X. De amissione Affrice.
Per idem tempus cum imperatore Grecorum fedus initum est paxque firmata, Greci
Constantinopolim dimissi, qui post Brundusinum bellum in vinculis tenebantur;
iam itaque omnem rei difficultatem Maio superaverat; iam ad id pervenerat
potestatis, ut non tam admirati quam regis videretur preditus dignitate; iam
regis ipsius aperte predicabat insanias; iam stultitiam eius publice deridebat,
et si quid tyrannicum aut inhumanum rex, eo suadente, preceperat, veluti innocenti
cuippiam oculos erui, linguam abscidi, vel aliquid talium perpetrari, ipse sua
postmodum auctoritate prohibebat id fieri, dicens non omnia que tyrannus
inconsulte aut delirando iusserit, statim effectui mancipanda, alioquin
innocentium vitam periclitari sepissime. Nam ad hoc nitebatur ut in regem
plebis exasperaret animos et omnium ei conflaret invidiam. Eam plerique causam
fuis<se existimant ut idem Affricam
a Saracenis] capi permicteret. Cum enim in partes Hispanie misso stolio,
Masmudorum rex potentissimus Affricam obsedisset, idque nunciatum esset in
Sicilia, placuit ad auxilium Affrice stolium revocari, cui tunc preerat gaitus
Petrus eunucus. Isque, sicut et omnes eunuchi palatii, nomine tantum habituque
christianus erat, animo saracenus. Erant autem galee circiter .CLX. que cum ex
Hispania redeuntes e stationibus Masmudorum possent iam conspici, ceperunt
milites qui Affrice erant, resumptis animis, clamorem tollere, insultare
hostibus et venientes galeas ostendere. Contra
vero, Masmudorum rex inopinato galearum adventu perterritus, intra castra
cogebat exercitum, qui tamen pre sui magnitudine regi vix poterat. At ubi iam
terre stolium propinquabat, ingens in urbe cum letitia militum clamor exoritur
et siquidem, ut arbitrabantur, stolium ex uno latere, ipsi, apertis portis, ex
alio in hostes irruerent, ea die victus fususque barbarorum cessisset
exercitus. Sed secus actum est. Nam gaitus Petrus magister stolii, totum id
previdens, cum iam plerique vela deducerent, ultro, mirantibus cunctis, in
fugam conversus, carbasa ventis exposuit. Cetere quoque galee fugientem ducem
prout queque poterat sequebantur; barbari vero, quos proditoris dolus non
latuit, sexaginta galeas armantes, quas ad terram metu stolii prius eduxerant,
persecuti sunt ilico fugientes. Septem galee capte sunt a Masmudis; relique
turpiter misereque re gesta in Siciliam pervenerunt. Ea res et barbarorum
animos plurimum extulit et obsessis desperationem incussit. Nam et pauci quidem sed
invicti bello milites erant et cibi premebantur inopia. Quicquid tamen in tanta
rerum angustia virtus poterat, effecerunt. Nec enim solum tante multitudinis
creberrimos impetus viriliter sustinebant, sed et singulis fere diebus egressi,
barbarorum perturbabant exercitum, nonnulli post multam stragem hostium
revertentes. Rex itaque Masmudorum, consumptis omnibus que ad optinendam urbem
sibi crediderat expedire, iam obsessorum militum audaciam considerabat
attonitus eorumque virtutem et constantiam mirabatur, et nullis urbem iam sperabat
posse viribus expugnari, ultroque nisi famis intolerantiam perfugarum inditio
cognovisset, ab obsidione amoturus erat exercitum. Sed ubi contra consuetudinem
humanam nec equis iam parci, nec a canibus aliisque immundis animalibus
abstineri cognovit, cepit milites ad deditionem hortari, dicens frustra suam
eos indigentiam occultare; que patiebantur sibi non esse incognita; e Sicilia
nichil venturum auxilii, nam se litteras eunuchorum palatii nuperrime
recepisse, quibus rei veritatem plene didicerat; denique, nichil spei reliquum
esse ut evasuros se putent, sed eorum virtuti velle se parcere, et siquidem
regis Sicilie tyrannidem metuentes secum morari maluerint, largissima eis
quotquot fuerint stipendia se daturum. Sin autem in Siciliam redire
prelegerint, datis que sufficiant navibus, liberum eis transitum permittendum.
At illi, super hoc habentes consilium, paucorum dierum inducias petiere, ut
missis in Siciliam legatis, postularent auxilium, quo non impetrato, tum demum
conditioni starent proposite; nec idipsum eis negatum est. Sed cum eorum nuncii
Panormum venientes, urbis sue periculum et famem exponerent, omnia iam se
passos quecumque summa necessitas indixisset, peterentque frumentum saltem eo
transmitti, nichil tamen multis persuasionibus effecerunt. Nam admiratus falso
regi suggesserat frumentum Affrice, quod per totum annum sufficeret, se
iubente, fuisse repositu<m; foris
autem publice predicabat in ea regem esse sententia,] ut diceret si caperetur
Affrica, nichil se dampni passurum, eamque civitatem plus oneri sibi esse quam
honori; cum in stipendiis militum aliisque ad urbis tuitionem necessariis
maximos quidem sumptus faceret, unde nichil unquam emolumenti speraret. Hoc
autem ab admirato, sicut dictum est, eo fiebat animo ut insani capitis esse
regem ostenderet, qui nobilissime civitatis amissione regnum suum mutilari
iacturam non duceret, cum eidem posset facillime subveniri; nec animadverteret
rei turpitudinem aut quod inde Sicilie periculum immineret. Igitur ubi Affrice cognitum
est legatos elusos esse, cum iam nichil sperarent auxilii, sed neque fames
ultra poterat sustineri, prehabite transactioni stari placuit; ac tunc demum
Masmudis urbe tradita, acceptisque navibus, que ad transfretandum sufficerent,
in Siciliam transierunt.
|