XI. De Maione.
At vero Maionis propositum amplius regi non poterat aut diutius occultari, nec
erat dubium quin regnandi libidine traheretur. Nemo tamen tam impie
machinationis index erat; nemo tam apertam proditionem audebat regi detegere;
sciebant enim omnes id eum minime crediturum, memores quid inde
co<miti Ebrardo aliisque quam
plurimis contigisset. Preelegerant] ergo silere quam subire periculum
attonitique rei exitum expectabant. Iamque totam fere Siciliam varii super hoc
dissonique rumores impleverant, passimque vulgatum erat, admiratum diademata
quedam aliaque regis insignia, que sibi preparaverat, multis familiaribus suis
ostendisse, nec deerant qui reginam hec ei de palatio dicerent transmisisse. Nam
et eius consensu totum hoc fieri eamque Maioni putabant inhonesti contractu
federis obligatam. Plerisque falso videbatur id dici; alii quoque nichilominus
asserebant notarium Matheum, Maionis familiarem, Alexandro pape, qui tunc
Romane presidebat Ecclesie, multam pecuniam detulisse idque consilio et ope
Iohannis neapolitani, qui unus erat cardinalium, impetrasse, ut amoto rege
Sicilie, admiratus in eius locum succederet, ad exemplum cuiusdam regis
Francorum, cui deposito, eo quod inutilis videretur, Romanus pontifex Pipinum,
Karoli patrem, substituit. Hec et huiusmodi plurima totus iam triviatim populus
loquebatur. Quidam in ipso palatio regem gladio feriendum, multi claudendum in
monasterio predicebant. Erant et qui in aliquam insularum crederent deportandum.
Hec eadem in Apulia iam divulgata erant omniumque mentes adversus Maionem
indignitas rei commoverat. Melfenses igitur, qui primis semper consueverant
rumoribus excitari, decernunt in primis, ut nulli deinceps Maionis mandato
pareant, nec in urbe sua quemlibet eorum recipiant, quos Apulie capitaneos idem
prefecerat. Comites etiam aliique viri nobiles, quibus precipue Maionis erat
suspecta potentia, consilio super hoc habito, sibi invicem iuravere, quod
Maionis mortem totis viribus totoque posse perquirerent, neque parerent
deinceps curie, aut ab ea societate discederent, nisi prius illum aut
interfectum esse cognoscerent aut extra regnum fugisse; idemque iusiurandum
proposuerant per totum regnum vel a spontaneis accipere, vel ab invitis
nichilominus extorquere. Iamque multe
civitates oppidaque quam plurima eorum se societati coniunxerant. Circuibant
ergo totam Apuliam ac Terram Laboris cum ingenti militum multitudine, ut
universos sibi iurare compellerent. Erant autem in ea societate: comes Ionathas,
comes Richardus de Aquila, comes Rogerius Acerranus aliique comites ac potentes
viri, cum quibus erat et comes Gillebertus consanguineus regine, cui rex nuper
ex Hispania vocato Gravine dederat comitatum. Marius quoque Burrellus, vir
eloquentissimus, Salerni habita oratione ad populum, satis efficaciter
peroravit maximeque parti civium persuasit ut comites reciperent, in eumque
modum quo et ipsi iuraverint, sacramentum eis prestarent.
|