Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo Falcandus
Liber de regno Sicilie

IntraText CT - Text

  • XXXI. De fratre regine et moribus eius.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI. De fratre regine et moribus eius.

Tunc etiam Panormi morabatur quidam regine frater, qui morte regis audita, nuper in Siciliam ex Hispania transfretarat, multosque milites hispanos spe lucri secum adduxerat. Quem, ut eorum plerique qui cum ipso venerant asserebant, rex Navarrorum nunquam filium suum vel esse credidit vel dici voluit, indignum existimans eum quem mater multorum patens libidini vulgo concepisset, regis filium appellari. Hunc ergo regina, cum antea Rodericus diceretur, idque Siculi nomen [abhorrentes velut igno>tum et [barbarum irriderent, Hen>ricum ap<pellari precepit, et] ei Montis Caveosi comi<tatum> integre dedit oppidaque Sicilie que cum eodem comitatu Gaufridus comes olim tenuerat. Idem autem Henricus statura parvus, barbam habens rarissimam, sub pallida nigredine cutem fedatus, indiscretus, elinguis, preter alearum ac tessare ludum nullius sibi rei peritiam vindicabat nichilque aliud affectabat nisi ut haberet qui secum luderet et pecuniam, quam prodigus indiscrete ac temere posset effundere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License