XXVIII. De amicitia inita inter electum Siracusanum et
Richardum comitem.
Ille tamen, nichilo segnius electum Siracusanum contemptus arguens, propinquum
ei consecrationis terminum assignabat, ut maturius iter arripere cogeretur.
Electus autem, videns illum [in proposito pertinacem], timensque ne, si contra
[cardinalem], adversante regina que [iura regni] tueri debuerat, aperte
libereque velit contendere, Romani pontificis offensam incurrat, ad aliud se
transfert consilium, et Richardi comitis qui plurimum apud reginam poterat
multa persuasionum instantia largisque muneribus gratiam sibi conciliat, et cum
eo firmat amicitiam, ceterorum deinceps odia parvipendens. Cum ergo rursus
omnes ad curiam convenissent, ceperunt fictis rogare precibus cardinalem, ut
maiores electo daret inducias. Qui cum id se facturum negaret, responderunt:
eius oportere fieri voluntatem, nec electum debere vel posse Romane curie
iussionibus obviare. tunc Richardus comes ex abrupto, ut erat impetuosus, in
verba prorumpens: "Miror", inquit, "vos utilitate regni
posthabita in eo fixos consilio, ut electum Siracusanum, virum prudentem et
curie necessarium, velitis expellere, cui rex, et dum viveret pre ceteris
familiaribus honorem exhibuit, et in extremis agens, filios suos specialiter et
attentissime commendavit. Ego certe neque consilium istud adprobo neque, salva
fidelitate regis, id fieri posse perspicio. Sed neque regina pati debet ut idem
vel consecr<ationis causa, vel
occa>sione qualibet [a curia
separetur"]. Ad hec verba com<itis,
mir>antibus aliis atque tacentibus,
cum eum cardinal post consecrationem suam statim diceret reversurum, regina
mutato consilio respondit: electi presentiam curie necessariam esse, nec eum ad
presens posse quopiam proficisci; alias iturum, cum temporis oportunitas
pateretur.
|