XXIIII. De habitatione Butherie.
Rex itaque, iuxta quod pactum fuerat, dimissis hostibus receptaque ac destructa
Buteria, deinceps eam habitari prohibuit, ac non multo post, aucto exercitu, in
Apuliam transiturus, Tabernam obsidere disposuit. Prius tamen, ne quid in
Calabrie partibus improvisi repperiret obstaculi, Rogerium Marturanensem, qui
non parve tunc <auctori>tatis
apud Calabros habebatur, in Siciliam evocatum, cum proditionis eum argueret, in
carcerem retrudi iussit oculisque privari, neque convictum neque sollempniter
iure confessum, prout ordo iudiciarius exposcebat. Cum ergo Tabernam exercitum
transduxisset, iniquam positionem loci et conscensum arduum conspicatus, cum
omnes fere de captione oppidi desperantes censerent in Apuliam ad maiora
negocia properandum, interimque Tabernam omitti debere usque ad reditum, nec
ibi multum tempus inefficaciter consumendum, constanter asseruit non prius inde
se quam oppidum captum fuerit abscessurum; ipsaque die tam milites quam pedites
armari precepit et ad oppidum oppugnandum, impetu facto, conscendere. oppidani
vero, desuper missis molaribus, et dolia que peracutis arrnata claviculis ad
murum suspenderant per precipitium dimictentes, obrepentium multitudinem
proterentes facile proturbabant: Quorum plurimis interfectis, reliqui frustra
multumque fatigati, plerique affecti vulneribus ad exercitum redierunt. Paucis
autem interiectis diebus, iubente rege, denuo viros armari temptarique fortunam
omnes ad bucinarum sonitum unanimiter irruentes, primo tumulum quemdam magnis
occupavere conatibus, arduum quidem sed modica superius distentum planicie, qui
ex uno latere muris oppidi contiguis adherebat; dehinc illatis scalis, primo
muros impetu non sine rei periculo transcenderunt. Neque satis video quin tam
facilis in oppidum irruptio fieri potuit, nisi quod oppidani loci fortitudini
temere confidentes, muros negligentius observabant; nec enim ibi proditione vel
oppidanorum discordia quicquam accidit, et militum eis virtus ac copia
suppetebat ducesque bellicarum rerum expertissimi, quibus et ad audendum animus
et ad providendum discretio non deesset. Hoc utique constat quod misere
turpiterque captum oppidum, milites depredati, comitissam et matrem eius,
ipsiusque rei principes Alferium et Thomam, eiusdem comitisse iunioris
avunculos, ad regem cum aliis plerisque militibus perduxerunt. Quorum Alferius
ibidem iussu regis est supplicio destinatus; Thomas vero Messane suspensus;
reliqui milites, partim abscissione manuum, partim oculorum amissionc mulctati.
porro comitissa cum matre sua Messanam, inde Panormum traducta est carceri
mancipanda. Quod ubi nunciatum est comiti Lorotelli, Tabernam preter spem et
opinionem omnium subito captam atque deletam, licet equitum peditumque numero
longe regis anteiret exercitum, metuens Longobardorum fidem ancipitem, quam non
sine magno periculo dampnoque sepe probaverat, maluit cedere, quam belli
fortunam cum infidis militibus experiri, Tarentumque reversus, aliquot ibi
milites ad urbis presidium dereliquit; inde quedam oppida, veluti cohortandi
roborandique causa pervadens, cepit paulatim in Aprutiorum terram iter
deflectere. Eisdem diebus gaytus Iohar eunuchus, magister camerarius palatii,
cum in exercitu multas a rege preter meritum, ut aiebat, iniurias pertulisset
ac verbera, cum sigillis regiis ad comitem Lorotelli transfugiens, in itinere
captus est et ad regem perductus; quem rex impositum lintri, deduci iussit in
pelagus ibique submergi. Inde Tarentum perveniens, cum urbem facile recepisset,
quosdam milites Roberti comitis, quos ei cives reddiderant, extra civitatem
suspendit; totamque dehinc Apuliam ac Terram Laboris pertransiens, universa
recepit que prius hostes invaserant. Quantum enim inconsulte dudum ab eo
desciverant, tanta nunc ad eum levitate pariter confluebant. Universas etiam
civitates et oppida quecumque comitem Lorotelli receperant vel aliquatenus ei
consentiendo visa fuerant recepisse, certam pecunie quantitatem, redemptionis
nomine, datum iri constituit, volens ea pecunia quod de thesauris suis
imminutum fuerat resarcire; simulque iustum existimans, ut qui domos et
possessiones suas hostibus se dedendo debuerant de rigore iu ris amictere,
levis altem eas pretio redimere cogerentur. Preterea Ionatas comes Consanus,
Richardus comes Fundanus, Rogerius comes Acerranus Mariusque Burrellus et alii
qui societatem eorum secuti fuerant, regis adventu perterriti, partim in
Aprutium, partim in Campaniam transfugerunt. Rogerius quoque comesAvellini
regis iram censuit declinandam, eo quod nuper iniussu curie, filiam Phenicie le
Sancto Severino duxisset uxorem, cuius etiam filius Willelmus de Sancto
Severino, cum Comite fugiens, furorem regium declinavit. Comitissa vero, cum
obsessum castellum defendere niteretur, capta est et cum matre sua Phenicia
Panormum transvecta. Dum hec in Italia gererentur, interim fortuna [Panormi
n>ovo malignandi genere
<sevi>ebat, regisque discessum e
Sicilia multorum est periclitatio consecuta. Nam gaytus Martinus eunuchus, quem
rex ad custodiam civitatis ac palacii Panormi reliquerat, cum in captione
palacii fratrem suum a Christianis sciret occisum, nec eius facti certos
repperisset auctores, in omnes Christianos atrociter occulteque deseviens,
fratris mortem omnibus imputabat. Cum ergo plerique civium accusarentur quod
palacium cum proditoribus ingressi, multam inde pecuniam abstraxissent, idque
iuxta curie consuetudinem accusatores monomachia se probaturos assererent,
eorum probationes tam prompte quam libenter admisit et victores quidem tamquam
de rege benemeritos collaudans, penas victis atrocissimas irrogavit, nactusque
tempus ad ulciscendum fratrem ydoneum,quod a paucorum temeritate fuerat
inchoatum, ad multorum traxit perniciem. Hortabatur enim iuvenes et propositis
premiis incitabat eos, maxime quibus nullum aut tenue patrimonium erat, quosque
virtute corporis partam gloriam affectare cognoverat, ut eiusmodi civium
accusationibus audacter insisterent, dicens ob id ipsum eos efficacissime regis
posse gratiam promereri, et siquidem eos vinci contingeret, nichil mali
passuros cum regis ipsius causam agere viderentur. tantaque iam urbem rabies et
furor incesserat, ut quisquis adversus quempiam vetus odium exercebat, vel cum
alio forte litigans in verborum proruperat contumeliam, statim ad gayti Martini
pretorium convolabat, qui semper ad huiusmodi suscipiendas actiones
paratissimus, omnibus sui copiam faciebat, his de rebus maxime cogniturus.
Eorum autem quos vinci contigerat, alios videntibus Sarracenis et illudentibus
suspendebat, alios diuturnis cesos verberibus, diversis afficiebat tormentis,
et in hiis accusationibus admictendis summam diligentiam adhibebat; sed cum in
campum pugnaturi descenderent, sua parum interesse censebat uter eorum victoria
potiretur, dum fratris mor tem posset in altero vindicare. At, ubi iam
continuis malis et penarum atrocitate perterritis civibus, rarus procedebat
accusator qui monomachie vellet subire discrimen, placuit mulierum quoque, non
solum honestarurn et que integre erant opinionis, verum impudicarum etiam et
infamium delationes admictere; statuitque servos nichilominus et ancillas super
huiusmodi licite postulare. Quorum sepe suggestionibus vice probationum admissis,
multorum quidem et opinionem lesit, et fortunam exhausit, et corpora penis
affecit.
Interea rex, totius Apulie rebus se datis tumultuque composito, Salernum
accessit. cuius adventu precognito, maxima pars eorum qui dissensionis
principes fuerant, quos Salernitani capiturinos appellant, fugerunt eo quod
comitibus Marioque Burrello iuraverant. Cum autem Salernitanorum maiores regi
vellent occurrere, rogaturi ut urbem ingrederetur simulque ut, coniurationis
principes universos fugisse nunciantes, eos qui remanserant excusarent, ille
nec urbem ingredi voluit et eos a conspectu suo submoveri precepit. Nam
adversus Salernitanos plurimum indignationis conceperat et exemplo Bari totam
decreverat destruere civitatem. sed Matheus notarius, familiaris curie, cum et
ipse salernitanus esset, alios regis familiares, Richardum Siracusanum electum
et Silvestrum comitem, multis precibus t exoravit, ut modis omnibus eniterentur
ne tanta tamque nobilis civitas deperiret. Henricus enim Aristippus, antequam
in Apuliam pervenisset, iubente rege, captus fuerat et Panormum reductus, qui
etiam in carcere, p<os>t non
multum temporis, miserie simul et vivendi modum sortitus est electus ergo
Siracusanus et Silvester comes diu multumque regi supplicantes, multis ei
rationibus persuadere conabantur urbem opinatissimam totique regno non parum
decoris afferentem, ob paucorum scelera non oportere destrui, cum omnes ex urbe
proditores aufugerint, ac si forte quospiam illorum remansisse contigerit,
eorum incumbendum suppliciis, neque populum immeritum ob aliena crimina
puniendum. Rex autem, cum difficile primum huiusmodi persuasiones admicteret,
demum tamen multis assertionibus emollitus, ab urbis excidio se temperaturum
spopondit, precipiens stratigoto et iudicibus, ut quotquot de numero
coniuratorum in urbe remanserant ad se vinctos perducerent. At illi paucos ei
viros, quasi dissensionis principes, tradiderunt, quos ipsa die iussit
suspendi. Inter eos autem vir quidam eidem supplicio deputatus, iudicio totius
fere civitatis innoxius, qui, ut communis civium erat assertio, non modo contra
regem nemini prestiterat iusiurandum, sed nec unquam in urbe visus fuerat
seditiose quicquam egisse. Verum Matheus notarius, iurgiorum iniurias ab illo
propinquis suis illatas atrociter ulcisci desiderans, falso sug gesserat regi
totius eum mali quod Salerni gestum fuerat caput et principium extitisse, cuius
statim innocentia manifestis est indiciis declarata, et evidenter apparuit
aliquid fuisse contra iusticiam perpetratum, quod iusti rerum omnium iudicis
oculos offendisset. Cum enim adeo serenus esset aer ut nullum prorsus in eo
nubis vestigium appareret, tantl repente tempestas exorta est, tonitrua,
choruscationes et im brium in inundatio subsecuta, ut per totum exercitum mstar
rapidissimi torrentis aqua decurreret, et tam ipsius regis, quam ceterorum
omnium tentoria, paxillis avulsis ruptisque funibus, procella subvelteret;
tantusque regem et universum exercitum terror invasit, ut rerum omnium iactura
posthabita, cogerentur de salute propria desperare. Illud ctiam ad eius rei
vindictarn plerique refermlt, quod postmodum Mathei notarii propinquis accidit,
non sine totius dispendio civitatis. Nam cum idem Matheus adolescentem quemdam
ncptis sue nuptias recusantem auctoritate metuque curie coegisset, et au
contrahenda sponsalicia corrogati de maioril.us civitatis cum uxoribus plurimi
convenissent, repente corruens domus, viros nobiles ac mulieres circiter .LX.,
cum ipsa puella que nuptui tradebatur, oppressit. Ea res Salernitanorum animos
non aliter conturbavit quam si barbaris irruentibus capte iam urbis viderent
excidium imminere. Mulieres huc illuc sparsis crinibus discurrentes, vicos et
plateas ululatu complebant; civium autem quidam extrahendis de ruina corporibus
operarn dabant; alii domestica lugebant incommoda vel amicorum mestitiam
solabantur; nonnulli quoque miseram desolate civitatis fortunam mirabantur
attoniti. Nam et, apothecis clausis, contractus nulli fiebant, et scole, velud
indicto silentio, quiescebant, ipsosque iudices miserandum urbis ac triste
iustitium ab examinandarum litium cognitione suspenderat. Tota civitas luctui
vacans Mathei notarii detestabatur scelera, qui tanti causam prestitisset
incommodi. sed et de rege nichilominus, ubi iam supra meturm dolor excreverat,
inconsulte plurima loquebantur. Verum hec eatenus preoccupasse licuerit, ne
maiores evagandi licentiam turbulenta narrationis series consequeretur. Itaque
rex, ubi sedata vidit omnia neque iam hostes uspiam compa<rere,
quorum alii transfretarant in Greciam, alii cum comite Lorotelli ad imperatorem
Alemannorum confugerant, plerique rerum omnium inopes in Campania morabantur,
reversus in Siciliam, pa>latio [se
conclusit et otio] quietique [vacare post la>borem
disposuit, confidens non facile deinceps in regno quisquam turbinis emersurum.
Nec multo post, moriente Silvestro comite, Siracusanus electus et Matheus
notarius soli consilio regis intererant et regni disponebant negotia, quibus
socius datus est gaytus Petrus eunuchus, qui post mortem gayti toharii fuerat
magister camerarius palacii constitutus.
Matheus ergo notarius, cum iam plurimum posset in curia, disposuerat admirati
ritus et consuetudines imitari, omnibusque se prebens affabilem, eis maxime
quos oderat arridebat ipsumque regem adulationibus iam ceperat demulcere,
sciens ob id ipsum Maionem ei maxime placuisse. Largitatem vero Maionis, avaritia prepeditus, imitari non poterat, nec
illi se, cum impeditioris esset lingue, facundia similem exhibere. Sed et
abiectus generique concors animus in eam que Maionem foverat regnan<di
spem non suffi>ciebat illum
<attolier>e, licet totis nisibus
affectare et perquirere videretur, ut solus regia preditus familiaritate, locum
admirati plenius obtinerct, cum nomcn efficaciter, rege vivente, sperare non
posset. Neque vero Siracusani electi, college sui, fidelius amicitiam excolebat
aut alio venerabatur affectu, quam admiratus Panormitanum olim archiepiscopum
diligebat. Electus autem non multum eiusmodi versutiis et simulationibus operam
dare decreverat ipsique regi maiori quadam fiducia loquebatur, indignum
honestate sua iutlicans catenus illi blandiri, ut vel occultaret veritatem, vel
falsa pro veris impudenter ingereret.
Eo tempore, post subactos hostes et pacem integre restitutam, cum rex nichil
ultra sibi crederct formidamdum, repentinus eum casus edocuit ita fortunam
plerumque mortales eludere, ut ubi quis minus precaverit, citius dampnum aut
periculum incurratur. pauci namque viri, qui divcrsis cx causis adhuc in
carcere tenebantur, ne palatium quandoque nulluill ciramlidis prctenderet
argumentunl, cum ianl de venia desperanltes, vivendi tedio vexarentur, fortune
se commissum ire decreverant, ut vel, ea favente ceptis, evaderent, vel
adversante, [morti potius vellent] occurrere, quam eiusmo<di
mise>riis affigi, diutius [perpetuis
hor>rendorulu carcerum pedorillus
cruciandi. Itaque, custodibus carcerum multis promissionis pactionicbus
precorruptis, nacti tempus congruum, quo post distractam curiam palatiun]
inobservatum remanserat, cum pauci quidem essent numero, sed virtute
prestantes, impetu facto, primum ad portam palatii descenderunt, eo consilio
ducti, ut Ansaldo castellano, quem ibi sedere cognoverant, interfecto, facilius
reliqua perpetrarent. At ille, cum eos subito respexisset iam ei sublatis ensibus
imminentes, nichil ex timore perturbato consilio, extra portam que semiaperta
erat, tam provide quam prompte desiliens, eamdem toto conamine post se
retractam, venientibus illis, opposuit, inter extrinsecam intrinsecamque portam
loco tutissimo constitutus. Illi vero spe frustrati, ad inferiorem ingressum
palatii se transtulerunt, sive ut ad regem indcflexo gressu contenderent, sive
ut ibidem in scolis regis filios invenirent, quos eorum preceptor Gualterius,
Cephaludensis archidiaconus, in campanarium, primis rei motibus precognitis,
asportarat. acciderat autem [gayto Martino post primum ianuam in introitu
sedenti viros quosdam assistere, quorum unus, irruentibus illis, obs ium se
dedit, et primos ictus excipiens, eorum impetum retardavit, spemque sustulit.
interim enim] gaytus Martinus, foribus obseratis, intra palatium se recepit.
Ita, cum nichil eorum que speraverant effecissent, subita virorum multitudille
circumventi, que cum Odone magistro stabuli repente confluxerant, ad unum omnes
interfecti sunt. Cadavera eorum, proiecta canibus, prohibuit curia sepeliri.
Rex autem, ut eiusmodi casus discrimen in posterum amputaret, et quod ei bis
acciderat non oporteret eventurum denuo formi dari, omnes incarceratos e
palatio censuit removendos; quorum alios iussit ad castellum maris tran sferri,
alios per di versa Sicilie castella distribui. Robertus autem Calataboianensis,
magister castelli maris, ultime crudelitatis homo, cum esset eunuchorum
amicissimus et eorum omnino devotus obsequiis, quoscumque Christianorum captos
ad eum perduci contigerat, ingentibus cathenis oneratos, crebris torquebat
verberibus, et eos in nova quedam detrudebat ergastula, que ut antecessorum
videretur tyrannidem superasse, plena [fetoris ac formidinis] ipse
constru<xerat. Cives] etiam multis
afficiebat iniuriis, quotiensque adversus eorum aliquem privatum habebat odium,
aut eius domum, vineam, hortum, vel omnino talium quidpiam affectabat,
accusabat apud gaytum Petrum, iussumque capi, tam diu fame, siti penisque
variis affligebat, donec rem suam, ut evaderet, gratis dare vel minoris quam
valeret distrahere cogeretur. Volens autem plenius eunuchorum gratiam
promereri, falso suggessit gayto Petro multos proditorum per Siciliam maximeque
per Lombardorum oppida remansisse, qui et opibus affluerent et largissima
predia possiderent, impetravitque ut eosdem liceret ei capere et quantam posset
ab eis pecuniam extorquere. Ea preditus potestate, multos viros innoxios per
diversa loca Sicilie condempnavit, quibus hoc solum obfuir, quod unde mitigari
possct eunuchorum cupilitas inexpleta penes ipsos contigit reperiri; sed et
Barthololmeus Parisinus aliique iusticiarii, stratigoti, camerarii, catapalli,
gayti Petri patrociniis innitentes, innumeris plebem rapinis et iniuriis
atterebant. Hoc in omnibus iudiciis precipuum atttndentes, ut ab utralibet
partium vel ab utraque, si fieri posset, pecuniam extorquerent; per totam autem
Apuliam et Terram Laboris in eos plurimum qui minus poterant redemptionis
exactio seviebat, expediretque regno Sicilie hostilibus adhuc incursibus
fatigari, ne domesticis populandum predonibus traderetur.
|