XVI. De liberatione
regis.
Plebs autem cum id Mathei Bonelli consilio gestum audisset, eius prestolabatur
adventum. Cum ergo iam in diem tertium sustinentes, eum neque venisse
cognoscerent, neque venturum quibuslibet indiciis persentirent, ceperunt
invicem murmurare, dicentes indignum esse satisque miserabile regem a paucis
predonibus turpiter captum in carcere detineri, neque populum id pati debere
diutius, cum thesauros etiam ad regni defensionem multis laboribus optimique
regis industria conquisitos asportari videant et penitus exhauriri. Quod ubi a
paucorum, ut accidit, confabulatione profectum in vulgi multitudinem emanavit,
repente quasi divino commoverentur oraculo, aut ardentissimi ducis impetum
sequerentur, omnes ad arma concurrunt, palatium obsident regemque sibi reddi
depostulant, interminantes, si diutius eum tenuerint, se quidem scalas aliasque
ad expugnandum palatium machinas illaturos ac de ipsis non secus [ac de
proditoribus sumptu>ros supplicium.
At illi tam subita mutatione rerum
attoniti, primo tamen instantes acerrime per muros distributi depellunt, neque
propius accedere patiuntur, missis eos desuper molibus proturbantes. Verum et
pauci admodum erant, ambitusque castelli diffusior ad defensionem sui multo
maiorem virorum copiam exposcebat. Hoc igitur previdentes, temptabant populi
furentis iram et impetum mitigare, rogantes eos ut interim ab armis discederent
et Matheum Bonellum ceterosque proceres, quorum id consilio gestum fuerat,
expectarent. Sed eorum semel excitata rabies facile sedari non poterat, eoque
magis instabant, acrius comminantes, nisi regem eis ostenderent. Illi vero,
tametsi viderent ad defension em palatii se nequaquam posse sufficere, rem
tamen ex industria protrahere conabantur, sperantes Matheum Bonellum interim
adfuturum. Hoc autem ut opinati fuerant minime procedente, tandem ad ultimum
desperationis adducti, populo spondent eorum se voluntati satisfacturos,
regemque adeunt et cum eo paciscuntur ut salvos eos et incolumes abire
permittat; dehinc ad Ioharie fenestras eum perducunt. Tunc vero, viso rege,
totius multitudinis clamor et tumultus ingens exoritur; portas ocius postulant
aperiri censentque non oportere proditores evadere. Rex autem, manu silentium
indicens, iubet eos quiescere, satis inquiens ad promerendum fidelitatis
titulum sufficere quod eorum sit opera liberatus; deinceps arma deponant eosque
libere sinant egredi, quibus ipse quo maluerint eundi concesserit libertatem;
alioquin eos posse gratiam suam, quam integre promeruerant, iterum demereri.
Sic igitur, tumultu plebis utcumque sedato, reseratis foribus exeuntes, Cacabum
transfugerunt. Hec autem licet subita repentinaque rerum varietas rnagnam tamen
malorum seriem intra brevissimi temporis angustias coartavit, totique regno non
parum attulit detrimenti. Non solum enim plurime nobilitatis amissione
debilitatum est, et exhausta thesaurorum parte non minima pauperatum, sed et aliam
irreparabilem quidem in multa tempora iacturam sustinuit, interfecto Rogerio
duce, cuius supra meminimus, qui tam avi quam patrui moribus ultra quam id
etatis exigeret iam evidentissime ceperat insigniri, et alterius quidem
prudentiam, alterius vero benignitatem cum utriusque nomine preferebat.
expediret quidem Sicilie perpetuo regem carcere detineri, vel certe capitalem
subisse sententiam, ne tam felicis indolis auspicio privaretur.
|