XXVIIII. De mobilitate mulierum.
Sic hostium machinis dissolutis et consiliis redactis in nichilum, electus in
curie familiaritate permansit. Per idem tempus Richardus de Sagio Panormum
veniens, uxorem suam, sororem Bartholomei Parisini, secum adduxerat, ut ea
dimissa, neptem archiepiscopi Capuani, nobilissimam meretricem cuius amore
dudum captus fuerat, matrimonio sibi coniungeret. Hic cum Apulie diu capitaneus
et magister comestabulus extitisset, totiens aliis rebellantibus, fidem
inconcussam retinens, nunquam ab rege defecit. Quem regina benigne suscipiens,
dedit ei comitatum Richardi de Aquila Fundani comitis, qui sine spe reditus, in
Romanorum finibus exulabat. De solvendo quoque matrimonio precepit curie
familiaribus, ut convocatis episcopis aliisque personis ecclesiasticis, et
auditis utriusque partis allegationibus, quod inde dictaret equitas expedirent.
At illi rogaverunt cardinales ut eiusdem interessent examinationi negotii, eo
quod ipsi promptiorem harum rerum haberent notitiam, cum Romana curia
frequenter super huiusmodi causis cognosceret. Iohannes ergo Neapolitanus eorum
facile petitioni consensit. Episcopus autem Hostiensis, vir honestatis non
dubie, cum socium suum vidisset muneribus et gratia precorruptum, eoque ipso
recte iudicandi libertatem sublatam, nullis precibus adduci potuit ut eorum
vellet iudiciis interesse.
Causa vero propter quam predictus Richardus putabat oportere dissolvi coniugium
hec erat: quod se, dudum ante contractum matrimonium, cum quadam uxoris sue
consobrina rem habuisse dicebat; cuius rei testes processerant .II. milites hoc
se vidisse certissime protestantes. Quod cum adversa pars denegaret, essentque
qui falsum eos perhibere testimonium se probaturos assererent, non quia causam
huiusmodi crederent, etsi constaret, ad solvendum matrimonium posse sufficere,
sed ut obiecti consanguinee sue criminis iniuriam propulsarent; cardinal rem
breviter satagens definire, predictos testes iurare precepit. inde, soluto
matrimonio, et ab utraque parte de non coeundo deinceps prestito sacramento,
Richardo potestatem dedit ad secundas nuptias licite transeundi, illam autem
iussit sine spe coniugii permanere.
|