XXI. De captione Mathei
Bonelli et de Rogerio Sclavo.
Pepercit autem rex consanguineo suo Rogerio comiti Avellini quod in aliis
crimen atrocissimum iudicabat, in eo putans ob etatis lubricum errorem debere
non facinus appellari, simulque prece motus et lacrimis Adelicie consobrine
sue, eiusdem comitis avie, que cum alium heredem superstitem non haberet,
nepotem suum tenerrime diligebat; Richardum quoque de Mandra, tanquam de se
benemeritum, Panormi retinens, militibus suis comestabulum eum prefecit. Erant
eo tempore familiares regis, per quos negotia curie disponebat, Richardus
Siracusanus electus, Silvester comes Marsicensis et Henricus Aristippus, quem
tamen rex habens suspectum, latens adhuc odium dissimulabat, credens eum
coniurationis in se facte fuisse participem. Sed et idem, capto rege, quasdam
palacii puellas in domo sua per aliquot dies tenuerat, quod maxime regis
adversus eum indignationem commoverat. Cum autem eis terrarum feudorumque
distinctiones, ususque et instituta curie prorsus essent incognita, neque libri
consuetudinum, quos defetarios appellant, potuissent post captum palatium
inveniri, placuit regi, visumque est ne cessarium, ut Matheum notarium eductum
de carcere in pristinum officium revocaret; qui cum in curia diutissime
notarius extitisset, Maionisque semper adhesisset lateri, consuetudinum totius
regni plenam sibi vindicabat peritiam, ut ad componendum novos defetarios, eadem
prioribus continentes, putaretur sufficere. Dum hec ita Panormi geruntur,
Rogerius Sclavus cum Tancredo, ducis filio, paucisque aliis, qui prius a Matheo
Bonello discesserant, cum viderent eum ad iniqui pactiones federis inclinari,
Buteriam, Placiam ceteraque Lombardorum oppida, que pater eius tenuerat,
occupavit, et a Lombardis gratanter avideque susceptus, cum se promicterent per
quantalibet eum pericula secuturos, multique etiam ad ipsum milites
confluxissent, in Sarracenos prima iussit armorum auspicia prelibari; Lombardi
vero nichil unquam libentius audituri, iussionis eius non tardi sunt executores
effecti, et in loca finitima repentinos impetus iacientes, tam eos qui per
diversa oppida Christianis erant permixti, quam eos qui separatim habitantes villas
proprias possidebant, nullo sexus aut etatis habito discrimine, perimebant.
Eius tunc gentis haud facile numerabilis cecidit multitudo, paucique qui, vel
fuga furtim elapsi, vel Christianorum assumentes habitum, propitiam sensere
fortunam, in australem Sicilie partem, ad tutiora Sarracenorum oppida
confugerunt, et usque nunc adeo Lombardorum gentem exhorrent, ut non solum eam
partem Sicilie deinceps habitare noluerint, verum etiam accessum eius omnino
devitent. Sed et adiacentem Siracusanorum et Cathaniensium regionem Rogerius
Sclavus crebris incursibus perturbabat, et tantum virtus et audacia viri
circumiectis populis terrorem attulerat, ut neque regii comestabuli possent
eius impetum sustinere, cum assidue numero militum inferior eis congressus victoria
potiretur. Ea res denuo curiam repentino terrore concussit, nec id arbitrabatur
Silvester comes absque Mathei Bonelli consilio geri, eo magis timendum illum
existimans, quod curie familiarius adhereret; nam apertos hostes posse facile
devitari, familiares autem inimicitias difficilius quidem, nec sine periculo
precaveri. suspicabatur autem illum, ut erat natura timidus, sibi primum
insidias paraturum, eo quod ad auxilium regis veniens, videretur illius
impedisse propositum, et nunc quoque nichilominus impedire. Cum ergo rex
precepisset stipendia militibus dari, contra Rogerium Sclavum eiusque socios
educturus exercitum, persuasit ei comes ut Matheum Bonellum prius captum
carceri manciparet; quem si secum duceret, se quidem hostibus suumque traditum
iri exercitum, nec ad palacium de cetero rediturum incolumem. Neque vero servande iurisiurandi religioni locum esse,
cum absque periurio non possit mortis periculum evitari, quod timore mortis
admictitur facile veniam promereri. Placuit ergo regi quod ultro se facturum
decreverat, hoc ab alio promoveri, comitisque laudavit consilium, idem sibi
dudum placuisse testatus. Sciebat autem ipsum Matheum extra palatium capi non
posse, neque tante quempiam temeritatis futurum, ut hoc plebi saltem persuadere
niteretur. Nam illum et in ipso palatio non sine periculo captum iri, totiusque
civitatis perturbationem factum hoc necessario secuturam. Verum eiusmodi
popularis impetus hanc esse consuetudinem, ut ubi res peracta fuerit, in
seipsum rursus deficiat, nec difficile compescatur; ideoque motum hunc populi
contempnendum, neque rem propositam inde segnius peragendam. Itaque, constituto
quidem ab eis die, Matheus Bonellus ad curiam vocatus est; nec defuit eius
lateri qui rem ei totam ediceret comitisque dolos et consilium aperiret. Sed
confidebat ab hac presumptione regem metu periurii deterrendum, nec estimabat
eum, etsi iusiurandum contempneret, hoc ausurum, cum eo facto regnum amplius
perturbatum iri cognosceret. Ita, neglectis amicorum consiliis, ad palatium
securus ascendit; sed antequam ad regem accederet, a castellanis exceptus est
et teterrimo carcere deputatus. Moxque, non solum palatii, sed et omnibus
Galcule portis diligentius obseratis, armati viri per murorum ambitus sunt
dispositi, ut si necessitas ingrueret, primos plebis impetus propulsarent. Quod
ubi malorum audax prenuncia per populum fama dispersit, illico plurima plebis
multitudo cum ipsius Mathei militibus concurrentes, ad palacium recto tendebant
itinere, ut eum inde vi eximerent comitemque Silvestrum tanquam proditorem
meritis penis afficerent. Qui cum portas clausas undique repperissent, omnemque
viderent aditurn prohiberi, cogitabant ignem portis immittere, magnam ibidem
lignorum congeriem extruentes. Cumque nichil ita possent proficere, et huc
illucque aliquamdiu sine certo proposito discurrissent, tandem ex desperatione
cepit animorum fervor tepescere, timore regis precipitem audaciam cohercente,
subitoque cum fortuna vultum avertente conversi, quod cognatum est Siculis,
maluerunt tempori servire quam fidei, quantaque prius diligentia Mathei Bonelli
gratiam appetebant, tanto nunc elaborabant studio ne viderentur illius
amicitiam coluisse. Neque tamen defuit, tot amicis fortune disparentibus, qui
virtutis nomen auderet amplecti, et [qua] se libertate periculi contemptor
animus ad promerendam glorie diuturnitat<e>m
eve<niat, experiri]. Nam Ivo,
quidam ex militibus eius, cum videret Adenolfum camerarium a curia redeuntem,
memor inimicitiarum quas in Matheum preexercuerat, simulque dolore stimulatus,
audacter in eum irruit, et equi velocitate fretus, altius ensem sublatum
cerebro fugientis immersit, ac deinde, nemine prohibente, per medium civitatis
elapsus, cum iam ab urbe longius abscessisset, a militibus regis comprehensus
est et Panormum reductus; iussitque curia manum ei dexteram amputari. Matheus
autem Bonellus, effossis oculis nervisque super talum incisis, sublatus omnino
solis aspectui, in horrendum detrusus est carcerem, tam suis quam loci perpetuo
tenebris obvolutus. Matheus quoque de Sancta Lucia, eiusdem consobrinus,
Iohannesque Romanus, eius senescalcus, privati oculis, diversis sunt carceribus
deputati.
|