XX. Restitutio Mathei Bonelli in gratiam regis.
Interea Panormi nunciatum est Symonem quem principem appellabant, Tancredum
ducis filium, Willelmum Alesinum, Alexandrum Conversanensem, Rogerium Sclavum
filium comitis Symonis spurium aliosque quotquot in captione regis
consenserant, cum Matheo Bonello Cacabi esse plurimamque militum multitudinem
illis adiunctam. Placuit igitur ad ipsum Matheum mitti legatos, ut sciscitentur
ab eo quid erga regem gerat animi, quid hec sibi velit militum adunatio, quidve
se facturum proponat, dicantque non oportuisse illum proditorum consiliis
immisceri, vel eos, post audita que perpetraverant scelera, recepisse. Hac
autem legatione fungentibus ille respondit: numquam eorum se quos proditores
appellent sceleribus consensisse, nec eorum scisse aut approbasse consilium,
sed tyrampnicum et crudele fuisse tot viros nobiles ad se confulgientes non
recipere, capitalibus periculis exponendos. Enimvero regem, si sua diligenter
facta discutiat, magis debuisse mirari quod regni proceres velud in servitutem
se redigi tam diu sustinuerint, quam quod adversus eum, multis iniuriis
provocati, vix tandem impatientia doloris exarserint. Ut enim cetera que perpessi
fuerant omittantur, miserrimum esse vel apud servilis conditionis homines
filias suas innuptas domi toto vite tempore permanere. Nec enim inter eos,
absque permissione curie, matrimonia posse contrahi adeoque difficile
permissionem hanc hactenus impetratam, ut alias quidem tunc demum liceret
nuptui dari, cum iam omnem spem sobolis senectus ingruens sustulisset, alias
vero perpetua virginitate dampnatas sine spe coniugii decessisse. Nunc autem
totius regni viros nobiles, seque cum illis, hoc regem postulare, hoc
requirere, ut hiis aliisque pernitiosis legibus antiquatis, eas restituat
consuetudines, quas avus eius Rogerius comes a Roberto Guischardo prius
introductas observaverit et observari preceperit. Alioquin si contra antecessorum statuta niti voluerit,
hoc eos minime diutius perpessuros. Hec ad regem legatis deferentibus,
respondit: malle se regno privari, vel morti, si necesse sit, audacter
occurrere, quam ab eo metu vel minis indignum se pactum eliciant. Quod si depositis armis
dimissisque proditoribus ad se pacifice venientes aliquid postularint, facilius
eos quod petierint adepturos. Quod ubi Cacabi relatum est, displicuit universis
qui aderant, et Mathei culpantes ignaviam, persuaserunt ei ut ad obsidendam
urbem accederet. Quorum ille consiliis adquiescens, Panormum profectus est,
tribusque fere milibus procul ab urbe cum militibus suis consedit. Rex autem
interim Messanam mittit nuncios ad stratigotum populumque civitatis, ut
quotcumque galeas possent viris armisque diligenter instructas, sine dilatione
sibi transmicterent. At vero Panormi militum adventu precognito, videre erat
desolate miserateque faciem civitatis; cives trepidos, paventes, attonitos
omnemque fame strepitum arrectis auribus haurientes, et auditis animum
conformantes rumoribus; alii Matheo Bonello, quum primum veniret, sese dedere
cogitabant; alii, quia socios eius offenderant, timebant se suaque predam fore
militibus; nemo civium spem in armis po<suerat;
nemo de civitatis] defe<nsione
sollicitus er>at. Hiis accedebat
[quod annone] deficientis inopia future famis intolerantiam minabatur, nec enim
iam frumentum eo poterat de locis finitimis comportari, cum ex omni parte
viarum transitus milites custodirent. Igitur in urbe perturbata erant
confusaque omnia, et siquidem Matheus Bonellus, inoffenso pergens itinere,
propius accessisset, poterat utique, nemine prohibente, civitatem ingressus
occupasse palatium, ipsumque regem in vincula coniecisse. Sed alio fretus consilio,
Cacabum rursus iter instituit. Inter hec autem subitus Messanensium galearum
adventus, civium metu sublato, regi quoque spem restituit, sed et multi milites
ex interioribus Sicilie partibus ad auxilium regis confluxerant, quantum illi
roboris accrescebat, tantum adverse parti diffidentie ac formidinis accedebat. Statuit ergo, resumpto spiritu, cum fortuna respirante
progredi, et humilitate legationis abiecta, regiam in verbis pretendere
dignitatem, cum nichil illi facilius esset quam ab humilitate ad superbiam
transvolare. Rursus itaque ad Matheum Bonellum legatum misit Robertum de Sancto
Iohanne Panormitanum canonicum, preclari nominis et exami<nate
fidei virum, quem nulla coniuratorum unquam societas], nulla <persecutio>nis
procella, cum totum sepe regnum concuteret, ab eo cui semper inheserat
proposito fidelitatis avulsit. Nunquam eum blanda fortuna sic extulit, ut
innate benignitati superbie quicquam aut tyrannidis admisceret; nunquam sic
adversa deiecit, ut fidem suam vellet potentium virorum gratia vel cuiuslibet
dignitatis pretio nundinari. Hinc eum archiepiscopus latenti semper odio
prosecutus, parum perfecit, cum multas adversus eum consiliorum machinas
erexisset. Hinc
admiratus ei, cum aperte non posset, occulte parans insidias, obfuit quidem,
sed nec omnino quod optabat effecit. Cum enim rex, a nemine rogatus vel
monitus, in id incidisset voluntatis ut predicto Roberto cancellariatum dare
decerneret, idque Maio cognovisset ipsius regis indicio, laudavit eius super
hoc voluntatem, dicens: hoc equitati congruere et regnantis esse maiestate
dignum propositum, ut qui fideliter ei diuque servierint, tandem regie
liberalitatis in beneficio non fraudentur; verum quia legatos Venetiam curi a
mictendos esse providerit, et ad hoc ipsius Roberti fidem et industriam constet
esse perutilem, expedire ut hanc prius legationem perficiat, quatinus et regi
promotionis eius uberior causa suppetat, et ille, peracta legatione, diuturni
fructum servitii post laborem gratius amplectatur. Quod ubi regi persuasum est,
illico Maio scripsit Petro de Castro Novo, qui tunc in Apulia capitaneus erat,
uti Roberto de Sancto Iohanne in Venetiam transituro navem fragilem et
vetustate dissolutam nautasque maris inscios, inertes et improvidos assignaret,
ut et putrida navis ad quoslibet undarum insultus fatiscens, non sufficeret
sinum Adriaticum transmetiri, nec ille nautarum peritia posset incolumis
conservari. Qui, traiecto Faro, cum in Apuliam pervenisset, Tranensis
archiepiscopus ei non solum hoc verbis exposuit, sed et ipsius ostendit literas
admirati. At ille prudenti consilio, non veritus salutem suam auro redimere,
propriis sumptibus navem nautasque conduxit, et licet multis fatigatus
periculis, insidias tamen Maionis evasit. Hic igitur Cacabum profectus, post
multas variasque disceptationes et controversias, eo fine conclusit negotium,
ut rex omnibus hiis qui ad Matheum Bonellum confugerant galeis que sufficerent
assignatis, extra regni fines eos faceret salvos et indempnes perduci; ipsum
vero Matheum, omni questione remissa, tanquam fidelem suum benigne susciperet,
suam ei gratiam plene restituens. Quod postquam ex parte regia sacramentis
prestitis roboratum est, Matheus cum ingenti plebis alacritate Panormum
veniens, tranquillitatem urbi restituit. Alii fere omnes ad galeas perducti,
regni terminos exierunt.
|