Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo Falcandus
Liber de regno Sicilie

IntraText CT - Text

  • XI. De Maione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. De Maione.

At vero Maionis propositum amplius regi non poterat aut diutius occultari, nec erat dubium quin regnandi libidine traheretur. Nemo tamen tam impie machinationis index erat; nemo tam apertam proditionem audebat regi detegere; sciebant enim omnes id eum minime crediturum, memores quid inde co<miti Ebrardo aliisque quam plurimis contigisset. Preelegerant] ergo silere quam subire periculum attonitique rei exitum expectabant. Iamque totam fere Siciliam varii super hoc dissonique rumores impleverant, passimque vulgatum erat, admiratum diademata quedam aliaque regis insignia, que sibi preparaverat, multis familiaribus suis ostendisse, nec deerant qui reginam hec ei de palatio dicerent transmisisse. Nam et eius consensu totum hoc fieri eamque Maioni putabant inhonesti contractu federis obligatam. Plerisque falso videbatur id dici; alii quoque nichilominus asserebant notarium Matheum, Maionis familiarem, Alexandro pape, qui tunc Romane presidebat Ecclesie, multam pecuniam detulisse idque consilio et ope Iohannis neapolitani, qui unus erat cardinalium, impetrasse, ut amoto rege Sicilie, admiratus in eius locum succederet, ad exemplum cuiusdam regis Francorum, cui deposito, eo quod inutilis videretur, Romanus pontifex Pipinum, Karoli patrem, substituit. Hec et huiusmodi plurima totus iam triviatim populus loquebatur. Quidam in ipso palatio regem gladio feriendum, multi claudendum in monasterio predicebant. Erant et qui in aliquam insularum crederent deportandum. Hec eadem in Apulia iam divulgata erant omniumque mentes adversus Maionem indignitas rei commoverat. Melfenses igitur, qui primis semper consueverant rumoribus excitari, decernunt in primis, ut nulli deinceps Maionis mandato pareant, nec in urbe sua quemlibet eorum recipiant, quos Apulie capitaneos idem prefecerat. Comites etiam aliique viri nobiles, quibus precipue Maionis erat suspecta potentia, consilio super hoc habito, sibi invicem iuravere, quod Maionis mortem totis viribus totoque posse perquirerent, neque parerent deinceps curie, aut ab ea societate discederent, nisi prius illum aut interfectum esse cognoscerent aut extra regnum fugisse; idemque iusiurandum proposuerant per totum regnum vel a spontaneis accipere, vel ab invitis nichilominus extorquere. Iamque multe civitates oppidaque quam plurima eorum se societati coniunxerant. Circuibant ergo totam Apuliam ac Terram Laboris cum ingenti militum multitudine, ut universos sibi iurare compellerent. Erant autem in ea societate: comes Ionathas, comes Richardus de Aquila, comes Rogerius Acerranus aliique comites ac potentes viri, cum quibus erat et comes Gillebertus consanguineus regine, cui rex nuper ex Hispania vocato Gravine dederat comitatum. Marius quoque Burrellus, vir eloquentissimus, Salerni habita oratione ad populum, satis efficaciter peroravit maximeque parti civium persuasit ut comites reciperent, in eumque modum quo et ipsi iuraverint, sacramentum eis prestarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License