XXV. De regis obitu
et creatione regis Willelmi filii.
Cum ergo regnum ab extrinsecis tumultibus aliquando quievisset, rex autem
interim otio quietique vacaret, timens ne quevis occasio voluptuosum otium
impediret, familiares suos premonuerat ut nichil ei quod mestitiam aut
sollicitudinem posset ingerere nunciarent, ac se totum deinceps voluptati
devovens, cepit animo latius evagari, cogitans ut quia pater eius Favariam,
Minenium aliaque delectabilia loca fecerat, ipse quoque palatium construeret,
quod commodius ac diligentius compositum, videretur universis patris operibus
premillere. Cuius parte maxima, mira
celeritate, non sinc magnis sumptibus expedita, antequam supremam operi manum
imponeret, dissenteriam incurrens cepit diuturno morbo dissolvi. Ac duorum fere
mensium spatio protracta valetudine, denuo convalescens, cum iam eum medici
crederent evasurum, repente, recidivo morbo consumptus, interiit qui, cum adhuc
in extremis ageret, magnatibus curie convocatis et archiepiscopis Salernitano
Reginoque presenrtibus, ultimam] voluntatem suam exponens, Willelmum maiorem
filium post se regnatum ire constituit; Henricum vero principatu Capue, quem
dudum ei concesserat, voluit esse contentum; reginam autem precepit totius
regni curam et administrationem, que vulgo balium appellatur, tamdiu gerere dum
puer cius discretionis esset que negotiis provide disponendis sufficcre
putaretur electum quoque Siracusanum, gaytum Petrum, Matlleum notarium, quos
ipse sibi farniliares elegerat, in eadem iussit famitiaritate curie permanere,
ut eorum regina consilio que gerenda viderentur disponerct. Nec multo post,
ingruente rmortis articulo, communi iam luce defungens, presentibus illis atque
flentibus, regno vitaque sc pariter abdicavit. At illi, metuelltes ne subito
dispersus rumor in populo motus quoslibet excitarct, iusserunt eum interim in
ipso palatio sepeliri, simulantes eum adlzuc vivere, donec ad curiam proceribus
evocatis, que ad coronandum regem putabantur necessaria prepararent quod ubi
paucis dicbus peractuol est, primum in palatio morc lugubri funere conclamato,
repente totius luctus subsequutus est civitatis. Moxque proceres cum epis<copis
et magnatibus curie, de loco] ubi [sepultum fuerat,] in capellam [corpus
regium] transtulerunt. Universi quoque cives, nigris induti vestibus, usque in
diem tertium in eodem habitu permanserunt. Per totum autem hoc triduum mulieres
nobilesque matrone, maxime sarracene, quibus ex morte regis dolor non fictus
obvenerat, saccis operte, passis crinibus et die noctuque turmatim incedentes,
ancillarum preeunte multitudine, totam civitatem ululatu complebant ad pulsata
tympana cantu flebili respolldentes.
At ubi dies transierunt luctui publico deputati, Willelmus, qui iam fere
.XIIII. annum etatis attigerat, sub ingenti plebis gaudio rex creatus, per
urbem sollempniter equitavit. Qui cum pulcherrimus esset, ca tamen die, nescio
quo pacto, pulcrior apparens et augustiorem quamdam in vultu preferens
venustatem, adeo gratiam et favorem omnium promeruit, ut etiam hii qui patrem
eius atrociter oderant neque putabantur fidem unquam eius heredibus servaturi,
dicerent humanitatis eum terminos transgressurum qui adversus puerum hunc
aliquid impie moliretur. Sufficere enim malorum auctorem sublatum esse de
medio, nec innocenti [debere puero patris tyrannidem] imputari [erat autem eius
puer] pulcritudi<nis que facilius]
quidem parem excludere videretur, quam superiorem admictere. Itaque regina, ut
plebem ac proceres sibi filioque gratos efficeret, statuit eorum gratiam copia
meritorum elicere, et fidem, si fieri posset, immensis saltem beneficiis
extorquere ac primum universa recludi iussit ergastula plurimamque multitudinem
virorum, tam in Sicilia quam in adiacentibus insulis, liberavit. Inde
redemptionis onus inaportabile, quod totam Apuliam Terramque Laboris ultima iam
desperatione concusserat, omnino censuit amovendum, scripsitque magistris
camerariis ut a nemine deinceps quicquam nomine redemptionis exigerent.
Familiares autem curie non in eo gradu quo fuerant aut dignitatis equalitate
voluit permanere; nam gayto Petro summa rerum omnium potestate concessa, super
omnes eminentiori loco constituens, electum Siracusanum Matheumque notarium
precepit, ut eius coadiutores, interesse quidem consiliis et familiares
appellari, sed eius in omnibus imperio subservire.
|