XXXX. [De] eo quod notarii a <sin>gulis
deberent <a>ccipere circum quod
... non populus.
Hac igitur occasione, primo notariorum enormem studuit rapacitatem ad mensuram
redigere, certumque modum quid a singulis deberent accipere pro negotiorum
diversitate constituit. Sed et stratigotorum nichilominus eorumque qui
provinciis vel singulis oppidis preerant perniciosam licentiam refrenavit, quia
plebem impune multis dampnis et iniuriis atterebant. Iusticie vero rigorem
eatenus voluit observari, ut nec amicis quidem aut ipsis magnatibus curie
parcendum crederet, nec a potentibus viris subiectos opprimi pateretur, nec
omnino quamlibet iniuriam pauperis dissimulando transiret. Cuius rei fama
[totum] regnum brevi pervaden<s,
ple>bisque gratiam et favorem ei
concilians, tanta nomen eius celebritate diffudit, ut omnes assererent velut
consolatorem angelum a Deo missum, qui curie statu in melius immutato, aurea secula
revexisset. Unde contigit ad curiam ex omnibus regni finibus tantam virorum ac
mulierum turbam confluere, ut et iudices examinandis litibus, et notariorum
numerus, licet nuper adauctus esset, vix licteris scribendis sufficeret.
Interea qui ob confirmandam electionem missi fuerant redeuntes, licteras Romani
pontificis affectuosissimas attulerunt, asserentes promotionem se cancellarii
gratanter audisse et eius electionem modis omnibus approbatam velle ratam et
stabilem permanere. Requisiti ergo suffraganei episcopi canonicique ut ipsi
cancellario securitatis sacramentum prestarent, assensum facile prebuerunt.
Cumque Mazariensis episcopus et Maltensis iuxta propositum sibi modum
iurassent, episcopus Agrigentinus, ut affectuosius et ex animo videretur iurare,
novis quibusdam et expressioribus verbis ipse sibi iurandi modum instituit. Qui
quanto ceteris iuravit expressius, tanto postm<odum>
quod iuraverat deterius observavit. Verum hec alias, nunc ad rei seriem
revertamur.
|