Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo Falcandus
Liber de regno Sicilie

IntraText CT - Text

  • XIIII. De captione regis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIIII. De captione regis.

Sequenti die rex Henricum Aristippum, archidiaconum Cataniensem, mansuetissimi virum ingenii et tam latinis quam grecis litteris eruditum, familiarem sibi delegit ut vicem et officium interim gereret admirati, preessetque notariis, et cum co secretius de regni negotiis pertractaret. Cum igitur hic et comes Silvester admirati dolos ac propositum regi plenius indicarent, et erga Matheum Bonellum temptarent eius animum mitigare, nullis tamen assertionibus illius indignatio poterat emolliri, nisi quod in thesauris Maionis regia quedam [inventa diademata] scelerum [eius fi>dem <fecer>e, tandemque rex se deceptum non dubiis comperit argumentis. Eadem ergo die capti sunt Stephanus Maionis filius eiusdemque frater Stephanus, uterque admiratus, cum notario Matheo, qui plurimum illi familiaris extiterat. Thesauris autem eius quotquot inveniri potuerunt ad curiam sine dilatione translatis cum Andreas eunuchus ac plerique alii tortoribus traditi cogerentur indicare quidquid de rebus Maionis scirent vel alicubi secretius occultatum, vel apud amicos depositum, multaque eorum indicio fuissent inventa, tandem Stephanus eius filius, multis terroribus et minis adactus, iurabat se nichil atnplius scire quod curiam super hoc edoceret, nisi quod olim patrem, ut sibi videbatur, dicentem audierat episcopum Tropeensem ab eo depositi nomine quasi trecentas auri uncias accepisse. episcopus ergo, vocatus ad curiam iussusque reddere predictas uncias auri, quas apud eum Maio deposuerat, respondit plura se quam peterent redditurum, domumque reversus, septingenta milia tarenorum carceris hostiariis, qui cum eo missi fuerant, assignavit. His ita gestis, missi Cacabum legati, qui Matheum Bonellum accersirent regemque nuntiarent admirati mortem, post comperta eius scelera, letis auribus accepisse, prestitoque etiam sacramento, metum omnem ac periculi suspicionem excluderent. At ille quamquam huiusmodi iuriiurando parum crederet, sciens tamen regem in se nichil ausurum, tum ob favorem plebis, tum quia comites omnes qui ob id ipsum rebellaverant totamque Calabriam sperabat sibi futuram auxilio, cum universis militibus suis Panormum securus accessit. In ingressu vero civitatis plurima tam virorum ei quam mulierum turba obviam exierunt, cum ingenti eum gaudio usque ad portam palatii prosequentes. Ibi benigne susceptus est a rege, et in eius gratiam integre restitutus; dehinc a maioribus curie sub eadem est frequentia plebis ad domurm suam perductus. Eo igitur tam famoso facinore Matheus Bonellus non solum in Sicilia, verum trans Farum quoque per totam Calabriam Apuliamque ac Terram Laboris adeo sibi plebis nobiliumque mentes allexerat, ut eius universi virtutem et audaciarm laudantes extollerent, nec in remotissimis quoque regni partibus eius ad quemquam inefficaciter iussio perveniret. Comites quoque ipsi ac civitates Apulie cum omnibus qui eis confederati erant, rebellandi iam causa sublata, eius deinceps voluntatem et consilium expectabant. In Sicilia vero, Panormique maxime, totus iam aperte populus conclamabat: quisquis Matheo Bonello nocere temptasset, hostem eum publicum iudicari, seseque, etiam adversus regem, siquidem ob admirati mortem in eum severius animadvertere presumpsisset, arma sumpturos. Nam ei debere omnes obsequi qui, publico regni sublato periculo, libertatem omnibus reddidisset. At eunuchi palatii, quibus flagitiosus animus ac scelerum conscientia potentiam illius suspectam fecerat, eo quod et ipsi machinationum admirati conscii fuissent et participes, ad id operam dabant, ut adversus illum regis indignationem et odium concitarent. Itaque regine ipsius freti consilio, sollicitudinis sue regi causas aperiunt asseruntque non negligendum eius capiti, nisi mature precautum fuerit, periculum impendere. Nam Matheum Bonellum, ob id quod ei nuper acciderat, in tantam elatum superbiam ut neminem sibi iam in regno viribus vel potentia parem existimet. Cumque quadam ductum temeritate totum ad se videat populum confluentem, virosque etiam nobiles suis per omnia parere consiliis et iussionibus obsequi, nichil eorum quecumque animus imperaverit putet illicitum, nec [a plebe] solum, verum et ab ipsis curie magnatibus propensiorem sibi velit reverentiam exhiberi. Interim eum sibi omnes astringere sacramentis et ignotis pactionum federibus obligare. His accedere quod universi transfarini proceres, quibus hoc ipsum desperationem incusserat, quod eatenus regem offenderant ut eum sibi crederent implacabilem, litteris suis iuvenilem animum crebrius hortabantur, ut siquidem plenam consequi gloriam affectabat, si nulli deinceps subiacere periculo, eniteretur quatinus integram et regno libertatem et sibi securitatem adquireret, quam adipisci rege vivente non poterat, neque fallaci curie promissione seductus estimaret eum tam facile sibi placatum cui manum dexteram amputasset. Sic enim regem opinari, sic dicere: interfecto Maione, manu se dextera mutilatum. His ergo persuasio num stimulis avidum glorie iuvenem plurimum incitatum promptumque audere et experiri omnia, et nisi citius eiusmodi consiliis provide fuerit obviatum, quocumque fervor animi et iuventutis impetus eum traxerit, facile secuturum nulloque cohercendum metu periurii; satis quippe vecordem esse et improvidum quisquis existimet fidem eum cuipiam servaturum, qui tam iurisiurandi, quam affinitatis iure posthabito, socerum suum quem vice patris habuerat, cuius etiam opera patrimonii sui restitutionem impetraverat, tantis ingratus beneficiis prodiderit et interfecerit innocentem; falsum enim quicquid ipse complicesque sui adversus admiratum confinxerant, nec illum inventa in thesauris eius diademata sibi preparasse, sed regi, ut eadem in kalendis ianuarii strenarum nomine, iuxta consuetudinem, ei transmicteret; verum nunquam ob id solum a Matheo Bonello tot contracta federa, tot societates initas ut Maionem interficeret. Aliud eum maius ambire altiusque fovere propositum, ad quod eiusmodi principio viam sibi comode censuerat preparandam. Hec et huiusmodi plurima sepissime regis auribus inculcantes, id effecerant, ut neque iam Matheum Bonellum inter familiares admicteret, neque Maionem ob aliam causam ab eo crederet interfectum, nisi ut comunicatum cum quibusdam proditoribus de morte sua consilium liberius posset ad effectum perducere. Sed huius rei vindictam vix iam, ut erat ad puniendum facilis, moras sustinens, in tempus congruum necessario deferebat, dum populi tumultu composito, novitatis fervor et impetus quievisset. Interim tamen, .LX. milia tarenorum, tam ab eo quam ab illis qui pro ipso fideiusserant, repeti iubet, quos idem olim, ut patrimonium suum reciperet, curie spoponderat se daturum. Eorum autem solutionem admiratus, genero parcens, ignorante rege, distulerat. Itaque Matheus Bonellus ex improviso repentina debiti veteris exactione pulsatus, simulque videns solito rarius ad curiam se vocari, neque iam ut solebat admicti, mirabatur quod hoc novitatis portenderet. Sed et hoc eius animo non parum metus ac suspitionis iniecerat, quod Adenolfum camerarium plurimum posse videbat in curia, qui summum amicitie locum apud Maionem optinuerat, et tam hunc quam alios hostes suos audacius atque apertius in se odium exercere, eo quod eum archiepiscopi viderent ope et consilio destitutum, qui diuturna fatigatus egritudine, nuperrime mortem obierat. Hec autem omnia non sine consensu regis existimabat fieri, nec unquam viros eiusmodi adversum se quicquam ausuros nisi regis animum erga se crederent immutatum. Nam eo furoris et audacie ventum erat, ut Philippus Mansellus, nepos Adenolfi, cum militibus armatis viam Marmoream noctu perambulans, a plerisque visus fuerit domum Mathei Bonelli tardius pertransire. Quod ubi Matheo cognitum est, sequenti nocte militibus suis armatis, primum circa domum suam per congrua loca disponens insidias, reliquos militum precepit per viam Coopertam, usque ad portam Galcule replicato frequenter itinere transeuntes, ante domum Adenolfi morari diutius, sperans ita posse Philippum et eius milites, siquidem ea nocte, sicut in precedenti, exierint, vel ab istis per viarum transitus inveniri, vel ab illis qui in insidiis erant intercipi; simulque ut ostenderet eorum se non ignorare consilia, neque sibi militum deesse copias aut virtutem, ut eos posset ad unum omnes delere, nisi regis timor eiusmodi facultatis licentiam refrenaret. Sic mediam fere noctem ducentes insompnem, demum, infecto negotio, redierunt. Matheus autem Bonellus cum hiis atque aliis pluribus rerum indiciis voluntatem ac propositum regis agnosceret, aliter interim sibi providendum existimans, nondum deliberandi libertate sublata, Matheo de Sancta Lucia consobrino suo et quibusdam aliis nobilibus viris Sicilie, qui litteris eius citati, Panormum convenerant, omnia pandit ex ordine que sibi acciderant quodque hostes [sui] cum eunuchis societatem inierant, ut in se regem exasperent eosque facile quod voluerint effecisse. Iam enim se ab ipso rege ad veteris debiti solutionem urgeri, a quo conservate salutis premium expectabat. Dehinc rogat eos, obsecrans per fidem amicitie federisque nuper inter eos habiti sanctionem, uti hac in necessitate sibi non desint, qui pro salute totius regni periculum istud subierit, nec se communi quisquam oneri fraudulenter connetur subtrahere, admonetque id mature capiendum esse consilii, ut hostium dolos regisque deliramenta precaveant; siquidem unius fuerint animi et nimia firmiter voluntate permanserint, ut omnem fortunam comunicato velint periculo sustinere, nunquam sibi plebis animos, nunquam militum gratiam defuturam. Ita, quicquid aggressi fuerint, facile peracturos. Quod si dissimulando subterfugere quisque maluerit, neminem eorum qui in mortem Maionis consenserint evasurum. At illi, rumorum novitate permoti, cum mirarentur et gravissime ferrent inde sibi periculum et ingratitudinem emersisse, unde se benemeritos estimabant, maxime tamen indignabantur Adenolfum camerarium eo precipitatum audacie ut in Matheum Bonellum mani<fes>tas auderet inimicitias exercere. Neque vero putabant rem deinceps habendam neglectui, aut eiusmodi regis tyrampnidem et insaniam oportere diutius sustineri, erantque qui iam tunc in ipsum Adenolfum, ubicumque eum inveniri contingeret, impetum faciendum, neque tante presumptionis vindictam ulterius protelandam censerent, nam quicquid ab eis inchoatum foret, plebem avide secuturam. Alii vero rem inceptam moderatius et cum cautela dicebant felicius proventuram, neque nunc Adenolfi morte periculum minui, sed augeri si flagitiorum caput, quod ante precidi debuerat, relinqueretur incolume; ad id dandum operam ut malorum origine sublata, cetera facile subsequantur; fontis enim copia preconsumpta, sine difficultate deinceps rivorum inopiam exsiccari. Hoc igitur apud eos preponderante consilio, placuit eiusdem rei sibi socios adhibere Symonem comitem, Rogerii regis filium, ex consuetudinaria matre progenitum, Tancredumque filium Rogerii ducis, ingenio magis et industria quam corporis virtuce prestantem, cuius supra meminimus. Sciebant enim eos, quicquid adversus regem decretum foret, facile consensuros. nam idem Symoni principatum Tarenti contra patris testamentum abstulerat, dicens patrem in multis errasse, spuriorum amore deceptum. Ducatum enim Apulie, Tarentique et Capue principatum legitimis tantum filiis debere concedi. Ad comitatus autem aliasque regni dignitates non indignum esse liberos etiam naturales admicti. Tancredum vero, sicut predictum est, intra palatii muros tenebat inclusum, cuius etiam frater Willelmus ibidem, non sine magna regis invidia, nuper obierat, adolescens utique pulcherrimus, qui, cum fere .XXII. etatis annum ageret, neminem militum viribus sibi parem reppererat. Hos itaque sibi Matheus Bonellus iureiurando seque illis invicem obligat, multosque preterea milites et potentes viros, in quibus et nobilem adolescentulum Rogerium comitem Avellini, regis consanguineum, non dissimili pacto sibi confederat. Erat autem eorum hoc propositum, ut in primis regem caperent; captum in qualibet includerent insularum, vel in alio quolibet loco, iuxta quod omnium communi decerneretur assensu; dehinc eius maiorem filium Rogerium, ducem Apulie, novennem fere puerum, regem crearent, id existimantes populo gratum fore, seque videri nichil animo malignandi gerere si tyranno ob facinora sua sublato, filium eius ipsi substituant. Ad hoc autem facillimus putabantur aditus preparari si Malgerium castellanum palatii quibuslibet possent promissionum pactionibus irretire, ut idem ab eo iusiurandum quod inter se fecerant extorquerent. Nam aliter incoacta parum procedere videbantur, cum ille trecentos fere iuvenes secum haberet, assidue ipsius palatii custodie deputatos, qui sic erant per portarum angustias distributi, ut quantumvis numerum militum ab ingressu facile submoverent, et si furtim aliquos ingredi contigisset, certum erat ibidem eos sine spe salutis intercipi, redituris exitu non patente. Verum id eorum desideriis obviabat quod, idem Malgerius multe austeritatis homo erat, nec facilis ulla persuasione quopiam inclinari aut huiusmodi se negotiis immiscere. Timebant ergo rem secretissimam illius fidei sub hac ambiguitate commictere, indeque ad aliud necessario divertere consilium, sperantes idem se per gavarretum palatii tutius effecturos. castellanus enim ut discursandi crebrius necessitatem et laborem subterfugeret, oneris sui difficultatem in eum traiecerat, et totam [ei custo>diendi palatii curam crediderat: ad huius quoque spectabat officium, eos qui per diversos carceres tenebantur inclusi frequenter inspicere, eorumque statum mitius asperiusve, prout ei visum fuerit, commutare et pro velle suo custodes singulis deputare carceribus. Confidebant autem cupiditatem illius spem lucri non difficile secuturam, quodque non multum votis eorum viri facilitas repugnaret, presertim cum iam plerique amicorum eius in eadem confederatione sacramento tenerentur astricti, quorum indicio res ei secure poterat aperiri. Primum itaque sensim eius animo pertemptato, dehinc eiusdem certius agnita voluntate, quod speraverant voto plenius assecuti, spontaneum ab illo iusiurandum accipiunt, imperata se sine fraude prout ipsi disposuerant impleturum. Modus autem dispositionis hic erat, ut ad prefixam diem incarceratis omnibus, quos etiam ab hac societate placuerat non excludi, vinculis relaxatis, aperiret carceres, armaque singulis provideret, ut et ipsi, dato signo, quisque de loco suo promptius exilirent. In ipso enim palatio, circa campanarium eamque partem que turris Greca vocabatur, carceres eran<t dispositi]. His ita dispositis, Matheus Bonellus Mistretum profectus est, ut eo frumentum armaque convehi faceret ceteraque oppida sua rebus necessariis premuniret; recessurus tamen socios suos diligenter premonuit, ut usque ad reditum suum prudenter et circumspecte se haberent, neque secretum illis creditum temere publicarent. Si quid interim preter opinionem cura dignum emergeret, suis eum litteris evocarent; nam si res exposceret, cum ingentibus militum copiis sperato citius adfuturum. At illi non eam quam promiserant super adhibentes diligentiam, secura rei principia periculoso satis exitu concluserunt. Quidam enim eorum, cum amicissimum sibi militem eiusdem conspirationis optaret esse participem, quicquid actum fuerat ei seriatim exposuit, iusiurandumque de non propalando consilio negligenter omisit, sive fidem illius ex sua metiens, sive rei periculum, ut minus discretus, parum intelligens. Sed et tempus ad hoc prefixum reique auctores illum edocens, diligenter omnia perscrutantem, demum expertus est verum esse quod dici solet: "superhabundantem non nocere cautelam". Miles autem prefatus grates illi referens, quod rem sibi perutilem indicasset, tanquam ad deliberationem in crastinum postulatis induciis, ad alterius amici sui notitiam audita protulit, tam horrendurm inquiens scelus non oportere dissimulando celari; quod si perpetrari contigerit, perpetuam Sicilie sit allaturum infamiam, nec immerito Siculos omnes proditores deinceps appellandos. Verum id se precauturum ne accidat, curiamque quantum mature poterit et actores sceleris et conspirationis socios edocturum. Ille vero, cum et ipse de coniuratorum esset numero, proditores eos appellans, simulabat super hiis se plurimum indignari, laudansque viri propositum, qui noluisset corum consentire sceleribus, quam primum avelli potuit ab eo, Symonem comitem aliosque confederationis principes adiit, referens quid per sociorum negligentiam accidisset, hortatusque est eos, ut ea nocte sibi consulerent, nam ad aures regis in crastino quidquid egerant perferendum. At illi, rem audientes plenam periculi, cum Matheum Bonellum non pateretur angustia temporis accersiri, statuerunt per se susceptum implere negotium. Premonitus ergo gavarretus, ut quia statutum tempus expectari non poterat, sequenti die, prout ipsi decreverant, incarceratos educeret, spopondit omnia provide se facturum totamque rei difficultatem facile submovendam; eos tantum oportere circiter horam tertiam preparatos affore, ut cum e palatio rex in ampliorem locum exiret, ubi cum archidiacono Cathaniensi singulis diebus solebat de statu regni disserere, sine tumultu, sine clamore, posset ibidem intercipi. Hec igitur tam certe promissionis fiducia labentes eorum animos in spem erexit, quibus inopinata res formidinis et diffidentie non parum attulerat, tum propter absentiam Mathei Bonelli ceterorumque qui cum eo recesserant, tum quoniam id quod cum summa cautela futurum providerant, quasi turbatim raptimque fieri superingruens compellebat necessitas. Sequenti vero die gavarretus, nichilo segnius aut imprudentius quam disposuerat, promissionem suam celeri prosecutus effectu, viros nobiles, quos iam armis premunierat, e carceribus eduxit, sociis eorum prius in palatium introductis. Illi vero Symonem comitem sequentes, qui cum in palatio nutritus fuisset, amfractus viarum cognoverat, ad eum locum ubi rex Henrico Aristippo colloquebatur venerunt. Qui cum primo fratrem suum, fratrisque filium Tancredum ad se veni<entes aspiceret, indignatus] est eis aditum patuisse mirabaturque quid eorum sibi vellet adventus. At, ubi videt cum armis reliquos insequentes, rem ut erat mente concipiens, fuge se territus preparabat; sed universis repente concurrentibus, comprehensus est ab eis cum in angulos et occulta palatii se recipere conaretur. Blandius tamen tyrannidis sue causas ab eo sciscitantes verbisque minus asperis eius arguentes insaniam, spem effugiende mortis ei reliquerant. Mox autem, cum videret Willelmum comitem Alesinum, virum atrocissimum, Robertumque Bovensem, note nichilominus crudelitatis hominem, strictis ensibus venientes, rogabat eos a quibus captus fuerat, ne eum ab illis interfici paterentur, cum ultro se regno cuperet abdicare. Arbitrabatur enim tam crudeles hostium manus se nullatenus evasumm: eaque non fallax fuisset opinio, nisi quod Richardus de Mandra quorumdam in eum irruentium impetus propulsavit vetuitque regem occidi. Huic igitur omnium communi providentia custodibus assignatis, deinceps ad interiora palatii progressi, foribus proturbatis, ceperunt singula loca disquirere, rapere, predari quod cuique potissimum videbatur; alii gemmas anulosque, quia [parvo loco concludi] potera<nt>, alii purpuras vestesque regias avidius appetebant; quidam aurea argenteaque vasa tarenis implentes porrigebant amicis, domum interim deferenda; nonnulli quoque, per fenestras palatii in plebem que foris stabat, tarenos habundantissime dispergebant; nec deerant qui puellarum pulcritudinem crederent lucris omnibus preferendam. Sic homines etate, moribus genereque diversi, variis nichilominus dissonisque rerum studiis agebantur. Eunuchorum vero quotquot inveniri potuerunt nullus evasit, plures autem eorum in initio rei ad amicorum domos confugerant, quorum plerosque repertos in via, milites occiderunt qui de castello maris exierant, aliique qui iam ceperant per civitatem discurrere. Multi quoque Sarracenorum, qui vel in apothecis suis mercibus vendendis preerant, vel in duanis fiscales redditus colligebant, vel extra domos suas improvidi vagabantur, ab eisdem sunt militibus interfecti. Postea vero Sarraceni, perturbatione cognita, viribus se quidem ad resistendum impares arbitrati, cum eos precedenti anno admiratus omnia arma sua curie reddere coegisset, relictis domibus quas plerique eorum in civitate media possidebant, in eam partem que trans Papiretum est secesserunt, ubi Christianis in eos impetum facientibus, aliquam diu frustra conflictum est. Nam illi ad introitus et angustias viarum nostris tutius resistebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License