XV. De Rogerio filio
regis.
His ita gestis, comites eorumque complices Rogerium ducem maiorem regis filium
educentes de palatio, per totam urbem equitare fecerunt, ostendentes eum
omnibus, plebique dicentes, ne quemque alium deinceps regem aut dominum
appellarent, hunc eorum esse dominum, hunc avi sui Rogerii regis auspicio
regnaturum, hunc totius populi communi consilio coronandum, nichilque aliud
expectari quam Mathei Bonelli presentiam, quem ea ipsa die vel in crastino non
dubium erat venturum. Gualterius quoque Cephaludensis archidiaconus, preceptor
pueri, convocata virorum multitudine, regis tyrannidem publice predicabat et
iusiurandum exigebat ab omnibus quod Symonis principis, sic enim eum vocabat,
parerent imperio; multique monitis eius persuasi iurabant, alii vero minus fideliter
dicebant eum agere; nam si sacramentum ea tempestate cuipiam esset prestandum,
duci potius oportere iurari, quem regem futurum esse sperabant. Sic illis ad
libitum cuncta disponentibus, nemo iam erat qui vel auderet vel vellet eis
resistere. nam et ipsi episcopi vel eorum facta publice laudabant, vel
dissimulantes silentio confirmabant.
|