LII. De officialibus
curie.
Erat tunc Messane Robertus comes Casertinus cum filio [suo Rogerio Tricarici
comite, et regis ibidem prestolabat adventum. Audierat enim Willelmum de Sancto
Severino, consobrinum suum, qui nuper ab] exilio revocatus fuerat, a regina
multis amicorum precibus impetrasse ut ei terra sua, quam extra regnum fugiens
amiserat, redderetur, eaque de causa cum advocatis suis ad curiam venerat
preparatus ut Montorium et castrum Sancti Severini ceteraque oppida que
predictus Willelmus tenuerat, sibi de iure pertinere contenderet, ipsiusque
Willelmi patrem iniuste ac violenter eadem possedisse. At cancellarius, cum neque
Willelmum, quem sibi fidelem agnoverat, iacture vellet quippiam sustinere
comitemque timeret offendere, ne suspecte viro fidei malignandi preberetur
occasio, et huic patrimonium suum integre fecit restitui, et illi terram aliam
in Apulie partibus eo tenore concedi ut, ea quam adversus Willelmum intendebat
actione sopita, nunquam super hoc de cetero controversiam suscitaret. Paucis
autem diebus post adventum regis maiores civium cum magnis muneribus
cancellarium adeuntes, rogabant eum instantissime ut privilegium eis reddi
faceret quod olim Rogerius rex supra quibusdam civitatis immunitatibus factum,
postea, penitentia ductus, eis abstulerat. At ille, ratus sua plurimum
interesse ut eorum sibi conciliaret animos, noluit oblata dona suscipere, sed
eorum gratis petitionem implevit.
|