XXXIIII. De adventu Stephani filii comitis Perticensis.
Paucis enim interiectis diebus, fama precurrente, compertum est Stephanum
[comitis Perticensis filium in Siciliam venientem ad comitem Gravinensem
fratris sui filium divertisse. Quem ipse comes multis honoratum muneribus et de
statu curie diligenter instructum,] ad <saluberrim>a
Sicilie loca transmisit, [timens] eum, cum iam estas ingrueret, ob intemperiem
aeris in Apulia diutius detinere, simulque sciens reginam illius adventum summo
desiderio prestolari. Cum igitur, transito Faro, Panormum accessisset, curie
familiares episcopique ac milites cum comestabulis illi obviam exeuntes, ad
palatium eum ut iussi fuerant perduxerunt. Quem regina multo cum honore
suscepit, et astantibus cunctis: "Ecce", inquit, "completum
video quod plenis semper votis expetii. Nec enim aliter quam fratres proprios
diligere quidem et honorare debeo filios comitis Perticensis per quem, ut verum
fatear, pater meus regnum obtinuit. nam idem comes patri meo terram amplissimam
cum nepte sua, matre mea, dotem dedit, quam in Hispania multis periculis ac
diuturnis laboribus expugnatam, Sarracenis abstulerat. Nec ergo mirari debetis
si filium eius, matris mee consobrinum, loco michi fratris habendum censeam,
[et de remotissimis partibus ad me venientem gratanter excipiam, quem
q>uidem volo iubeo<que,
ut qui me fi>liumque meum
[diligere] se fatentur, propensius diligant et honorent, ut eorum gratia erga nos
ex hoc ipso fidei dilectionisque quantitatem emetiar". Tunc omnes id se
libenter facturos promptissime responderunt, licet inter eos essent nonnulli
quibus illius adventus maxime displiceret. Interea regina voluntatem eius
diligenter inquirens, cum intellexisset eum nolle diutius in Sicilia commorari,
summa ope niti cepit ut hoc eius propositum immutaret, et gloriam ei
divitiasque, quas habiturus erat si remaneret, ostentans simulque
Transmontanorum inopiam ei frequenter obiciens, socios quoque ipsius propositi
ingentibus premiis hortabatur, ut cum eo se promicterent remansuros,
intelligens non posse mentem illius aliter ad id quod postulabat inflecti.
|