Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo Falcandus
Liber de regno Sicilie

IntraText CT - Text

  • XXI. De captione Mathei Bonelli et de Rogerio Sclavo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. De captione Mathei Bonelli et de Rogerio Sclavo.

Pepercit autem rex consanguineo suo Rogerio comiti Avellini quod in aliis crimen atrocissimum iudicabat, in eo putans ob etatis lubricum errorem debere non facinus appellari, simulque prece motus et lacrimis Adelicie consobrine sue, eiusdem comitis avie, que cum alium heredem superstitem non haberet, nepotem suum tenerrime diligebat; Richardum quoque de Mandra, tanquam de se benemeritum, Panormi retinens, militibus suis comestabulum eum prefecit. Erant eo tempore familiares regis, per quos negotia curie disponebat, Richardus Siracusanus electus, Silvester comes Marsicensis et Henricus Aristippus, quem tamen rex habens suspectum, latens adhuc odium dissimulabat, credens eum coniurationis in se facte fuisse participem. Sed et idem, capto rege, quasdam palacii puellas in domo sua per aliquot dies tenuerat, quod maxime regis adversus eum indignationem commoverat. Cum autem eis terrarum feudorumque distinctiones, ususque et instituta curie prorsus essent incognita, neque libri consuetudinum, quos defetarios appellant, potuissent post captum palatium inveniri, placuit regi, visumque est ne cessarium, ut Matheum notarium eductum de carcere in pristinum officium revocaret; qui cum in curia diutissime notarius extitisset, Maionisque semper adhesisset lateri, consuetudinum totius regni plenam sibi vindicabat peritiam, ut ad componendum novos defetarios, eadem prioribus continentes, putaretur sufficere. Dum hec ita Panormi geruntur, Rogerius Sclavus cum Tancredo, ducis filio, paucisque aliis, qui prius a Matheo Bonello discesserant, cum viderent eum ad iniqui pactiones federis inclinari, Buteriam, Placiam ceteraque Lombardorum oppida, que pater eius tenuerat, occupavit, et a Lombardis gratanter avideque susceptus, cum se promicterent per quantalibet eum pericula secuturos, multique etiam ad ipsum milites confluxissent, in Sarracenos prima iussit armorum auspicia prelibari; Lombardi vero nichil unquam libentius audituri, iussionis eius non tardi sunt executores effecti, et in loca finitima repentinos impetus iacientes, tam eos qui per diversa oppida Christianis erant permixti, quam eos qui separatim habitantes villas proprias possidebant, nullo sexus aut etatis habito discrimine, perimebant. Eius tunc gentis haud facile numerabilis cecidit multitudo, paucique qui, vel fuga furtim elapsi, vel Christianorum assumentes habitum, propitiam sensere fortunam, in australem Sicilie partem, ad tutiora Sarracenorum oppida confugerunt, et usque nunc adeo Lombardorum gentem exhorrent, ut non solum eam partem Sicilie deinceps habitare noluerint, verum etiam accessum eius omnino devitent. Sed et adiacentem Siracusanorum et Cathaniensium regionem Rogerius Sclavus crebris incursibus perturbabat, et tantum virtus et audacia viri circumiectis populis terrorem attulerat, ut neque regii comestabuli possent eius impetum sustinere, cum assidue numero militum inferior eis congressus victoria potiretur. Ea res denuo curiam repentino terrore concussit, nec id arbitrabatur Silvester comes absque Mathei Bonelli consilio geri, eo magis timendum illum existimans, quod curie familiarius adhereret; nam apertos hostes posse facile devitari, familiares autem inimicitias difficilius quidem, nec sine periculo precaveri. suspicabatur autem illum, ut erat natura timidus, sibi primum insidias paraturum, eo quod ad auxilium regis veniens, videretur illius impedisse propositum, et nunc quoque nichilominus impedire. Cum ergo rex precepisset stipendia militibus dari, contra Rogerium Sclavum eiusque socios educturus exercitum, persuasit ei comes ut Matheum Bonellum prius captum carceri manciparet; quem si secum duceret, se quidem hostibus suumque traditum iri exercitum, nec ad palacium de cetero rediturum incolumem. Neque vero servande iurisiurandi religioni locum esse, cum absque periurio non possit mortis periculum evitari, quod timore mortis admictitur facile veniam promereri. Placuit ergo regi quod ultro se facturum decreverat, hoc ab alio promoveri, comitisque laudavit consilium, idem sibi dudum placuisse testatus. Sciebat autem ipsum Matheum extra palatium capi non posse, neque tante quempiam temeritatis futurum, ut hoc plebi saltem persuadere niteretur. Nam illum et in ipso palatio non sine periculo captum iri, totiusque civitatis perturbationem factum hoc necessario secuturam. Verum eiusmodi popularis impetus hanc esse consuetudinem, ut ubi res peracta fuerit, in seipsum rursus deficiat, nec difficile compescatur; ideoque motum hunc populi contempnendum, neque rem propositam inde segnius peragendam. Itaque, constituto quidem ab eis die, Matheus Bonellus ad curiam vocatus est; nec defuit eius lateri qui rem ei totam ediceret comitisque dolos et consilium aperiret. Sed confidebat ab hac presumptione regem metu periurii deterrendum, nec estimabat eum, etsi iusiurandum contempneret, hoc ausurum, cum eo facto regnum amplius perturbatum iri cognosceret. Ita, neglectis amicorum consiliis, ad palatium securus ascendit; sed antequam ad regem accederet, a castellanis exceptus est et teterrimo carcere deputatus. Moxque, non solum palatii, sed et omnibus Galcule portis diligentius obseratis, armati viri per murorum ambitus sunt dispositi, ut si necessitas ingrueret, primos plebis impetus propulsarent. Quod ubi malorum audax prenuncia per populum fama dispersit, illico plurima plebis multitudo cum ipsius Mathei militibus concurrentes, ad palacium recto tendebant itinere, ut eum inde vi eximerent comitemque Silvestrum tanquam proditorem meritis penis afficerent. Qui cum portas clausas undique repperissent, omnemque viderent aditurn prohiberi, cogitabant ignem portis immittere, magnam ibidem lignorum congeriem extruentes. Cumque nichil ita possent proficere, et huc illucque aliquamdiu sine certo proposito discurrissent, tandem ex desperatione cepit animorum fervor tepescere, timore regis precipitem audaciam cohercente, subitoque cum fortuna vultum avertente conversi, quod cognatum est Siculis, maluerunt tempori servire quam fidei, quantaque prius diligentia Mathei Bonelli gratiam appetebant, tanto nunc elaborabant studio ne viderentur illius amicitiam coluisse. Neque tamen defuit, tot amicis fortune disparentibus, qui virtutis nomen auderet amplecti, et [qua] se libertate periculi contemptor animus ad promerendam glorie diuturnitat<e>m eve<niat, experiri]. Nam Ivo, quidam ex militibus eius, cum videret Adenolfum camerarium a curia redeuntem, memor inimicitiarum quas in Matheum preexercuerat, simulque dolore stimulatus, audacter in eum irruit, et equi velocitate fretus, altius ensem sublatum cerebro fugientis immersit, ac deinde, nemine prohibente, per medium civitatis elapsus, cum iam ab urbe longius abscessisset, a militibus regis comprehensus est et Panormum reductus; iussitque curia manum ei dexteram amputari. Matheus autem Bonellus, effossis oculis nervisque super talum incisis, sublatus omnino solis aspectui, in horrendum detrusus est carcerem, tam suis quam loci perpetuo tenebris obvolutus. Matheus quoque de Sancta Lucia, eiusdem consobrinus, Iohannesque Romanus, eius senescalcus, privati oculis, diversis sunt carceribus deputati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License