LIII. De accusatione
stratigoti.
Videntes interea Messanenses de totius regni partibus [ad curia>m
multam virorum ac mulierum turbam confluere, neque suo quempiam iure fraudari,
sed in omnibus iudiciis districte rigorem observari iustitie, ad accusandum
Richardum Messane stratigotum audacter prosiliunt; libellos accusationis
conscribunt, eosque cancellario porrigentes, ingenti clamore postulant iudicio
rem committi; alii rapinas, homicidia, furta, incendia consensu illius asserunt
a maleficis, accepta pecunia, perpetrari; alii vineas aut domos sibi
conqueruntur ablatas; multi stupra virginum, adulteria, plerique etiam
iudiciorum ei subversionem obiciunt. Cancellarius autem, cum viri prudentiam et
ingenium agnovisset, arbitratus eum parti sue plurimum roboris allaturum si
mentem illius beneficiis sibi posset allicere, temptabat rem aliquamdiu
protrahendo furentis plebis iram compescere: illi vero, nichil ex dilatione
mutato consilio, videntes cancellarium negligentius ac tepidius respondere,
rursus accusationes in scripta redigunt, eaque a summitatibus harundinum
suspendentes, ante palatium ingentem clamorem attollunt, miserum esse dicentes,
ceteris omnibus ius suum consequentibus, solos Messanenses, qui regi
fidelissimi semper extiterint, haberi ludibrio et eorum voces in curia non
audiri. Tunc regina clamorem vulgi non
ferens, cancellario precipit ut eorum scripta recipiens, negotium hoc sine
dilatione definiat. Cancellarius autem magistris iusticiari<is>
causam delegat, precipiens itidem ut Richardo stratigoto diem dicant et nunquam
a districti iuris tramite recedentes, controversiam ipsam legitimo fine
concludant. Qui, die constituto, diligenter allegationibus utriusque partis
auditis, cum post ipsius negotii examinationem stratigotus multorum reus
criminum patuisset, lata sententia, decreverunt eum, post bonorum amissionem,
carceri mancipandum. Messanenses igitur ob redditum sibi privilegium et
stratigoti dampnationem cancellarii nomen multis laudibus extollentes, eius se
beneficio libertati redditos fatebantur, paratos se dicentes ipsius gratia
quantelibet difficultatis onus suscipere. Verum exitus rei fidem eorum ostendit
tam greca perfidia quam levitate piratica vacillare. Paulo post enim magna pars
civium Henrico comiti, suadente Bartholomeo Parisino qui plurimum apud
Messanenses poterat, occulte iuravit. Multi quoque Calabrorum, qui Messanam
audito regis adventu confluxerant, eisdem erant sacramentorum nexibus irretiti,
nec incertum erat Gentilem Agrigentinum episcopum a cancellario defecisse,
neglecto quod ei prestiterat sacramento. interea Gillebertus comes Gravinensis
ex insperato superveniens, coniuratorum repressit audaciam, et incipientem iam
apertis indiciis apparere compulit inter suas iterum latebras occultari. Centum
enim milites non dubie virtutis secum adduxerat, armis, ut premonitus fuerat,
diligenter instructos, quos de nomina<tissimis
Apulie ac Terre Laboris militibus multis cognitos bellis elegerat. Tota vero
civitas variis iam ceperat rumo>ribus
fl<uctuari et plebem multosque]
milites adversus cancellarium, preter eam que iam plurimum invaluerat
conspirationem, e vicino quoque causa suppetens, instigabat. Nuper enim ad eum
de Francia Normanniaque clientuli multi confluxerant, qui, ut eorum mos est, in
contumeliosa verba precipites et curie patrocinio licentius abutentes, Grecos
et Longobardos proditores appellabant, multis eos iniuriis lacessentes.
Henricus ergo comes, crebris eorum qui conspiraverant exhortationibus et
consiliis animatus, terminum certum constituit ut in cancellarium a curia
redeuntem irrueret improvisus et incautum occideret. Cumque dies instaret qua
id sibi faciendum decreverat, a multis occulte iusiurandum interim exigebat,
inter quos Rogerium, unum de iudicibus civitatis, nocte quadam accersiens,
petiit itidem ab eo ut iuraret voluntatem comitis se facturum. Qui cum
respondisset nequaquam adeo se temere iuraturum nisi rem ei manifestius
indicaret, comes ei de morte cancellarii propositum suum aperuit, dicens multos
proceres et episcopos magnamque partem Messanensium in idem sacramento sibi
prestito consentire, diemque nichilominus ad hoc comuni consilio deputatam
eidem exposuit. At ille gratum hoc sibi fore simulans asserensque nemini
sapienti displicere rem tan<torum
procerum consiliis adprobatam, sed inconsulti ac precipitis esse animi sine
deliberatione rem tantam inconsulte promictere,] vix tandem in crastinum
inducias impetravit, interposita fide quod creditum sibi consilium nemini
revelaret. Summo vero mane cancellarium adiens, omnia illi verba comitis
enarravit, multos inquiens adversus eum Sicilie proceres coniurasse; mature
deliberandum qualiter improbis eorum consiliis obvietur; unius ad hoc diei
spatium indulgeri, diem enim crastinam ad peragendum eorum propositum
certissime constitutam. Tunc cancellarius vocatis ad se Gilleberto comite
Gravinensi, Boamundo comite Monopoleos Rogerioque Avellini comite, de quibus
maxime confidebat, rem eos ex ordine totam edocuit. At illi, periculum imminens
attendentes, Rogerio iudici preceperunt ut ad comitem rediens, eius
satisfaceret voluntati, ne, si iurare nolens adversus eum confidentius
loqueretur, ex hoc ipso quippiam illi suspicionis ingereret; neque vero
periurium incurrere vereretur, per quod ipsius regis iniuriam totiusque regni
dedecus et obprobrium propulsaret. Id cum ille non secus ac iussus fuerat
peregisset, visum est cancellario regem ac reginam super hiis convenire eosque
consilium et acta comitis edocere. Quod ubi regina cognovit, anxia cepit
distrahi sollicitudine multeque fluctuationis estibus agitari. Durius enim in
fratrem decernere quippiam tantamque presumptionem animadversione digna punire
crudele quidem tyrampnidique proximum videbatur; sed et si fratri parceret,
intelligebat cancellario non dubium capitis periculum imminere, neque posse
proditores ab eo quod ceperant absterreri; simulque considerabat indignum eum
esse, cui fraternus exhiberetur affectus, qui sororis posthabita reverentia,
qui tot eius beneficiorum immemor id solum agere decrevisset quod ad eius
dedecus et infamiam non ambigeret retorquendum, multisque rebellandi prebens
materiam, regni pacem et quietem niteretur modis omnibus impedire. Huic ergo
deliberationi iusta succedens indignatio, fraternam ab eius animo clementiam
exturbavit, placuitque, congregata curia, comitem sollempni iudicio conveniri,
convictumque vel confessum interim in aliqua munitionum servari, donec eius
indicio ceteri possent proditores agnosci. Missis igitur hostiariis, curie
familiares episcopi, comites ceterique proceres cum magistris iusticiariis ad
curiam convocantur. Quibus admissis, ceteri omnes ab ingressu palatii prohibentur,
preter paucos milites cancellarii quos ipse iusserat introduci, timens ne
tumultus in curia vel seditio quelibet oriretur. Cum enim sciret plerosque
procerum qui aderant Henrici comitis favere partibus, timebat ne, si cum eo
districtius agi cepisset, rem in seditionem converterent, ideoque sub tunica
loricam indutus, predictos milites paratos ibidem adesse iusserat et a
quibusdam clericis suis aliquot enses latenter inferri. Cumque iam omnes in
curia consedissent, Henricus comes, ut a complicibus suis edoctus fuerat,
indigentiam suam cepit exponere, dicens multis se debitis coartari; comitatum
Montis Caveosi sumptibus vel angustiis non posse sufficere, petiitque
principatum Tarenti vel comitatum quem in Sicilia Symon comes olim tenuerat
sibi concedi, quasi iustam habiturus adversus cancellarium occasionem, si
quidem hec ei petitio negaretur. At Gillebertus comes Gravinensis ex illius
verbis oblata sibi copia respondendi: "Hec ", ait, "que velut
ense stricto, preces porrigens, timide nunc improbeque postulas, facile dudum
impetrare potueras, si in animum induxisses erga regem ac reginam te qualem
oportuerat exbibere. Nunc autem hanc eorum animis de te non iam opinionem, sed
firmam stabilemque sententiam iniecisti, ut non solum indignum te credant, qui
ad altiora debeas promoveri, verum etiam id tibi dando quod possides magnopere
se fuisse deceptos existiment, neque dignum censeant in regno suo quidquam a te
deinceps possideri. Ut enim immensam pecunie quantitatem in usus turpissimos
temere prodigeque consumptam, ut oppida que tibi data fuerant domesticis
rapinis et iniuriis multis attrita preteream, ausus es etiam in ipsum regem
eiusque matrem nequitie tue venenum aspergere, ut regine consuleres castella
sua munire, eoque thesauros suos dum liceret transferre, dicens incertum esse
quem erga ipsam animum rex esset postmodum habiturus. Regi vero persuadere
temptabas ut regni tibi curam et administrationem concederet; asserebas enim
reginam privatas utilitates sectantem, regni statum in deterius commutare; civitates
oppidaque large distribuere; regios paulatim exhaurire thesauros; multa demum
agere, que et regnum evidenter pessundarent et honori filii derogarent, et
maternum prorsus affectum excludere viderentur. Rex vero temeritatem tuam
agnoscens, respondit: ubi matrem suspectam haberet, multo se tibi difficilius
crediturum. Sic inter matrem et filium discordiam seminans, tranquillitati
regni, quam deflebas pessundari, provide consulebas. Heu michi falsitatem
impudenter coneris obicere! Hec eorum me scias indicio cognovisse. Ecce
presentes sunt ambo, quod utrique dixisti coram utroque nega, si potes. Nunc
autem ad aliud devolutus consilium et proditionis furiis agitatus, eo te
sceleris immersisti, ut cancellarii sanguinem tibi proponens hauriendum,
eligensque tantis non solus involvi flagitiis, cum id te facturum iurasses,
multos idem iurare fecisti. Velim ergo te palam in presentia regis edicere quod
cancellario crimen intendas, cuius eum sceleris arguas, quid demum cause sit
quod tam atroces in eum inimicitias excitavit. An tibi debitam hereditatem
subripuit, aut patrimonii tui fines invasit? Numquid eum tibi dampni vel
iniurie quidpiam intulisse conquereris? An, quod verius est, invidia
stimulatus, in eius odium exarsisti? Indignaris nimirum eius arbitrio curiam
regi; moleste fers eum vice regis omnibus regni populis imperare. Si parem
gloriam affectas, virtute prudentiaque illi te parem exhibeas, et ambitam tibi
dignitatem ultro concedimus. Quod si temeritatis innate preiudicio
condempnatus, eo aspirare non potes, neque nos certe patiemur sub rectore
temerario regni periclitari fortunam. Sed ad hec michi forte respondes, te
semper in curia viros prudentes ac strenuos habiturum, et quod industria tua
non possis hoc eorum facturum consiliis. Quod id quibusdam forsitan vere dicere
putareris, nisi terre tue, quam opulentissimam recepisti, presens calamitas
argumento nobis esset quid in te sit spei ac fiducie reponendum. Quod ergo iure tibi negandum palam non ausus es
postulare, id facta coniuratione per te ipsum, ausu temerario, subripere
conabaris. In quo, et regni quidem inventus es perturbator, et contra
maiestatem regiam contumax ac rebellis, eoque ipso meruisti non solum terram
quam possidebas amictere, sed et capitalem subire sententiam, nisi veniam tibi
velit regia benignitas indulgere.
Henricus itaque comes audiens ex insperato palam esse cuncta que gesserat,
tanti se criminis obiectione pulsari, neque dari sibi copiam ut quamlibet
dilationis interim causam opponeret, inter metum ac stuporem anxie deprehensus,
tarde timideque respondit, nunquam se contra cancellarium conspirasse. At
Rogerius iudex, productus in medium, quod ille negabat se probaturum asseruit,
dicens seipsum minis adactum nuper ei iusiurandum de morte cancellarii
prestitisse. Quibus verbis adeo comitis mentem et ingenium perturbavit, ut nec
illius dicta refelleret, nec obiecta purgaret, sed in contumelie verba
prorumpens, Rogerium iudicem proditorem appellabat ac periurum, qui iureiurando
neglecto, consilia sibi credita prodidisset. Ita sua ipsius confessione
dampnatus, intra palacium iussus est custodiri; subitoque nunciatum est in
curia milites Henrici comitis armatos in domum illius se recepisse; totam urbem
esse in motu; multos civium ad arma concurrere. Tunc cancellarius milites comitis
Gravinensis suosque iussit armari et ante palatium convenire; missique sunt per
urbem hostiarii, qui cives ab armis iuberent discedere populique metum
sedarent. Inde voce preconia denunciatur Hispanis ut omnes eadem die Farum
transeant, alioquin in crastino quotquot eorum inventi fuerint in carcerem
retrudendos. At illi, relictis armis, ut eis imperatum fuerat, prout quisque celerius
poterat, in Calabriam transierunt. Greci vero quod Messane gestum fuerat
audientes, spe lucri fugientibus occurrebant et multis eos verberibus
affligentes, tandem saucios, nudos omniumque rerum inopes dimittebant; quorum
magna pars in Solanie silve nivibus perierunt hiemis asperitate consumpti.
Urbis ergo tumultu sedato, Bartholomeus Lusciensis cancellarium adiens, ultro
confessus est eiusdem se conspirationis fuisse participem, veniamque postulans
et congruam satisfactionem offerens, Egidii Venusini abbatis precibus
impetravit ut extra regni terminos aliquanti temporis sustineret exilium, donec
universis proditoribus expulsis integreque paci curia restituta, regis eum
indulgentia revocaret, terra ipsius interim ab eodem Egidio possidenda. Huius
secutus exemplum, Rogerius Sorellus se quoque manifestavit cum aliis iurasse,
multis persuasionum fraudibus circumventum; sed idem, venia non impetrata,
carceri datus est, eo quod id tarde confessus fuerat, cum iam omnes
coniurationis auctores Henrici comitis indicio proderentur. Hostibus itaque cognitis, ingens cancellarium
sollicitudinum turba concusserat ambigentem cui se consilio potissimum
inclinaret. Amicorum enim eius plerique coniuratorum numerum et potentiam
attendentes, periculosum estimabant in singulos vindictam extendere, nec eo
modo posse malum hoc radicitus amputari, cum certe pluribus eorum vel omnibus
qui conspiraverant captis, semper tamen superesse contingeret qui propinquorum
vellent iniurias vindicare. Ideoque cancellario [suadebant ut eos deinceps
mitigare potius quam persequi conaretur; eisque simul] ad curiam convocatis,
[in presentia regis] ignoscens, impunitatem concederet et innocentiam suam
paucis exponens, adderet se quidem ad vindictam viribus uti posse, sed malle
vincere beneficiis quam in viros nobiles, quos honorare proposuerat, tirannice
desevire. Porro Gillebertus comes Gravinensis, cuius sententia prevaluit, hiis
omnino contraria sentiebat, neque censebat oportere quempiam illorum impunitum
evadere quos tanti sceleris participes aut conscios esse constaret, maxime cum
adversus Richardum Molisii comitem, qui eum a curia dudum expulerat, videret
ultionis sibi tempus congruum occurrisse. Alii terre ipsius consuetudinem et
tirannidem plenius agnoscentes, cum futura diligentius providerent, aiebant
illos oportere vel omnino non capi, vel captos in pelagus demergi, aut alias
latenter interfici, vel membris saltem principalibus mutilari: hoc enim modo
Rogerium regem prudentissimum regno suo pacem olim integram peperisse. Utilis
quidem et securitatis plena sententia, sed tantam crudelitatem in misericordiam
pronior cancellarius abhorrebat.
Post paucas igitur dies, cum ad curiam vocati comites aliique proceres ex
ordine consedissent, Boamundus Tarsensis frater Carbonelli, adolescens egregie
virtutis et nobilitatis preclare, surgens in medio procerum, dixit: Richardum
Molisii comitem, inter familiares curie regis ac regine [beneficio constitutum,
erga eos parum fideliter se gessisse, cum hiis] qui adversus cancellarium
iuraverant consensisset. Ipsum enim non solum ex ore Henrici comitis eorum
agnovisse propositum, sed et consilium approbasse, nec, ut debuerat, adversus eorum
insidias curiam premunisse. Quod si quidem ipse negare contenderet, se
probaturum nichilo segnius asserebat. Comes autem, audacter ei falsitatem
obiciens et oblatam probationem prompta defensionis instantia subsecutus,
iurabat nunquam se contra cancellarium mali quippiam cogitasse, et ut erat
impotens ire, velut ex indignatione prorumpens in lacrimas, clamabat susceptam
cum Boamundo monomachiam sibi esse pro minimo, nam se quidem adversus illum
aliosque duos ei similes confidentissime pugnaturum. Sed hinc eius animo iustam
doloris causam ingeri quod id de se cancellario persuaderi potuerit, cui devote
semper obsequi studuisset, et nisi comitis ei Gravinensis obfuisset odium,
facile potuerat a cancellario veniam impetrare, cum nec eum iurasse constaret,
neque iurantibus quicquam virium ministrasse. Dum hec adversus comitem
agerentur, Robertus comes Casertinus adiecit eundem auctoritate sua dudum in
Apulia Mandram et quedam oppida regis in Troianorum finibus invasisse furtimque
adhuc, eadem ignorante curia, possidere. Ad hec ille respondit quod gaytus
Petrus, qui tunc preerat curie, Mandram ei tenendam ad tempus eo tenore
dederat, ut inde singulis annis curie certam redderet pecunie quantitatem;
oppida vero que in partibus Troianorum invasisse dicebatur, itidem sibi a
Turgisio terre illius camerario fuisse concessa. Interrogatus idem Turgisius,
qui tunc forte presens aderat, negavit eum hec oppida sua licentia tenuisse.
Iussi sunt itaque proceres omnes, preter curie familiares, in partem secedere,
super hiis que adversus comitem dicta fuerant iudicialem sententiam prolaturi.
erant autem hii qui ad iudicium faciendum surrexerant: Boamundus Monopolis
comes, Robertus de Lauro comes Casertinus, Rogerius eius filius Tricarici
comes, Rogerius comes Avellini, Symon comes Sangrensis, Rogerius comes Giracii,
Rogerius Tironensis magister comestabulus, Florius Camerotensis, iudex quoque
Tarentinus et Abdenago Hannibalis filius, qui magistri erant iusticiarii.
Quibus invicem super hiis disceptantibus, visum est Richardum Molisii comitem,
antequam gaytus Petrus fugeret, Mandram quam ab eo acceperat licentia curie
tenuisse. Post illius autem discessum, cum eam teneret occulte, neque rem, ut
oportebat, ad regis notitiam referret, non iam precario possidentem, sed
invasorem rectius estimandum, ut qui sua tantum auctoritate, non consentiente
sed ignorante curia, possideret, eumque de tota terra quam tenuerat in
misericordia regis esse tum propter id, tum propter dicta oppida que constabat
eum sua itidem auctoritate contra fidem regi debitam occupasse. Hanc ergo
sententiam, vice consensuque omnium, Boamundus comes, ut erat vir eloquens, in
presentia regis exposuit. tunc Richardus comes exclamavit: iniuste se gravari;
odium equitati manifeste preferri; paratum se probare quod iniquam falsamque
protulisset sententiam. quibus verbis Boamundus [comitem prohibuit curie
respondere, dicens iniuriam hanc non in eos qui iudicaverant, sed in caput
regium principaliter redundare. Dehinc iniunctum est ar>chiepiscopis
et episcopis qui ader<ant ut in
aucto>rem tante contumelie quod
equum esset de iuris severitate decernerent. At illi, iuxta constitutiones
regum Sicilie, decreverunt Richardum comitem non solum de terra sua, verum
etiam de membris et corpore regis misericordie subiacere, eo quod iudicium
curie falsum dicere presumpsisset. Captus igitur et militum custodie deputatus,
Taurominium iussus est perduci et ibidem in castello quod in ardua rupe positum
oppido supereminet summa diligentia custodiri. Hiis itaque duobus viris
potentissimis ita captis, nemo iam coniuratorum supererat quem sibi crederet
cancellarius formidandum. Episcopus autem Agrigentinus, dum hec in curia
gererentur, presentiam suam interim curie subtrahebat, gravi se fingens
egritudine molestari. Nec multo post Iohannes de Sinopoli et Bartolomeus
Parisinus eiusdem criminis condempnati sunt et in principatu Salerni per loca
munitissima distributi. Gualterius autem Modicensis super eadem coniuratione sollempniter
accusatus, pacta cum accusatore suo monomachia datisque fideiussoribus, diem
constitutam iussus est expectare. Interea mortuo Symone comite Sangrensi,
Richardus frater eius illi substitutus cancellarii partem totis viribus
tuebatur. Hannibal quoque puer, Rainaldi comitis filius, comes creatus, integre
terram patris obtinuit. Gillebertus vero comes Gravinensis, considerans
cancella<rium opera] sua tot
hostium insidias eva<sisse,
om>nia sibi prospere cedere
nullumque, ut <estim>abat, iam
superesse periculum, in tantam est precipitatus audaciam ut Lorotelli comitatum
a curia postulans impetraret, eligeretque stabilem in quo erat gradum non dubio
precipitio commutare. Hoc enim facto, multorum in se procerum et civitatum
Apulie congessit invidiam et inexorabiles inimicitias suscitavit. Nam, accepto
comitatu Lorotelli, Roberto comiti, cuius omnes reditum summis desideriis
exoptabant, obstruxisse videbatur aditum revertendi et spem que diu foverat eos
penitus sustulisse. At cancellarius, licet nonnullos familiares curie aliosque
multos contra se facte coniurationi consensisse non ambigeret, tamen erga illos
blandius agens, eorum facta dissimulare proposuit, ne rem atrocius persequi
videretur; simulque sperans eos aliorum penis admonitos a scelesto proposito
posse facile revocari. De Henrico vero comite Montis Caveosi regine consilium
fuit ut datis ei mille auri unciis in Hispaniam eum ad fratrem remicteret. Iussit
ergo .VII. galeas armari, que Odonem Quarrellum in Franciam transiturum et sub
eius custodia comitem usque in Arelatensium fines transveherent. Interim autem
in castello Regii servabatur, que civitas ex opposito Messane super Farum in
extremis Italie finibus sita est, ut inde promptius eum et facilius galee
susciperent, quam primum rex Panormum rediturus ab urbe Messanensi discederet.
|