XVIII. De mestitia
regis.
Hic autem puer, dum eos qui palatium obsidebant per fenestram minus caute
prospiceret, sagitta percussus est, nec eius rei satis certum auctorem fama
produxit. Communis tamen omnium opinio tanti sceleris culpam in Darium
hostiarium refundebat. Alii vero, qui secreta palatii fatebantur se plenius
agnoscere, negabant eius efficacie fuisse vulnus acceptum ut mortem inferre
sufficeret, ipsique regi putabant eius atrocitatem criminis imputandam. Cum
enim, ut aiebant, liberato patri puer applaudens accurreret, pater indignatus
quod illum quasi sibi prelatum hostes sui regem appellaverant, repulit eum a se
et calce percussum, quanto potuit impetu proturbavit. Unde vix ille digressus, ad
reginam que passus fuerat pertulit, nec multum postea supervixit. Rex itaque
tam acceptis incommodis, quam rei pudore vehementissime perturbatus, abiecta
veste regia, sueque dignitatis immemor, humi sedebat flens inconsolabiliter, et
in stuporem ex dolore conversus, eatenus malis que sibi acciderant memoriam
hebetemque merore mentem infixerat, ut neque sui curam gereret, neque quid sibi
capiendum esset consilii, cum eius hostes undique secus imminerent, ad animum
revocaret. Apertis etiam et inobservatis palacii foribus, omnes ad se venientes
benigne ac familiariter admictebat, suum illis dolorem et luctus causam
insinuans, ut a multis etiam qui prius eum oderant lacrimas extorqueret.
|