatis timor et
indignatio, tota plebs adversus Maionem fremit ac murmurat; comitem Symonem
iniuste captum omnes unanimi de voto deposcunt. Admiratus autem, videns murmur
invalescere, nec iam facile posse compesci, nisi plebis satisfiat desiderio,
persuadet regi ut comes Symon extrahatur de carcere. Quo ad iussionem regis
educto, ita subito status civitatis immutatus est, ut cum eo pax et
tranquillitas urbi reddita videretur. Rex itaque, ut in tanto necessitatis
articulo nullum videt superesse locum ignavie, nec dilationis causam ydoneam,
vix tandem instinctu Maionis educit exercitum, Buteriam obsidet, ubi nisi
comitem Symonem secum duxisset, non parum fuerat temporis consumpturus. Cum
igitur aliquandiu castellum totis viribus oppugnasset, oppidani vero
nichilominus audacter ei resisterent et ad deditionem eos cogi fere iam
impossibile videretur, demum hortatu et consilio comitis Symonis res est in
transactionem deducta, comitique Gaufredo et sociis eius ab admirato,
archiepiscopo ac plerisque comitibus in animam regis iuratum, quod eos rex
incolumes, libere ac secure et absque impedimento extra regnum suum ire
permitteret. Sic oppido recepto totaque iam quiescente Sicilia, paucis post
diebus Messanam proficiscitur, in Apuliam transiturus.
|