XIII. De Matheo Bonello
et qualiter occidit Maionem.
Huic autem legationi neminem magis quam Matheum Bonellum putabat posse
sufficere. Nam et genere nobilissimus integreque apud omnes opinionis erat, et
eum plerique nobiles viri Calabrie propinquitatis linea contigebant. Sed et eum
admiratus non aliter quam filium diligebat. Videns enim eumdem, adhuc etate
iuvenem, ut qui prima lanugine genas vestiret, summe nobilem, forma
pulcherrimum, corporis prestantem viribus ultra quam id etatis exigeret,
optimam terram in Sicilia possidentem, filiam suam adhuc parvulam illi desponderat.
Idem vero militibus multa largiens omnibusque se prebens affabilem, et in
equestribus ludis, que vocant hastiludia, nemini posthabendus, militum [sibi
grati>am magnumque nomen pepererat.
Ceterum inconstans erat animo, facilis a
proposito resilire, quod persuasum esset, audax promittere, ubi ad rem ventum
erat, tepidior. Is autem cuiusdam filie regis Rogerii spurie, que Hugonis
comitis Mollisinii uxor fuerat, forma captus, desponsate sibi puellule, eo quod
ignobilis esset, ceperat nuptias abhorrere. Sed et hoc molestissime ferebat,
quod admiratus, re cognita, palatium eiusdem comitisse diligentius custodiri
preceperat, utriusque votum impediens. Cum igitur, legatione suscepta, Farum
transisset et quibusdam potentibus viris Calabrie, qui ad loquendum ei
convenerant, adventus sui causam exponeret, Maionis innocentiam modis omnibus
asseverans, Rogerius de Marturano, qui tunc in Calabria magni nominis erat,
omnium qui aderant vice respondit, satis superque se mirari quo consilio ad id
temeritatis devolvi potuerit, ut nefandissimi proditoris mandatum exequens,
contra omnium opinionem eum ostendere velit innoxium, adeoque causam admirati
tuendam susceperit, ut eiusdem conspirationis non immerito particeps estimetur.
"Nam alios", inquit, "Maionis deliramenta sectari eiusque
negotiis ac sceleribus immisceri equiore tulerim animo, nec tanta dignum
admiratione crediderim. Quosdam enim tenue patrimonium et rei familiaris
angustia cogit honestatem negligere, dum suam quolibet pacto tolerabilem
faciant egestatem. Alios obscuritas generis altum aliquid sperare non sinit,
eoque miserie traducit ut potentioribus adulando deserviant, summam
beatitudinem estimantes si possint vel nobilium pedibus inherere eoque pacto
quibuslibet se non vereantur obiectare periculis, nec ullius reatum sceleris
pertimescant. Differunt item ab hiis, sed non dispari laborant insania, qui cum
ignobiles sint nullaque genus virtute redimant, sublimia tamen sperare
presumunt, potentium virorum patrocinia multis ementes periculis ut abiecti
generis possint ignominiam diffiteri. Plerique nobiles criminosis actionibus bonam famam
demeriti, fas et nefas equa lance trutinant, nichil se deinceps sperantes
acturos, quo possint semel inflictam notam infamie propulsare. Nonnulli quoque de proditorum semine procreati, patrum
eligunt sequi vestigia. Eiusmodi quidem homines haud indigne ferendum est
Maionis parere mandatis eiusque limina frequentare. Te vero summe nobilitatis
et integerrime fame iu<venem,
amplissimis ditem patrimoniis, nulla permittit ratio lucris turpibus inhiare,
pre] oculis habe qui te parentes genuerint, et omnem tibi delinquendi viam
obstructam intelliges aspernandique sceleris necessitatem indictam. Certe, si
neminem videres proditoris huius obviare sceleribus, tu saltem nobilitatis,
quam idem atrocissime persequitur, vindex esse debueras. Nunc autem, cum omnes
adversus eum unanimiter moveantur, tu solus eumdem predicas innocentem? Cuius dum asseris
innocentiam suspectum te facis, verendumque tibi ne fame dispendium ac lesionem
incurras. Quis enim eo putandus nocentior; qui bonorum omnium sanguinem sitit,
qui nemini nocet nisi quem innocentem cognoverit, qui demum ei fraudulenter
querit regnum subripere, per quem in hanc eminentiam potestatis evasit? tu
consilium hoc innocentiam vocas, tu propositum hoc approbas, tu regem occidi
consenties, aut honore privari, cum ei sacramento sis fidelitatis astrictus,
aut, eo deposito, notarium hunc regem fieri, dudum olei venditorem? at, eo
regnante, secundus eris a rege, summis fulgebis honoribus, optio tibi dabitur
quem velis comitatum eligere. Sic tibi
iam, nisi fallor, de futura prosperitate blandiris. O perditissimi virum
ingenii! Puta [iam regem depositum. Quid ergo? Maionem regnaturum
exist>imas? Eadem cer<te
die qua reg>num occupaverit cum
omnibus hiis qui eius familiaritati adheserint, et si ferrum nusquam compareat,
saltem lapidibus obruetur. Adde quod unus es in Sicilia cui virtutis aliquid
imputetur; te solum omnes respiciunt; quicquid egeris, obscurum esse non
potest. Elige virtutem malis an scelera publicari? Pudeat te quidem omnium
expectationem deludere; pudeat inter prime iuventutis auspicia malarum artium
rudimenta suscipere. Aspernare socerum, cuius affinitatis contagio tua sit
nobilitas polluenda. Respue, si sapis, uxorem liberos tibi parituram degeneres
prolemque generis biformitate patri dissimilem. Adquiesce tandem amicorum
consiliis et ad eorum omnium vindictam accingere; teque pariter et id
nobilitatis quod superest in libertatem vendica, nec patere truculentissimam
hanc beluam in nostram perniciem diutius debacchari. Experiatur certe virtuti,
licet innumeris eam persecutionibus oppressam attriverit, ad vindictam tamen
scelerum audaciam et ultores gladios non deesse. Regis quidem ipsius incolumitas
regnique salus ac libertas in manibus tuis est. Nam, ceteris omnibus [huius]
tam preclari facinoris impotentia condempnatis, tante laudis cumulum fortune
tibi benignitas reservavit. Nec ad id cuiuslibet procrastinationis dilatio
necessaria est, aut temporis oportunitas expectanda. Adeo enim suis te
fraudibus ac dolis circumventum existimat, ut neminem alium putet iam
familiarius admictendum. Sive igitur eidem armatus sive inermis, solus an
militum multitudine stipatus occurras, nichil ex hoc ei timoris, nichil
suspicionis innascitur. Unde et eum secure potes ubicumque libuerit obtruncare.
Quo semel occiso, nichil tibi verendum est ne quempiam ad vindictam sui
superstitem derelinquat. Age ergo, iuvenis; enitere ut gradum hunc felicitatis
attingas, quo te virtus vocat sequaris intrepidus, nec poscenti fortune tuum
deneges obsequium. Quod si te facturum non dubia nobis pactione spoponderis,
preter eam quam inde consequeris immortalem gloriam, non deerit etiam mutua
grataque meriti compensatio. Nam id modis omnibus perquiremus et impetrabimus,
ut comitissa Catacensis matrimonii tibi federe coniungatur, et omni dubietatis
sublato scrupulo, huius te pactionis reddemus certissimum, seu iurisiurandi
religione <ma>lueris esse
contentus, seu quolibet alio satisdationis genere tibi prospiciendum esse
putaveris. Quantum autem eadem comitissa nobilitate tibi premineat, quam
potentium virorum nuptias recusaverit, non attinet dicere, cum nichil horum
tibi putem incognitum".
Hec eo dicente, ceperat iam animus iuvenilis, ut facile movebatur amore laudis,
accendi, ipsiusque Maionis detestari scelera, iamque eius affinitatem plurimum
abhorrebat, quadam tamen adhuc velut hesitatione suspensus. Mox autem, dum
paulisper secum deliberans, hinc desponsate sibi virginis genus obscurum,
patris eius infamiam et quod ei periculum imminebat, inde pactas sibi comitisse
nuptias animo metiretur, puduit eam super hoc hesitasse, cepitque in eodem
proposito plenius roborari. Nec diutius moratus, Rogerio de Marturano aliisque
qui aderant nobilibus viris respondit: ea se que persuadent confidenter
ausurum, plenaque peracturum fiducia, si pactioni starent proposite. Sic ubi
visum est utrique parti nichil eorum penitus que promiserant immutare, ipsaque
etiam postmodum comitissa nec non et eius propinquis predispositum fedus
matrimonii ratum habentibus, utrinque prestito sacramento, pactum
preha<bitum roboratur, mortique
Ma>ionis termi<nus
certus prefigitur. Additque etiam Matheus Bonellus,] si temporis interim
occurrat oportunitas, nequaquam id sibi esse animi ut prefixam diem expectet,
nec per se staturum quin illud quam mature possit perficiat. Nec minus alibi
quoque fortunam, tantis admirati fatigatam successibus, iam ab eius obsequio
descivisse perciperes. Cum enim instaret iam dies quem idem interficiendo regi
providerat, placuit ei cum archiepiscopo secretum habere colloquium. Cum de
rege maturius amovendo, de sedandis populi motibus regnique statu mox futuro
deliberantes invicem disceptarent, suborta est inde controversia de thesauris
ipsiusque regis filiis, cuius deberent custodie deputari. Dicebat enim admiratus
puerorum tutelam ac thesauros totumque palatium sibi debere committi, quoniam
oporteret regni negotiis insudare, maximeque thesauros necessarios esse ad
tumultus rebellantium comprimendos et arcendos exterorum incursus hostium, nec
sine magnis sumptibus emersuras dissensiones et intestina bella posse compesci.
Archiepiscopus autem aiebat id se numquam passurum, nam ex ea puerorum tutela
plurimum posse suspicionis innasci maxime<que
roborari precedentem plebis opinionem: tunc omnes fore certissimos nichil illum
aliud quam reg>num appetere, [tunc
adversu>s eum modis omnibus
asperandos. Suspectum enim tutorem pueris dari, nec iura permictere, et si
datus sit, removendum censere. Sanius autem esse consilium ut archiepiscopis,
episcopis aliisque venerabilibus et religiosis personis, de quibus nulla posset
haberi suspicio, puerorum ac thesaurorum custodia crederetur. Nam et redditus
totius regni sumptibus faciendis suppetere, et si necessitas exigeret, ab ipsis
eum thesaurorum custodibus quantum sufficeret accepturum. Sic igitur alternis
disceptationibus ea controversia diutius protracta, cum archiepiscopus a
predicta non posset avelli sententia, eademque Maioni penitus displiceret,
quippe quem suis noverat machinationibus obviare, tandem iratus subintulit, non
ita se de archiepiscopo meruisse ut suo debuerit adversari proposito. Sed nunc
compensationem sibi mutuam reliberi, quod eum sola gratia socium et consilii
participem ascivisset, cum eius non indigeret auxilio, et eo quidem ignaro, aut
etiam reluctante, facile posset quod proposuerat adimplere. Verum hanc ad presens nichil obfuisse discordiam, nec
enim esse iam dubium quid in tali socio spei sibi debeat reservare. Preterea
iam [se penite>re propositi,
animumque suum ab incepto penitus avertisse, nec unquam deinceps tale quidpiam
admissurum. Tunc archiepiscopus, licet hec eum ex animo dixisse non crederet,
"oportunum quidem", ait, "et satis approbandum consilium; nam et
me quoque facti deterret atrocitas, nec absque salutis et fame nostre periculo
posset hoc fieri". In hunc modum,
contracte dudum societatis federe dissoluto, Maio discessit, totis iam se
nisibus preparans ultioni. Ac primo quidem erga socium ita regis animum spe
lucri, ut erat cupidissimus, irritavit, ut septingentas ab eo auri uncias
extorqueret. At ille, quamquam eiusmodi iactura satis efficaciter ad doloris
eum impatientiam permovisset, pudore tamen et indignitate rei vehementius
exestuans, totum ad eius rei vindictam ingenium transportavit. Cumque prius
tanto pacis ac dilectionis federe tenerentur astricti ut se fratres invicem
appellarent, nunc hostes atrocissimi sed occulti in exitium suum plenis
operabantur affectibus, non iam fortunas alter alterius petituri, sed vite
dispendio peneque capitis imminentes. Admiratus enim pestifera veneni potione
meditabatur illum extinguere, ad idque locum ac tempus prestolabatur ydoneum.
At ille detestabile Maionis facinus tam per se, quam per familiares suos multis
detegens, ad vindictam eos tanti sceleris hortabatur, et prehabitam de se
suspicionem removens, adversus illum plebis animos irritabat, multos etiam
milites ac nobiles viros plurimis sibi persuasionibus alliciens. Sub ea
tempestate Nicholaus logothetus, qui tunc in Calabrie partibus iussu curie
morabatur, Maioni scripsit epistolam, ubi quicquid a Matheo Bonello gestum
fuerat pactaque inter eum et comitissam Catacensem habita, prout relatu
didicerat amicorum, breviter enarravit. Ea res primo dubiam viri mentem longa
deliberatione suspenderat, necdum fide dignum censebat eum suis refragari
consiliis, quem summa promotum diligentia, tamquam filium educarat. At ubi
multis id asserentibus pleniorem fidem adhibuit, iam de vindicta secum
deliberans, ad id operam dabat, ne factum hoc impunitas sequeretur. Matheus
autem Bonellus ita re gesta, reversus in Siciliam iam Thermas pervenerat, quod
oppidum ab urbe Panormo .XX. milibus distat. Ibi quemdam militem suum obvium
habens, quem in Calabriam profecturus Panormi reliquerat, mentem ac propositum
Maionis eiusdem persensit indicio quodque iam sibi venturo carcerem prepararet,
et quamquam admirati litteris cre<brius
citaretur, nec] longam temporis angustia deliberationem admitteret, prudenti
tamen consilio statuit non prius Thermas ascendere, quam missis nunciis animum
illius prelibaverit. Litteris ergo Maioni directis narrat opera sua sedatos
esse Calabrie tumultus; Calabros omnes de inimicis amicissimos ei factos et ad
peragendum quicquid iniunxerit expeditos, nichilque iam aliud quam eius imperia
prestolari; additque suam ipsius fidem hac in re maxime satis habundeque
spectatam, qui tanto studio tantaque sollicitudine negotia gesserit admirati,
licet semper eius nichilominus voluntati diligentissime fuerit obsecutus sue
per omnia iussioni deserviens, ea spe quidem ac fiducia, ut quem suis videret
insudare negotiis, eum ampliori benivolentia crederet amplectendum, pactasque
sili filie nuptias non differret; verum hoc in contrarium cessisse. Nam pro
gratia potius ingratitudinem compensationis vice sibi redibitam, iamque se
longa promissionis expectatione suspensum, diutius cruciari, suoque fraudari
desiderio. Nunc id se rogare, id plenitudine votorum exposcere, ac per si quid
de eo bene meruerat obtestari, ut qui timorem eius in gaudium commutasset, qui
timendum ac triste belli principium ad letos exitus perduxisset, eum redeuntem
promissi coniugii letitia muneraret.
Has igitur litteras admiratus inspiciens, familiaribus suis eas ostendit, illis
precipue qui adversus Matheum Bonellum eius indignationem commoverant, dicens
palam esse nunc eorum falsitatem que sibi dicta fuerant; iniquum esse tanti
criminis eum argui, qui filie sue nuptias tanta prece tantisque votis
expeteret, nec se deinceps crediturum, si quis de eo mali quidpiam sibi
suggesserit. Dehinc illi sub omni celeritate rescribit, uti securus veniat et
conceptam deponat sollicitudinem, suo, quam primum venerit, satisfacturum iri
desiderio, eumque nuptias, quas tam affectuose postulaverat, adepturum. At ille
visis eiusmodi litteris, tanquam ea nuptiarum promissione lenitus, leta fronte
Panormum ingreditur, ibique ab admirato benigne et cum honore susceptus,
gratias ei agit, rogatque ut promissionem suam celeri prosequatur effectu. Hinc
archiepiscopum febribus laborantem secretius adit, eique quod gestum fuerat
totum expediens, ab eodem plurimum admonetur ut omnibus modis acceleret et
dilationis impedimentum omne submoveat, rem enim tantam non sine periculo iam
differri. Interim ergo Matheus Bonellus perpetrando facinori tempus ydoneum
sollicite perquirebat; sed et huic eius sollicitudini fortuna non defuit, que
quasi penitentia ducta, quod virum ignobilem, tantis horrendum flagitiis, in
summo fere rerum culmine collocasset, iam ei precipitium minabatur et volubilis
circuli supereminentiam sensim detrudens, ad infima, circumductis anfractibus,
rotam ceperat obliquare. Cum enim iam admiratus ipsi archiepiscopo per manum
cuiusdam familiaris sui, quem donis ac promissis illexerat, venenum propinari
fecisset, mirabatur eum tardius mori diuque languere, et curis ingentibus
angebatur, timens ne forte posset pristine sanitati restitui. Idque ex
impotentia veneni previdens accidisse, preparat aliud multo vehementius ad
nocendum et amplioris malitie. Quod secum deferens, die quadam, circa horam
undecimam, archiepiscopum visitat, eique assidens, primo de statu eius
interrogat; inde subiungit eum facile, si consilio amicorum crediderit,
evasurum; rogatque ut facilem et expertissimam ad hoc genus egritudinis
medicinam accipiat, quam ipse in presentia sua diligentissime fecerat
preparari. Ad hec archiepiscopus tantum se iurat pati fastidium, tanta
membrorum debilitate vexari, [ut neque] sine magno periculo corpus ita debile
possit amplius inaniri, et ipse quamlibet medicinam solo visu abhorreat, sed et
cum summa difficultate cibos accipiat. At Maio, ne videretur importune instare,
eoque ipso suspectus fieret, preparatam iubet potionem in diem aliam reservari:
dehinc illi familiarius assidet, et blande super hoc eum redarguens, hortatur
ne consilium amicorum tam negligenter audiat, neque sue semper obtemperet
voluntati, cum sciat eam esse legem egritudinis ut animus nociva frequentius
appetens, ea que prosunt nichilominus aspernetur; vim sibi, si sanari desiderat,
aliquotiens faciendam; seque de illius ut propria salute iurat indifferenter
esse sollicitum, nam siquidem eum mori contigerit, nescire se quid deinceps sit
acturus, quo se vertat, quam expetat societatem, cuius fidei se committat.
Nichil enim in alio quoque spei aut fiducie sibi repositum. At ille grates ei
referens, impotentiam suam excusat, fidemque laudat amicitie. Ad singula
prolixius respondendo, aliisque insuper de rebus verba multiplicans, mittit
ilico qui Matheo Bonello dicat, ut siquidem vir est, nunc acceleret et ad
peragendum quod promisit viriliter accingatur; milites suos occulte faciat
armari; armatos competentibus disponat in locis; interim se Maionem variis
sermonum ambagibus detenturum. Matheus ergo Bonellus, prout ei imperatum fuerat,
in secretiore domus parte militibus convocatis, rem eis totam exponit,
paucisque admonet ut audaci fortique sint animo; sine metu, sine periculo
facillime posse rem fieri; sive enim nesciens hoc sibi periculum imminere
securus exierit, non esse dubium quin omnis ei fugiendi aditus obstruatur; sive
re cognita timens exire, aliud quicquid machinari voluerit, itidem eum in ipsis
edibus nichilo segnius obtruncandum, nec ei deliberandi spatium indultum iri.
Nec vero longis erant persuasionibus onerandi, quos ad id perpetrandum, et
sacramentum astrinxerat, et Maionis dudum inflammaverat odium, et lucri spes
vehementius accendebat. Inter hec occasui solis iam succedente crepusculo,
totam urbem subitis incertisque rumoribus videres attonitam civesque hinc inde
turmatim dispersos incedere, et quidnam esset timoris quod urbem repente sic
attonuerat, ab invicem sciscitari; alios autem obstipo quidem capite, sed
arrectis auribus per plateas urbis conventicula facientes, varias super hoc
dissonasque proferre sententias. Plurimorum tamen circa id versabatur opinio ut
Maionis instinctu, regem ad archiepiscopum ea nocte venturum in ipsaque via
crederent occidendum. At Matheus Bonellus, ubi videt militum sibi promptam
audaciam non deesse, Maionem ab archiepiscopo satis commode detineri, noctem
interim nichilominus oportune suas mundo tenebras iniecisse, primum in via
Cooperta, ab eisdem archiepiscopi domibus ad palatium regis protensa, qua
Maioni fuga sperari poterat, plerosque militum per congrua loca disponit;
dehinc eam qua transiturus erat occulte premunit insidiis, ac sic ubi forte per
venulas, ut vulgo dicitur, in vias alias lateraliter effluebat, easdem
militibus suis provide distribuit observandas; turbe quoque que Maionem
sequebatur quosdam suorum preceperat immisceri. Ipse cum paucis ad portam
Sancte Agathes exeuntem prevenire disposuerat admiratum, eumque locum putabat
oportunum insidiis, eo quod ibi via plurimum coartata, deinceps sese
dispergebat in trivium et precedentis culpam angustie dilatatione prodiga
redimebat. Itaque ubi iam admirato visum est re parum bene gesta discedere,
iubet archiepiscopus fores diligentissime quam primum exierit obserari. Cum
igitur episcopo Messanensi, qui eius lateri adherebat, colloquens, prope locum
insidiarum in vie iam angustias incidisset, subito Matheus notarius eius
familiaris et Adenolfus camerarius, vix sequentis turbe multitudinem
transeuntes, ad eum perveniunt, eiusque auri immurmurant Matheum Bonellum cum
plerisque militibus armatis visum esse in insidiis, ipsumque ab eodem, sicut
audierant, debere interfici. Tunc Maio, stans ac subiti mali rumore turbatus,
Matheum Bonellum ad se precipit accersiri. At ille sentiens se vocari, suaque
Maionem iam non latere consilia, prosilit ex insidiis, strictoque gladio,
terribilis ei repente supervenit, "et ecce", inquit, "adsum, o
proditor, pessundate nobilitatis ultor vel serus, ut nefandissimis sceleribus
tuis modum imponam, unoque semel ictu in te tam admirati quam regis adulterum
nomen abradam". At Maioni, cum nec orandi veniam indulgeretur spatium, nec
in extremo tamen vite discrimine fatigatum defecit ingenium. Nam in alteram
partem defluens, et sublati ensis ictum evasit, et ferientis violentiam in
irritum transportavit. At eiusdem fortius redeuntis impetum evitare non potuit,
acceptoque letali vulnere, ad terram corruit moribundus. Hii vero qui
sequebantur eum, subito disparentes, qua quisque potuit aufugerunt. Matheus
notarius vix inter noctis tenebras, graviter vulneratus, evasit. Matheus ergo
Bonellus ciusque comites, ita re gesta, timentes Panormi diutius immorari, cum
incertum haberent quo id factum animo rex erat accepturus, ipsa nocte Cacabum,
quoddam eius oppidum, devenerunt. Tota vero civitas que prius ambiguis erat
suspensa rumoribus, proditoris morte cognita, sic exilarata est ut tunc primum
in Maionem plebis odium appareret. Nam alii cadaver in media via proiectum,
pedibus conculcabant; alii barbe pilos protervius evellentes, eius faciem
conspuebant. Nec vero deerant qui Maionem putarent adhuc vivere, tantique virum
ingenii nunquam adeo consilii fuisse inopem, ut sic interfici potuisset; eum
autem qui iacebat exanimis, aliquem fuisse ex militibus suis afferrent. Eadem
nocte rex, insolitum e palatio vulgi tumultum audiens, mirabatur quid in urbe
turbinis accidisset, vidensque Odonem magistrum stabuli, qui ob id ipsum
nunciandum ad palatium accedebat, rem ab eo totam edidicit, indignatusque est
plurimum tam audacter id, iniussu suo, quempiam presumpsisse. Nam, etsi contra
regiam maiestatem admiratum [aliquid m>achinari
const<aret>, ad [se tamen] primo
referri debuisse, sibique reservari vindictam. At regina mortem Maionis multo
molestius nec adeo patienter audivit, et in Matheum Bonellum eiusque socios
maiori quidem impetu indignationis exarsit. Interim ergo, ex mandato regio,
delecti sunt qui civitatem tota nocte pervigiles circuirent, ne forte ex ea
occasione inter cives seditionis aut discordie quidpiam oriretur. Plerique
etiam domus admirati custodie deputati; propinquorum enim et affinium eius
domos, quia facile plebi inhiberi non poterat, permissum erat licite depredari.
|