XXIII. De castro Buterie
qualiter destructa fuit.
Inde Buteriam, quo se, post auditum eius adventum, hostes contulerant,
obsidione vallavit. At Rogerius Sclavus, ubi se vidit obsessum, primum socios
breviter cohortatus, dehinc oppidanos admonuit ut unius essent animi, neque
diversa sentirent aut regis formidarent exercitum, nam si paucis diebus
equanimiter sustinerent, maximam partem Sicilie totamque Calabriam eorum
secuturam exemplum; patris etiam in eos quam plurima beneficia recensebat,
simulque regis exponebat atrocitatem et tyranniderri in subiectos. At illi
constanter et audacissime spoponderunt, se nunquam eius defuturos imperio neque
difficultatem aliquam aut periculum, quominus ei pareant, causaturos. In
exercitu vero tedio iam ceperant aIfici plerique militum, quia videbant regem
in obsidione diutius moraturum, neque spes erat oppidum captum iri nisi fames
ingruens, quod vix in multum tempus accidere poterat, ad deditionem cogeret
oppidanos. Nam et loci natura
munitissimum erat, nec ad sui defensionem virtute vel audacia sub Rogerio
Sclavo aut sub Tancredo prudentia consiliove poterat indigere. Ita, crebri conatus
obsidentium hostibus nichil oberant, illique, licet audacter magnaque vi sepe
descenderent, nichil aut parum ledebant exercitum. Rex enim, cum sciret
Tancredum, fratris sui filium, astrol<ogic>is
rationibus dies tam obsessis quam obsidentibus utiles previdere, ipse quoque
cum astrologis suis eosdem dies diligentius attendebat, indicans familiaribus
suis diem quo descensuros eos previderat, ut adversus repentinas eorum
eruptiones exercitum premunirent. Sic, aliquandiu re pro tracta, difficultatem
hanc solvit inter proceres et plebem in oppido nata discordia. Nam Rogerii
Tancredique voluntas et consilium erat totius oppidi frumentum adunatum tam
militibus quam oppidanis per equas portiones distribui. Plebs vero negabat victualia sua publicatum iri
volebantque singulis oppidanis singulos milites assignari, ut eis in domibus
suis necessaria providerent. Quod militibus suspectum quidem et fidei
vacillalltis indicium videbatur cepit ergo plebs a militibus plurimum
dissidere, adeo quidem ut se regi dedere militesque regios in oppidum latenter
introducere molirentur. Sed ubi Rogerius Sclavus et qui cum eo erant hoc
illorum percepere consilium, rebus omnibus iam diffidentes, statuerunt ipsi
quoque pacisci cum rege, ut, oppido recepto, salvos atque incolumes eos abire
permicteret. Quod eis facile rex concessit, cum neque se tam mature speraret
[oppido potiturum] et, necessitate cogente, proponeret in Italiam sine
dilatione transire. Robertus enim comes Lorotelli, dum Siciliam fortuna crebris
tumultibus fatigaret, maximam regni partem invadens, usque Orgeolum pervenerat,
quod in Apulie Calabrieque confinio situm est. Omnesque comites, qui primum ob
admirati scelera rebelles extiterant, postmodurn de regis gratia desperantes,
illi se coniunxerant, preter Gillebertum Gravine comitem, qui regis gratiam
consanguinee sue regine precibus impetraverat, et relicta societate comitum,
exercitui preerat in Apulia, Roberti comitis impetum quantum poterat moraturus.
In Calabria quoque comitissa Catacensis ad eum defecerat, Tabernamque, castrum
fortissimum, tam militibus quam aliis rebus necessariis premunierat, ut si
regem Farum transire contigeret, eo se cum matre sua posset secure recipere.
|