XVIIII. Allocutio
regis ad populum.
Tandem vero, monitus et rogatus ab episcopis aliisque qui ad consolandum eum
venerant, des<cendit in aulam que
pa>latio coniuncta erat,
<iussit>que populum convocari,
eo quod amplitudo loci capiende multitudini vulgi sufficeret. Ac primum fidem
illorum commendans gratesque referens quod eum de proditorum manibus
abstraxissent, dehinc exhortatus est ut in ea qua ceperant fidelitate
permanerent, si quid adversus eum deinceps hostes suos moliri contingeret, non
satis certum inquiens quo se contulissent, aut quos haberent in Sicilia
fautores quorum freti consilio tantum facinus perpetrassent. Adiecit etiam id
sibi, meritis suis exigentibus, ob multa mala que fecerat accidisse, et hoc se
quidem cognoscere, hoc fateri; deincepsque sic acturum ut inflictum sibi
divinitus correctionis flagellum nequaquam obstinato videatur animo percepisse.
Si quid a subiectis sibi populis quod iuste dari debeat postuletur, non
difficile concessurum, consuetudines etiam suis introductas temporibus, que vel
iustam populi libertatem minuere, vel eos iniquis gravare videantur oneribus,
placere sibi penitus antiquari. De cetero enim malle se diligi quam timeri. Hec et his
similia que rex non sine lacrimis demissius loquebatur, electus Siracusanus,
vir licteratissimus et eloquens, ad populum referebat. [Ut autem illorum sibi
plenius conciliaret gratiam, portarum eis] immunita<tem
concessit, ut] omnes cives panormitani victualia sua, vel empta vel ex agris et
vineis suis collecta, libere possent inferre, nichilque ab ipsis eo nomine quis
exigeret. Quod plebi gratissimum fuit, rem se nunc adeptos esse, quam diu
desideratam numquam potuerant impetrare.
|