XXVII. De eo quod in vita hodio habebatur a multis
quod post mortem dilexerunt eum.
Hiis diebus Willelmum regem, quem viventem velut atrocissimum tyrannum oderant,
plurimi mortuum deflevere, videntes privatis inimicitiis regni posthaberi
negotia, thesauros multis artibus inaniri, et contra dignitatem curie regnique
privilegia plurima perpetrari. electus quoque, cum aliquando, multis
presentibus, vellet eiusdem regis mortem dampnosam innuere, Catonis dicta
presenti tempori coaptabat, qui Pompei morte cognita,
Civis obit, inquit, multum maioribus impar
Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis evo.
Nec illud reticendum arbitror, quod cum ad cardinalem magnates curie die quadam
ceterique proceres et episcopi convenissent, aderat inter eos note loquacitatis
et urbane quidam insanie, qui ob stultitiam suam libere quidem et nimis
quandoque mordaciter in ipsos etiam familiares invehi consueverat, et assidue curiam
sequebatur. Hic, cum universos solitis verborum contumeliis afficiens, ad risum
singulos permovisset, tandem, omissis ceteris, Iohannem Neapolitanum intuitus:
"quot", inquit, "o cardinal, videtur tibi miliariis Panormum ab
urbe Romana distare?" Cumque responsum esset .XV. dierum itinere: "At
ego", inquit, "te videns totiens tamque secure tanti difficultatem
itineris quasi negligendo discurrere, non ampliori spatio nos ab Romanis abesse
quam .XX. miliariis arbitrabar. Nunc autem intelligo qua spe lucri ductus
pericula tanta contempnis, sentiens in manus stultorum thesauros palatii
devenisse. Quod si Willelmus senior viveret, neque Romam redires ita
suffarcinatus auro Sicilie, neque totiens Panormum recurreres ut contentiones
et rixas in curia suscitares". Hoc illius dictum cum astantibus
placuisset, subito dispersum in populo, multam adversus cardinalem plebis
invidiam excitavit, versumque est in proverbium: "Iohannem Neapolitanum ab
urbe Romana usque Panormum .XX. miliaria computare".
|