XXXXVIII. Nota periculum
medici.
Salernus tamen, contra voluntatem eius, latenter egrum adire disposuit, velud
in invitum beneficia collaturus, summaque diligentia domum in qua iacebat
perquirens, eum aliquotiens visitavit. Quo postea rebus humanis, non sine magno
cancellarii dolore, sublato, mirabantur qui aderant videntes capillos eius
sponte defluere cutemque lividam ad tactum manus avelli et a carne facillime
separari; dicebant ergo venenum ei fuisse sine dubio propinatum. quod cum ad
aures cancellarii pervenisset, statuit rei veritatem modis omnibus explorare.
Sed quoniam putabatur idem in quibusdam egritudinibus posse contingere, misit
archiepiscopum Salernitanum, virum in fisica probatissimum, et episcopum
Maltensem aliosque prudentes et discretos viros, qui rei modum et causam
agnoscerent. Hii autem, visa re, constanter asserebant nunquam eiusmodi posse
corruptionem ex ea quam passus fuerat egritudine provenire. Cum ergo quesitum
esset utrum aliquis ad [eum me>dicus
preter eos qui ad hoc deputati fuerant accessisset, dictum est de hiis qui egro
assidebant, Salernum iudicem quiddam ei quasi siroppum in vase vitreo
porrexisse. Quorum unus manum ostendens late patenti vulnere sauciatam, dicebat
hoc sibi ex eiusdem siroppi malitia contigisse. Aiebat enim quod forte sociis
recedentibus, solus in domo remanens, voluisset ex eadem potione latenter
accipere, sicut imprudentium quorumdam mos est velle quecunque viderint attemptare,
maxime cum ad expellendam egritudinem quam passus nuper fuerat illam sibi
crederet profuturam. Quam tamen, sic ferente fortuna, concave manui prius
infudit, digito manus alterius ipsam aliquamdiu confricando. cumque paulo post
eam in terram effudisset, cutem, dicebat, multis lesam apparuisse scissuris,
eamque paulatim, ut patebat, postmodum decidisse. Sed et Willelmus notarius,
qui ante adventum cancellarii Matheo notario servierat, dicebat quemdam ex
hominibus eiusdem Mathei sepius ad se venisse, et ex parte domini sui rogasse
importunius ut ei domum in qua Robertus Bellisinensis iacebat ostenderet. Hec
omnia cum audisset cancellarius, convoca<tis
in domum suam electo Siracusano, Matheo notario, Richardo Molisii comite, Rumoaldo
Salernitano archiepiscopo ceterisque e>piscopis
ac plerisque [proceribus], rem eis totam exposuit iussitque Salernum eorum
consiliis accersiri.
|